CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De exclusione quorumdam dubiorum circa ea quae dicta sunt.
Est autem hic notandum, quod quamvis ratio divisiva sit syllogismus dialecticus, et sic sit ex probabilibus et notioribus, et ideo non petat quod est in principio. Quod etiam patet: quia si dicatur sic, homo est animal mortale vel immortale : sed non est immortale: ergo est mortale : utraque enim praemissarum communior, et ideo notior est conclusione : et ideo non petitur quod est in principio, sed probatur. Adhuc autem intentio est per talem rationem probare hominem mortalem esse: et hoc idem concluditur : et sic divisio non syllogizat aliquid communius intento. Quamvis, inquam, ita sit, tamen antequam in divisione negetur alterum dividentium, et ex negatione illius inferatur affirmativa alterius : tunc non est syllogismus dialecticus, nec procedit ex notioribus, nec concludit minus commune, sed aeque : quia non concludit nisi quod homo est animal vel mortale vel immortale, sicut dictum est : et ideo non valet talis processus : quia ex sub disjunctione conclusio sine remotione alterius dividendium petit, quod homo sit animal mortale sine disjunctione et determinate : hoc enim est intentum in diffinitione.
Adhuc autem notandum est quod, cum dicitur quod in omni ratione concludentem universalem affirmativam oportet medium esse sub majori extremitate, et non communius ipsa, accipiendum quod medium est quidem ut pars, et ut minus commune majori extremitate : quia se habet ut subjectum ad majorem extremitatem, et sic est in ratione inferioris ad ipsam : non tamen semper est inferius et minus secundum rem : et hoc patet ex
hoc, quod potissimae demonstrationes et potissimae ratiocinationes dialecticae fiunt in terminis convertibilibus, in quibus medium secundum rem non est minus majori extremitate secundum rem, sed solum secundum rationem.
Adhuc autem notandum quod, sicut diximus, cum volumus partes diffinitionis de subjecto diffinito concludere, conclusio intenta est, quod illa sola differentia (quae essentialis est subjecto) concludatur de ipso ut major extremitas de minori : unde non est major extremitas totum disjunctum in ambabus partibus disjunctionis acceptum : quod tamen concluditur in syllogismo in quo major extremitas ponitur totum disjunctum : et ideo in tali syllogismo divisivo semper concluditur id quod communius est principali intento, et conclusio principaliter intentapetitur sine syllogistica probatione, Et his intellectis planum erit cuilibet quod in ante habitis dictum est.