CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit Doctor tria. Primum, habitum non esse primo practicum a suo actu, quia quandoque principia practica sumuntur a fine praxis, qui est causa prior. Secundum, cognitionem non esse practicam, quia ordinatur ad praxim ut ad finem, quia finis talem aptitudinem, ut est objectum includens principia, et mediantibus illis conclusiones. Praeterea, finis nullam dat extensionem vel aptitudinem nisi ut amatus, sed priusquam ametur includit talia principia. Tertio, quidquid aliud includeret notitiam illam virtualiter, daret illam conformitatem, etiamsi finis non esset. Tertium, non etiam esse practicam quandoque a fine qua objectum est, patet ex rationibus jam allatis.
Concedo ergo (a), quod habitus non dicitur primo practicus ab actu proprio, quia ille est practicus a causa priore, nec cognitio aliqua habitualis vel actualis est per se practica, quia ordinatur ad praxim ut ad finem. Potest tamen quandoque habere primam extensionem, scilicet conformitatem ad praxim a fine ipsius praxis, non tamen inquantum est finis, sed inquantum est primum objectum. Primum patet, quandoque enim prima principia practica sumuntur a fine praxis, et ita ille finis et causa prima in genere isto, includit virtualiter totam notitiam, et ita ipsa notitia habet quidditatem suam et aptitudinem ab illo fine.
Secundum (b) patet, ideo enim finis praxis dat talem aptitudinem sive naturam habentem talem aptitudinem, quia ut objectum primum includit principia, et mediantibus illis conclusiones, et ita totam notitiam practicam, non autem inquantum finis. Tum quia a fine ut finis est, nulla natura vel aptitudo naturalis habetur, nisi ut amato et desiderato, et sic movente efficiens. Prius autem natura quam ametur, includit talia principia et conclusiones; veritas enim principii practici necessarii non dependet a voluntate magis quam speculativi, nec conclusiones necessario illatae ex tali principio . Tum quia quodcumque aliud includeret virtualiter talem notitiam, eodem modo daret notitiae conformitatem talem, puta si ipsa praxis includeret primo in genere isto talem notitiam, vel illud circa quod est talis operatio, sicut quandoque contingit, sicut fuit tactum in responsione ad tertium argumentum in quaestione prima de subjecto Theologiae. Homo e nim forte est subjectum tam moralis scientiae quam Medicinae, non autem felicitas vel sanitas, quia utriusque finis ratio includitur in ratione illius circa quod est praxis.
Si dicatur (c), quod principia prima practica semper sumuntur a
fine; ergo semper finis primo includit virtualiter notitiam eorum. Si concederetur consequens, tamen staret quod non inquantum finis, sed inquantum est objectum. Et tunc posset dici, quod homo est finis tam sanitatis quam felicitatis naturalis, ut tangitur in responsione praedicta, sed taliter non est finis proximus praxis. Quod si negaretur consequens, negandum esset antecedens universaliter sumptum quod particulariter est verum, ubi scilicet ratio finis non concluditur ex aliquo pertinente ad cognitionem practicam.
Vel aliter posset exponi antecedens sic ; prima principia, etc. Verum est inter illa quae sumuntur ex circumstantiis moralibus praesupposito actu bono secundum genus, quia sic objectum non est circumstantia. Alio modo accipiendo actum nude, et sic etiam objectum est circumstantia. Et ex isto videtur antecedens improbatum ; a quo enim sumitur prima circumstantia actus nude considerati, videtur esse prius quocumque alio, et ita objectum a quo specificatur primo actus, ut dicatur bonus ex genere circumstantionabilis ulterius aliis circumstantiis ut sit plene moralis, videtur omnino primum in cognitione practica. De hoc non oportet modo prosequi, an concludat vel non, quia in tertio libro habet locum.
Breviter ergo ad hunc articulum dico, quod scientia practica non habet primam extensionem sibi competentem a fine inquantum finis, propter rationes primo adductas.
