Cyrillus. Celebrata ordinatione apostolorum, pluribus congregatis et de regione Iudaeorum, nec non a maritima tyri et sidonis, qui erant idololatrae, constituit eos totius orbis doctores, utpote qui evocarent Iudaeos a legis servitute cultores autem Daemonum ab errore gentili ad veritatis cognitionem; unde dicitur et descendens de monte cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et ierusalem et maritima. Beda. Non a proximo mari Galilaeae maritima dicit, quia hoc non miraculi loco poneretur; sed a mari magno cognominatur, in quo etiam tyrus et sidon comprehendi poterant; de quibus sequitur et tyri et sidonis; quae quia civitates gentium sunt, consulto nominatim ponuntur, ut quanta sit fama virtusque salvatoris intimetur, quae exteras etiam ad sanitatem doctrinamque capessendam civitates accersierat; unde sequitur qui venerant ut audirent eum.
Theophylactus. Hoc est ad animarum medelam; et sanarentur a languoribus suis, hoc est ad medelam eorum corporum.
Cyrillus. Postquam autem sacros publicavit apostolos, plurima et ardua fecit miracula: ut qui convenerant Iudaei et gentiles, scirent eos decoratos esse a christo dignitate apostolatus; et quod ipse non erat sicut unus aliorum hominum, magis autem deus, ut verbum incarnatum; unde sequitur et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes. Neque enim alienam virtutem accipiebat christus: sed cum naturaliter esset deus, propriam virtutem super infirmos emittens sanabat omnes.
Ambrosius. Adverte autem omnia diligenter, quomodo et cum apostolis ascendat, ac descendat ad turbas; quomodo eum turba non sequitur ad excelsa; denique ubi descendit, invenit infirmos: in excelsis enim infirmi esse non possunt. Beda.
Raro hoc quoque uspiam vel turbas dominum ad altiora sequi, vel quempiam debilem invenies in monte curari; sed extincta febre libidinum, accensaque scientiae luce, pedetentim quemquam ad culmen subire virtutum. Turba autem quae dominum tangere potuit, spiritus illius virtute sanatur ut supra leprosus domino tangente mundatur. Tactus ergo salvatoris opus est salutis, quem tangere est fideliter in eum credere a quo tangi est eius munere sanari.