LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De modis divisionis unius plantae.
Modi autem divisionis unius plantae in diversas specie et forma et vita convalescentes, sunt duo. Aliquando enim dividitur et efficitur duae secundum numerum, sicut quando ramus unius evellitur ab ipsa, et aut infigitur, sicut fit in vite et salice et buxo et his similibus : aut evulsus ramus inseritur, et plantatur in alia. In utroque enim istorum modorum efficiuntur plantae duae secundum numerum ex una planta secundum numerum.
Alius autem modus est quando ex una planta secundurnn umerum evellitur ramus et convertitur in aliam plantam secundum speciem : et sic ex ramis quercus in quibusdam locis fiunt vites, ut dicetur in sequentibus, et ex ficuum ramis fiunt sycomori, et ex olivarum ramis aliquando fiunt oleastri. Licet autem divisioni opponatur unitio et compositio, tamen non sunt tot modi compositionis : quoniam non agimus hic de quolibet modo divisionis, sed tantum de illo in quo tam divisum quam illud a quo dividitur, convalescit ad figuram et vitam plantae. Hoc autem non convenit nisi quando divisum in locum aliquem plantatur, in quo ad vitam vegetabilem vegetatur.
Dubitatur autem quare in animalibus divisa non convalescunt, licet in utraque parte sit anima sensibilis : divisorum autem in plantis utrumque convalescit. Sed hujus solutio jam data est in scientia de Anima, quod videlicet planta propter similitudinem suarum partium, undique, sicut per os quoddam sugit nutrimentum,
et in se quasi in venire et venis digerit, et calescere potest. Sed in animalibus quamvis habeant in multis similia corpora, et ideo divisa in utraque parte retineant sensum et motum, tamen quaedam organa diversarum a reliquo corpore habent formarum, sicut os : et ideo quaecumque partes illis destituuntur, convalescere non possunt : eo quod nec nutrimentum possunt sugere, nec ad congruitatem sui corporis digerere sine istis. In divisione autem ista magis lacerata convalescunt, nisi sint valde rarae substantiae, sicut vitis, et salix. Hoc autem ideo fit, quia cum laceratur ad inferius ramusculus, retinet meatus apertos et vias integras versus nutrimentum : et ideo statim ut viae illae ad nutrimentum attingunt, sugere incipiunt, et convalescit planta. Cum autem secatur vel inciditur, tunc pori diriguntur ut punctum unum ad nutrimentum, et non per longitudinem aliquam nutrimento infiguntur, et in ipsa sectione totum corpus plantae concutitur, et ipsi pori arctantur per collisionem et compressionem impetus secantis : et ideo frequenter arescunt incisi praeter vitem et salicem, quae sunt rarae substantiae. Si tamen inciditur ramus, magis convalescit ex transverso aliquantulum longo vulnere abscissus ramus, quam directe abscissus circulariter : et hoc contingit (ut diximus) quia plures tunc apertos habebit poros versus nutrimentum quando ex. transverso secatur, quam quando ex directo secatur. Cujus signum est, quia quando dividuntur radices antiquarum arborum secundum longitudinem, melius fructificabunt : eo quod per totam divisionis longitudinem per poros fit attractus nutrimenti. Si autem ex directo secetur in profundum, nihil omnino confert, et formae nocebit tantum, quod arescent arbores illae.
Adhuc autem et hujus ratio aliaest , quod longitudo divisa non impedit cursum nutrimenti : sed latitudo divisa statim viam et cursum nutrimenti intercipit et impedit : et ideo cepta vel ceptum in arboribus divisa per longitudinem, nihil omnino variant in sapore fructus et figura quando fuerint sanata. Si autem dividantur ultra medullam quae in medio est ramusculorum, et consolidetur statim, variabuntur fructus et sapor eorum propter divisionem : quod contingit propter impedimentum nutrimenti quod fit in nodositate quae nascitur ex secundum latitudinem divisa planta : et ideo omnino secundum latitudinem est quidam modus insitionis et non divisio secundum longum, sicut ostendemus in sequentibus. isti igitur sunt modi unitionis et divisionis plantarum.