COMMENTARIUS. (a) Concedo ergo, quod habitus non dicitur primo practicus, etc. Hic Doctor intendit ostendere quod habitus practicus dicitur practicus a fine ipsius praxis, non tamen inquantum est finis, sed inquantum est primum objectum. Primum patet, videlicet quod dicatur practicus a fine. Et similiter secundum patet, quod dicitur practicus a fine non inquantum finis, sed inquantum objectum, ut supra declaravi.
Et ut clarius hoc intelligatur pono exemplum, quomodo a fine sumuntur principia practica et conclusiones, et multa ordinata ad finem acquirendum. Deus qui est finis ultimus hominis, attingibilis per operationem, virtualiter continet hoc praedicatum, quod est diligibilis super omnia: continet dico, puta per rationem formalem ipsius Dei, tunc sic, ens infinitum est super omnia diligibile, Deus est hujusmodi ; ergo. Cognitio entis infiniti est vere practica, ut infra patebit, et cognitio hujus principii: Ens infinitum est super omnia diligibile, est vere practica; et similiter cognitio conclusionis deductae, qua cognosco Deum esse super omnia diligibilem, est vere practica, quia directiva in praxim, puta in amorem ipsius Dei.
Ex ista conclusione multa alia possunt sequi, ut puta,ergo est ei obtemperandum, ergo est laudandus et honorandus, et hujusmodi. Et cognitio horum sequentium dicitur vere practica, quia est directiva in praxim, et sic patet quomodo cognitio principiorum et conclusionum praclicabilium sumitur ab ipso fine, sic ut talis finis virtualiter includit notitiam tam principiorum quam conclusionum et sequentium ab illis.
Vel ponatur aliud exemplum in scientia morali quae est vere practica. Nam finis scientiae moralis est felicitas naturalis, et sic notitia principiorum practicabilium in scientia morali sumitur a felicitate naturali, ita quod felicitas naturalis vel notitia ejusdem virtualiter includit notitiam principiorum practicabilium et conclusionum, et omnium deducendorum ex principiis et conclusionibus in tota scientia morali ; et hoc si talis finis non contineatur virtualiter in subjecto scientiae moralis, quia si ibi virtualiter contineretur, tunc per rationem subjecti continentis concluderetur finis ille in tali scientia, et sic ab ipso sumerentur omnia principia practica et conclusiones practicae in tali scientia, ut infra patebit praesenti quaestione.
(b) Secundum patet, scilicet quod scientia practica sumatur a fine ut habet rationem objecti, non tamen accipitur a fine ut habet praecise rationem finis, sive ut habet rationem causae finalis. Nunc Doctor probat secundum principale, videlicet quod principia practica et conclusiones etsi sumuntur a fine, non tamen a fine inquantum finis, sed a fine inquantum objectum. Exemplum : Principia practica in scientia morali sumuntur a felicitate naturali. qui est finis scientiae moralis, sed non sumuntur ab ipsa inquantum est finis sive inquantum est causa finalis, quia ut sic, non dicitur finis nisi inquantum amata et desiderata a voluntate: sed sive voluntas amet illam sive non amet, adhuc notitia principiorum practicabilium potest accipi a felicitate, quia felicitas ut praesens intellectui virtualiter includit notitiam talium principiorum. Nam ut causa partialis, concurrente intellectu ut alia causa parliali, talem causat notitiam principiorum, dando ei aptitudinem, de qua supra dixi.
Nunc expono litteram cum dicit: Ideo enim finis praxis dat talem aptitudinem sive naturam habentem talem aptitudinem, puta felicitas ideo causat talem naturam, id est talem notitiam habentem talem aptitudinem, puta prioritatis et conformitatis.
Sequitur : Quia ut objectum primum includit principia, id est quia ipsa felicitas in ratione primi objecti intelligibilis virtualiter includit principia practica in scientia morali. Sequitur : Non autem inquantum finis, id est quod felicitas naturalis in scientia morali non includit principia practica sive notitiam principiorum, inquantum finis, supple inquantum causa finalis ut amata et desiderata a voluntate, et patet, quia priusquam ametur a voluntate includit notiliam talium principiorum. Tum, quia quodcumque, etc. Probat enim Doctor quod finis in ratione objecti continens virtualiter notitiam talium principiorum, puta felicitas naturalis continens virtualiter notiliam principiorum in scientia morali, dat tali notitiae quod sit directiva in praxim. Et quod det ex hoc quod continet virtualiter probat, quia si aliud a felicitate virtualiter contineret notitiam principiorum in scientia morali, daret tali notitiae directivitalem in praxim: ergo similiter et finis conlinens virtualiter hujusmodi notitiam.
