In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : Tu talis es, et licet sis indignus misericordia : tamen " suadeo tibi emere aurum " pietatis : quia sicut aurum inter omnia metalla pretiosius, sic inter opera satisfactoria pretiosior pietas invenitur. i ad Timoth. IV, 8 : Corporalis exercitatio ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est.
" ignitum " devotione orationis, de quo, Amos, I, 4 : Mittam ignem in domum Azael.
" Probatum, " cum maceratione carnis. Eccli. XXVII, 6 : Vasa figuli probat fornax, etc.
" Ut locuples fias, " scilicet virtutibus bonis : " et vestimentis albis, " id est, luce honestae conversationis, " induaris, " scilicet in confessione oris. Psal. CIII, 1 et 2 : Confessionem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento. Et dicit pluraliter : " Vestimentis, " quia conversatio munda, ex multis virtutibus quasi ex multis filis est contexta, de qua, Matth. XXII, 12 : Amice, quomodo huc intrasti, etc. ?
" Et collyrio, " id est, cordis contritione, " inunge oculos tuos, " id est, intellectum et affectum. Psal. XXIV, 15 : Oculi mei semper ad Dominum.
Nota : Contritio dicitur collyrium : quia sicut collyrium primo conturbat oculum, et expellit humorem noxium, et postea clariorem reddit visum : sic contritio conturbat praedictos oculos per dolorem de peccatis, et deinde clariores reddit, et ad considerandam paenam quae fugienda, et gloriam quae est appetenda. Item nota, quod haec tria respondent tribus praedictis. Contra paupertatem suadet emere aurum ignitum, contra nuditatem indui vestimentis albis, contra caecitatem inungere oculos collyrio.
Aliter : " Suadeo tibi emere aurum " charitatis : quia ipsa superat omnes virtutes alias, sicut aurum omnia metalla. I ad Corinth.XIII, 13 : Major autem horum est charitas.
" Ignitum, " fervore dilectionis : " probatum, " in fornace tribulationis. Sapient. III, 6 : Tamquam aurum in fornace probavit, etc.
" A me, " in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, et qui do omnibus affluenter : " ut locuples fias, " quia sine charitate nullus potest ditari. I ad Corinth. xiii, 2 : Si habuero omnem fidem, etc.
" Et vestimentis albis induaris, " scilicet, emunderis a nigredine peccatorum, et decoreris pulchritudine virtutum : " et non appareat confusio nuditatis tuae, " id est, tepor tuae conversationis quo nudatus es gratia, et vestitus culpa, et dignus confusione aeterna.
" Et collyrio. " paenitentiae " inunge oculos tuos, " ut intellectus purgetur ab errore vel ignorantia, et affectus a culpa : " ut videas " tua peccata et Dei beneficia.
Aliter sic : "Suadeo tibi emere aurum ignitum, " id est, pretiosum Dei verbum, vel sapientiam ignitam per charitatem : " probatum, " per veritatis simplicita- tem. Hoc aurum emitur per studium et assiduam Scripturarum meditationem. Psal. I, 2 : In lege ejus meditabitur die ac nocte.
" Ut locuples fias, " id est, abundes bonis spiritualibus : " et non appareat, " in die judicii, " confusio nuditatis tuae, " id est, nuditas virtutum et operum, unde confundaris illa confusione, de qua dicitur, Jerem. xx, 11 : Confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
Vel sic : " Suadeo tibi emere aurum, etc. " Sicut dicit Haymo, debemus per " aurum ignitum " intelligere Dominum Jesum Christum, Passionis igne decoctum, " probatum " per verba et verbera. Sapient. II, 19 : Contumelia et tormento intorregemus eum, etc. Cantic. v, 11 : Caput ejus, id est, Ecclesiae, aurum optimum. Caput Ecclesiae Christus. Emitur autem perimitationem in tolerantia passionum.
Vel sic : " Suadeo tibi, " id est, ad tuam utilitatem, " emere. " Hoc dicit contra illos qui pro nihilo volunt habere. " Aurum ignitum, " id est, regnum caelorum. Hoc emitur per paupertatem. Matth. v, 3 : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Augustinus : " Venale habeo. Quasi dicat : Regnum caelorum. Quo emitur ? Paupertate. " Item, per paenitentiam. Matth. III, 2 : Paenitentiam agite: appropinquavit enim regnum, etc.
" Probatum " ab Angelis et Sanctis omnibus : " ut locuples fias " bonis incorruptibilibus, " et vestimentis albis induaris, " id est, virtutibus, vel operibus bonis : " et non appareat confusio nuditatis tuae, " in futuro omnibus. Glossa : " Melius est hic coram paucis confundi, quam in futuro coram omnibus. " " Et collyrio inunge oculos tuos. " Haymo : " Per collyrium quod de terra nascitur, signatur Christus qui de terra, id est,
Virgine Maria est natus. " Item, collyrium aufert ab oculis pulverem : sica Christus terrenorum amorem. Collyrio ergo inunguntur oculi, quando per paupertatis Christi considerationem amor terrenorum expellitur. " