Vides. Fortificat rationes. Primo secundam, dicens, tu solus vides laborem quem inferunt mali bonis, ut ex hoc tradas, idest in posterum, eos in manus tuas, idest justitiae tuae, qui modo habes eos in manibus potestatis tuae, et modo justitiam non exerces. Hoc autem ignorant peccatores: quia ratio providentiae tuae eis ignota est: job 11: videns iniquitatem nonne considerat? item ibidem 12: apud ipsum est fortitudo et sapientia, ipse novit decipientem et eum qui decipitur: et adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem: Rom. 11: incomprehensibilia sunt judicia ejus. Vel, in manus tuas, idest filii tui: joan. 13: sciens quod omnia tradidit ei pater in manus. Vel secundum Augustinum hic versus dictus est ex parte impiorum quod dixit in corde suo non requiret, scilicet deus. Et iterum dixit, quoniam vides tu laborem. Praelatus aliquando videt culpam subditi, et non punit timens laborem, vel etiam poenam a punito; et ideo dicit, impius dixit: o deus non punis: quia non te sequitur labor et dolor. Sed prima est melior littera.