Puta si ipsa praxis includeret primo in genere isto talem notitiam, vel illud circa quodest talis operatio, puta objectum circa quod est operatio. Sequitur :
Homo enim forte est subjectum tam moralis scientiae quam medicinae, non autem felicitas vel sanitas, i d est quod respectu medicinae, homo quantum ad corpus est subjectum medicinae, quia virtualiter continet notitiam eorum quae in medicina considerantur: nam per corpus humanum, sic vel sic mixtum concluditur talis vel talis sanitas, et sic ratio sanitatis vel notitia ejusdem, virtualiter continetur in corpore humano Similiter homo quantum ad animam, forte est subjectum scientiae moralis, quia virtualiter continet notitiam eorum quae in scientia morali considerantur, et etiam finis scientiae moralis concluditur per rationem hominis quoad animam : quia enim homo vivit anima intellectiva, ideo ratione animae congruit sibi talis vel talis felicitas. Et sic ratio finis utriusque, id est scientiae moralis et medicinae includitur in ratione illius circa quod est praxis, scilicet in ratione hominis, circa quem sive propter quem elicitur ultimate praxis, ita quod respectu scientiae moralis duplex est finis, scilicet proximus et remotus. Proximus est felicitas naturalis propter quam homo elicit actum virtutis. Finis vero remotus est ipse homo, ad quem ultimate ordinatur ipsa felicitas, ut supra patuit in quaestione de subjecto Theologiae. Similiter respectu medicinae duplex est finis, proximus ut sanitas, remotus ut homo.
(c) Si dicatur quod principia prima practica semper sumuntur a fine, etc. Et quia Doctor videtur declinare ad hoc, quod notitia principiorum et conclusionum practicabilium in aliqua scientia non sumitur semper a fine talis scientiae, sed aliquando a subjecto illius, ut patet de medicina et scientia morali, et per consequens finis in tali scientia non includit virtualiter notitiam talium principiorum, ideo hic arguit quod finis scientiae practicae includat virtualiter notitiam principiorum et conclusionum practicabilium, et arguit sic : Prima principia practica semper sumuntur a fine, ergo semper finis primo includit virtualiter notitiam principiorum.
Respondet ibi : Si concederetur consequens. Dicit quod potest concedi consequens et antecedens, videlicet quod prima principia virtualiter includuntur in ipso fine non in ratione finis, sed in ratione objecti, et tunc respondet tacitae objectioni, quia dictum est parum supra, quod homo quantum ad animam virtualiter continet notitiam principiorum et conclusionum in scientia morali; ergo finis scientiae moralis cujusmodi est felicitas non continet talem notitiam. Dicit quod finis continet, et si non proximus saltem remotus, et sic homo in scientia morali dicitur finis remotus, et continet non in ratione finis ut dixi, sive inquantum finis, sed in ratione objecti, sive inquantum objectum.
Quia si negaretur consequens, scilicet hoc, ergo semper finis primo includit virtualiter notitiam eorum.
Negandum esset antecedens universaliter sumptum. scilicet hoc : Prima principia practica semper sumuntur a fine.
Quod particulariter est verum, ubi scilicet ratio finis non concluditur ex aliquo pertinente ad cognitionem practicam.
