IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
Qualiter caro Christi fuerit concepta per Spiritum sanctum. Cum vero incarnatio Verbi, sicut in superioribus tractatum est, operatio vere sit Patris et Filii et Spiritus sancti, investigatione dignum nobis videtur, quare in Scriptura Spiritui sancto hoc opus saepius attribuatur, et de ipso Christus conceptus et natus memoretur. Non enim ideo operatio incarnationis Spiritui sancto saepius attribuitur, quod eam ipse solus sine Patre ac Filio fecerit, sed quia Spiritus sanctus est charitas et donum Patris et Filii, et inaestimabili Dei charitate Verbum caro factum est, et ineffabili Dei dono Filius Dei sibi univit , formam servi. Non igitur frequens denominatio Spiritus sancti ab illo opere Patrem vel Filium secludit, sed potius, uno nominato, tres intelliguntur, sicut saepe fit in aliis operibus. Unde Augustinus, super hoc movens quaestionem, in hunc modum eamdem determinat in Enchiridio ita inquiens: " Cum illam creaturam, quam Virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam Filii pertinentem tota Trinitas fecerit (neque enim separabilia sunt opera Trinitatis) cur in ea facienda Spiritus sanctus solus nominatus est. An et quando unus Trium in aliquo opere nominatur, universa operari Trinitas intelligitur ? Ita vere est et exemplis doceri potest. " Audistis propositam quaestionem ejusdemque solutionem vel expositionem.
Quo sensu dicatur Christus conceptus et natus de Spiritu sancto.
" Sed non est in hoc diutius immorandum. Illud enim movet, quomodo dictus est Christus natus de Spiritu sancto, cum Filius nullo modo sit spiritus sancto. " Numquid dicturi sumus, patrem hominis Christi esse Spiritum sanctum, ut Deus Pater Verbum genuerit, Spiritus sanctus hominem, ex qua utraque substantia Christus unus esset et Dei Patris Filius secundum Verbum, et Spiritus sancti Filius secundum hominem, quod eum Spiritus sanctus tanquam Pater ejus de Matre Virgine genuisset. Quis hoc dicere audebit, cum hoc ita sit absurdum, ut nullae fidelium aures id valeant sustinere. Proinde cum fateamur Christum natum de Spiritu sancto ex Maria Virgine, quomodo non sit Filius Spiritus sancti, et sit Filius Virginis, cum et de illo, et de illa sit natus, explicare difficile est. Proculdubio non sic de illo ut de Patre, sic autem de illa, ut de matre natus est. Non est autem concedendum, quidquid de aliqua re nascitur, continuo ejusdem rei filium nuncupandum. Ut enin omittam, aliter de homine nasci filium, aliter capillum, pediculum, lumbricum, quorum nihil est filius ut ergo haec omittam, quoniam tantae rei deformiter comparantur, certe qui nascuntur ex aqua et Spiritu sancto, non aquae filios eos rectedixerit quispiam, sed dicuntur filii Dei Patris et Matris Ecclesiae. Sic ergo de Spiritu sancto natus est Christus, nec tamen Filius est Spiritus sancti ; sicut e converso non omnes qui dicuntur alicujus filii- consequens est, ut de illo etiam nati esse dicantur, ut illi qui adoptantur. Dicuntur etiam filii gehennae, non ex illa nati, sed in illam praeparati. Cum itaque de aliquo nascatur aliquid, et non ita, ut sit filius ; nec rursus omnis qui dicitur filius, de illo sit natus, cujus dicitur filius ;profecto modus iste quo natus est Christus de Maria sicut filius, et de Spiritu sancto non sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo, nullis meritis praecedentibus, in ipso exordio naturae suae, quo esse coepit, Verbo Dei copularetur in tantam personae unitatem, ut idem esset Filius Dei, qui filius hominis, et Filius hominis, qui Filius Dei ; et sic in naturae humanae susceptione fieret quodammodo ipsa gratia illi homini naturalis, qua nullum possit admittere peccatum. Quae gratia ideo per Spiritum sanctum est significata, quia ipse proprie sic est Deus, ut sit etiam Dei donum. Per hoc ergo, quod de Spiritu sancto esse nativitas Christi dicitur, quid aliud quam ipsa gratia Dei demonstratur, qua homo mirabili et ineffabili modo Verbo Dei est adjunctus atque concretus et divina gratia corporaliter repletus ? "
Alia ratio quare dicatur conceptus, et natus de Spiritu sancto ?
Potest etiam dici Christus secundum hominem ideo natus de Spiritu sancto, quia eum fecit. Inquantum enim homo est, et ipse factus est, ut ait Apostolus. Conceptus ergo et natus de Spiritu sancto dicitur, non quod Spiritus sanctus fuerit Virgini pro semine, non enim de substantia Spiritus sancti semen partus accepit, sed quia per gratiam Dei et operationem Spiritus sancti de carne Virginis est assumptum quod Verbo est unitum. Et in Evangelio secundum hanc intelligentiam legitur de Maria quod inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Cujus dicti rationem Ambrosius insinuans in 2. lib. de Spiritu sancto ait: " Quod ex aliquo est aut ex substantia, aut ex potestate ejus est; ex substantia sicut Filius, qui a Patre, et Spiritus sanctus, qui a Patre Filioque procedit ; ex potestate autem, sicut ex Deo omnia. Quomodo ergo in utero habuit Maria ex Spiritui sancto ? Si quasi ex substantia, ergo Spiritus in carnem et ossa conversus est. Non utique. Si vero quasi ex operatione et potestate ejus Virgo concepit, quis neget Spiritum sanctum dominicae incarnationis auctorem ? "
Quare Apostolus dicit Christum factum, quem nos fatemur natum.
Sed quaeri potest, cum nos Salvatorem natum profiteamur, cur Apostolus eum factum dicat ex semine David ; et alio loco, factum ex muliere, cum aliud sit fieri, aliud nasci ? Aliquid ergo significavit hoc dicto. Quia enim non ex humano semine concreta est caro Domini in utero Virginis et corpus effecta, sed effectu et virtute Spiritus sancti ; ideo Apostolus dicit factum, non natum. Aliud est enim semine admixto et sanguine coagulato generare, aliud est non permixtione, sed virtute procreare. Possunt enim homines generare filios, sed non facere. Ecce, quare dicit Apostolus factum, et non natum, ne ejus scilicet nativitas, quae fuit sine viri semine, nostrae similis putaretur, quae conficitur seminum commixtione. Ideo autem, cum factum diceret Apostolus, addidit ex semine David, quia, etsi non intercessit semen hominis in conceptione Virginis, tamen, quia ex ea carne Christus formatus est, quae constat ex semine, recte dicitur, quia factus est.
(Finis textus Magistri.)