CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod felicitas etiam secundum quod in exterioribus est, est felicis in vita ante mortem.
Si autem ita est ut diximus, ille qui misor est, nequaquam fiet felix : neque ille qui beatus est, prae amissis fortunis incidet : eo quod felix non est varius ut chamaeleon, nec facile transmutabilis est:
eo quod ad bonum indissolubilem intellectus et affectus habet conjunctionem. Quamvis enim necessitatem per se non habeat ad faciendum bonum, tamen ex hypothesi quamdam habet necessitatem ad bonum, sicut in antehabitis determinatum est. Et si dicamus felicem qui in nullo deficit essentialium felicitati, et etiam exterioribus optime utitur et abundat, adhuc ille talis non facile movebitur ex felicitate, neque permutabitur etiam in exterioribus facultatibus, ex quibusdam infortuniis quae a contingentibus causis frequenter accidunt. Taliter enim felix et dignus est, quod sibi injuria non irrogetur, et amicos et potentiam habet civilem sibi suffragantia, ut moveri non possit : et divitiarum copia subest, quibus ut organis removeantur contraria a parvis et mediocribus : ergo infortuniis etiam ab exteriori prosperitate, sed. potius a magnis et a multis et talibus quae quemlibet constantem moverent, et ex talibus infortuniis quae utique violentissima sunt, in pauco tempore non utique fieret rursus felix quod ex talibus infortuniis nemo cito resurgit : et ideo siquidem igitur iterum, felix in multo quodam et perfecto tempore fiet, in tanto scilicet in quo possit fieri abundans magnorum et bonorum quae ante amiserat. Felix igitur in solis essentialibus felicitati consideratus, invita ante mortem vere felix est absque appositione mortis. Felix iterum qui cum essentialibus felicitati exteriorem habet prosperitatem. Iterum vere felix est ante mortem. Nec praejudicat ei quod aliquando a magnis transmutatus infortuniis : quia tunc non cadit nisi in exterioribus, et retinet omnia quae ad felicitatem sunt essentialia, ex quibus facultatem habet etiam exterioribus optime utendi.
Quid igitur prohibet viventem etiam ante mortem dicere felicem, qui perfecte operatur secundum perfectam animae virtutem ? Ratio enim felicitatis tota salva- tur in eo vivo ante mortem. Et etiam si addamus dicentes beatum esse qui exterioribus bonis sufficienter ditatus est : et hanc interiorem et exteriorem felicitatem non habuit in continenti vel parvo tempore, sed habuit eam secundum perfectam vitam, in quantum scilicet et sui compos factus est, et suiipsius ordinator, et exteriorum administrator optimus. Adhuc ille talis felix dicetur etiam ante mortem. Perfectam enim hic vitam dicimus, tempus in quo homo suiipsius constituitur ordinator et judex, exteriori tutore et patrono non indigens. Et sic Solon videtur non bene dixisse, quod felix non vere dicatur ante mortem : quia si apponendum sit quod ipse felix feliciter victurus est, sit et vitam secundum rationem finiturus : eo quod felicitatem dicimus esse finem, et omnimo omnimode perfectum bonum. Et quia ignoramus quid eveniat in futurum, eo quod futura immanifesta sunt nobis, propter tale dictum, futurum, apponimus quod sic finiturus sit feliciter : quia aliter felicitas non esset perfectum bonum omnino et omnimode : tunc adhuc non oportet quod mortem exspectemus, vel post mortem aliquis primo felix esse dicatur: quod de vivo verissime dicemus quod felix sit, ista additione adjecta, si feliciter sit finiturus : nec ista conditio adficeretur nisi secundum quod felicitas omnino perfectum bonum ponitur et omnimode : quia perfectum bonum non est, nisi omnia habeat quae ad esse et posse conveniunt : et omnimode bonum non erit, nisi cum esse et posse omnia adjungantur, quae faciunt ad felicitatis condecorationem, inter quae praecipuum est, quod feliciter praesentem vitam concludat.
Quod autem nos diximus, quod felix non transmutatur ad infelicitatem, maxime dicimus propter dictum Stoicorum, qui dicunt felicem et sapientem ut vere bonum intransmutabilem esse : eo quod non cadit perturbatio in ipsum. Quod quinque probant rationibus potissime.
Prima est, quia cujuscumque animus extra passiones est, passionibus non perturbatur. Beati autem animus extra passiones est, multo studio boni ad impassibilitatem deductus. Beati igitur animus non perturbatur. Propter quod dicit Sapiens : Non contristabit justum, quidquid ei acciderit .
Secunda ratio est, quod beatus in seipso nec purgante nec purgatoria virtute utitur, sed virtute purgati animi : et si aliquando utitur virtute purgatoria, ad alium utitur et non ad seipsum. Virtus enim animi purgati nec in passionibus est, nec medium passionum : virtus enim in summo est. Summum autem animi non est in affectu passionum : sed tamen potentia animi passiones attingit. Haec autem virtus muniens est felicem, ne perturbationibus incidat : sicut et philosophia ad Boetium dicit : " Talia tibi arma tradideram, quae nisi primum abjecisses, cadere non poteras. "
Tertia ratio est, quod felix totus est sanus tam in ratione quam in appetitu : quia aliter felix non esset, et totus infra metas mentis constitutus, nihil penitus sui habens extra metas sapientiae, et nihil bonum reputans nisi saporem bonorum. Sicut igitur bonus conjunctus non perturbatur nisi de contrario horum exteriorum, nihil reputans nisi in usu ad bona et honesta : sic igitur addictus optimis, contrariorum non est susceptivus, nec per intellectum, nec per appetitum : nunquam igitur perturbabitur, quia non nisi de malo perturbatur : et hoc incidere non potest, necessitatem habens ad bonum. Necessitatem autem dico suppositionis, non simpliciter.
Quarta ratio est, quia sicut ex omnibus supra habitis constat, felicitas operatio est secundum perfectam animi virtutem non impeditam. Operatio autem non impedita est, quae nullo contrariorum retrahitur impedimento. Igitur a districtione continentis si retrahatur operatio et impedita sit, operatio felicitatis non erit. Omnis autem operatio impedita et retracta est, quae est in passionibus. Igitur felix in nulla operationum passionibus molestatur et retrahitur. Nec fit autem perturbatio nisi a passione : felix enim in nullo perturbatur.
Quinta ratio est, quod felicitas est secundum perfectam virtutem. Perfecta autem virtus est, cui nihil deest. Virtuti autem moderanti passiones multum deest de ratione virtutis : ex quo enim moderatur passiones, constat quod passiones in toto non tollit: ergo rationem quae secundum se separata et impassibilis est, ad summum suae virtutis non conducit, sed perficit. Similiter purgatoria virtus qua utitur politicus, passiones quidem ordinat in civibus : ergo haec illa est in summa rationis quae secundum suam naturam impassibilis est. Perfecta igitur virtus non est nisi quae omnino extra passiones est : et tali utitur felix : ergo extra passiones est et non turbatur.
Et si aliqui objiciunt, quod omnis homo dum vivit, mutabilis est : eo quod fortuna volubilis et natura instabilis in uno stare non permittit. Felix autem praecipue mutabilis est, quia in summo. Et ut dicit Lucanus, " Summis est negatum stare diu." Dicemus ad hoc secundum in praehabitis determinata, quod felix quidem magis Infortuniis tangitur ad sensus immutationem, sed non usque ad rationis ductionem vel deductionem. Ducitur enim ratio quando per consensum appropinquat. Deducitur autem quando omni suo regimine destituta in malum praecipitatur. Et haec satis patent per superius determinata.