Sensus hujus litterae est : Si teneatur quod principia practica sumantur a fine scientiae practicae, loquendo de fine praxis proximo et non remoto, dicit Doctor quod hoc antecedens est particulariter verum, quando scilicet ratio illius finis non includitur virtualiter in aliquo pertinente ad cognitionem practicam, sicut patet in exemplo prius posito. Principia enim practica in scientia morali non sumuntur primo a fine proximo illius scientiae, puta a felicitate naturali, sed sumuntur ab ipso homine quoad animam, quia notitia talis finis proximi virtualiter includitur. in ipso homine, et per consequens scientia moralis practica concluditur ex ratione hominis. Ubi vero finis scientiae practicae non continetur virtualiter in aliquo pertinente ad scientiam practicam, tunc principia practica in tali scientia sumuntur a tali fine. Et ideo hoc antecedens est tantum particulariter verum, quod principia practica sumuntur a fine, quando scilicet talis finis non includitur virtualiter in aliquo alio pertinente ad scientiam practicam: et sicut antecedens est particulariter verum, ita et consequens.
Vel aliter posset exponi antecedens sic :
Prima principia practica semper sumuntur a fine, etc. Pro intelligentia hujus litterae pono exemplum de actu nudo et circumstantionato, et accipio istam propositionem : Bonum est diligendum. Dilectio boni potest considerari nude, ut scilicet est tantum quaedam dilectio, non considerando super quod objectum transeat. Secundo, talis dilectio potest circumstantionari circumstantia objecti, quod fit quando transit super debitum objectum, puta super bonum, et sic dicitur bona circumstantia ex genere. Si vero transiret super malum, diceretur mala ex circumstantia ex genere, quia transit super objectum indebitum. Et de hoc vide prolixe in secundo distinct. 7. et in Quodlib. quaest. 8. Tertio, talis dilectio quae est bona ex genere, debet circumslantionari circumstantia finis quae est prima inter omnes circumstantias, praesupposita circumstantia ex genere, ut patet a Doctore in 2. dist. 40. Et sic ulterius talis dilectio potest circumstantionari aliis circumstantiis, puta circumstantia causae, loci, temporis, modi, etc Dicit ergo Doctor quod cognitio sive notitia praecedens dilectionem ut praxim, si talis cognitio dictat absolute dilectionem esse eliciendam, talis cognitio non est proprie practica, quia nec talis dilectio est proprie praxis. Si vero dictat dilectionem ex genere, tunc dicitur practica, quia directiva in praxim, puta in dilectionem transeuntem super debitum objectum. Et quod sic dictet, habet ab objecto super quod transit talis dilectio. Si vero dictet bonum esse diligendum propter Deum, ita quod dictet de circumstantia finis, tunc rectitudo illius notitiae erit a fine, et hoc est quod dicit Doctor hic.
Expono tamen aliqualiter litteram. Cum dicit: Prima principia practica sumuntur a fine, verum est inter illa quae sumuntur ex circumstantiis moralibus, praesupposita circumstantia ex genere, id est quod illa principia practica, sive cognitio talium principiorum quae dictat praxim esse eliciendam cum aliis circumstantiis, praeter circumstantiam ex genere, quod talis cognitio semper sumitur a fine. Nam praesupposita circumstantia ex genere quae est circumstantia objecti debili, prima circumstantia saltem primilate perfectionis et intentionis, est circumstantia finis: loquendo ergo de actu bono secundum genus, sic objectum est circumstantia, imo prima circumstantia. Sed praesupposita ista circumstantia et loquendo de aliis circumstantiis, objectum non est circumstantia, ut patet. Sequitur : Alio modo accipiendo actum nude sic objectum est circumstantia, id est quod actus ut nude consideratus, est primo circumstantionabilis circumstantia objecti, ista enim est simpliciter prima et necessario praesupponitur omnibus aliis; si enim actus non transiret super debitum objectum, nunquam posset esse perfecte moralis, quacumque alia circumstantia posita.
Ex hoc videtur antecedens improbatum, videlicet quod principia practica sive cognitio talium semper sumitur a fine, patet hoc esse falsum, quando cognitio simpliciter dictat de prima circumstantia quae est circumstantia objecti, talis enim cognitio sumitur ab objecto, quia objectum dicitur prius quocumque alio, et per consequens prima dictatio est a circumstantia objecti; objectum enim causans partialiter talem notitiam, dat ei illam aptitudinem ad revelandum de prima circumstantia, et patet littera.