In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
An illa definitio Baptismi sit propria, quam ponit Magister, scilicet : Baptismus est tinctio corporis exterior, facta sub forma verborum praescripta?
Hugo Vict. lib. 2. de Sacram. p. 6. cap. 2. Alens. 4. p. q. 11. m. 2. et 3. D. Thom. 3. p. q 66. art. 1. (ubi Saar. et Vasq.) ei hic q 1. art. 1 D. Bonav. a. 1. q. 1. et 2. Richard. a. 1. q. 3.
Ad primum arguitur (b), quod non, quia pars non praedicatur de suo toto; ablutio est pars Sacramenti Baptismi, quia secundum Augustinum quoest. 1. Detrahe: Accedit verbum ad elementum et fit Sacramentum.
Sacramentum ergo sicut non est verba, ita nec ablutio ipsa.
Contra, Magister in distinctione ista.
In solutione hujus quaestionis potest procedi sicut supra distinctione prima q .2. de definitione Sacramenti. Supponendo enim ex usu loquentium, significatum nominis Baptismi, scilicet quod. Baptismus significat quoddam speciale Sacramentum, ut si Baptismus significet ablutionem, sicut apud Judaeos erant Baptismata corporum et vasorum, in est, ablutiones, tunc hoc quod erit Sacramentum Baptismi, (intelligendo ibi constructionem intransitivam) significat Sacramentum speciale, et hoc tam specificando significationem et effectum significatum, puta purificationem animae a peccato originali, quam specificando fundamentum talis significationis et relationis.
Ex hoc, inquam, supposito, apparet qualiter Baptismus potest I habere definitionem, cum enim definibile oporteat esse ens positivum, per se unum, et reale, et com mune, ut habetur supra, Baptismus non est pure non ens, sicut impossibile. Et probatur eo modo, quo supra de Sacramento, quia ratio ejus non est in se falsa: nulla enim est repugnantia, quodcumque sensibile, vel quaecumque sensibilia institui a Deo ad significandum efficaciter ablutionem animae a peccato. Neque etiam est purum non ens, sicut negatio vel privatio, patet. Est etiam per se unum, quantum ad illud quod principaliter significat, quod est talis relatio signi ad tale significatum.
Nec huic obstat, quod connotat correlativum suum et fundamentum, quia sic relatio quaecumque connotat: nec quod in fundamento sunt multa connotata, quia, ut dictum est supra, una relatio rationis potest fundari in quantumcumque distinctis in re. Talis tamen connotatio bene prohibet habere definitionem primo; nihil enim habet definitionem primo, nisi substantia, quae non definitur per aliquod additum, neque sicut correlativum additur in definitione correlativi, nec sicut subjectum in definitione accidentis, talia enim habent definitionem, sed non primo, patet 7. Met. g Illud autem palam.
Sola ergo tertia conditio, scilicet quod oportet definibile esse ens reale, excludit a Sacramento Baptismi, quod non habeat omnino perfectam definitionem: habet tamen eo modo quo secundae intentiones vel quaecumque relationes rationis definiuntur. quod sufficit quantum ad intellectum habentem scientiam per definitionem; eodem enim modo est definitio, sicut illa cui correspondet quidditas in re.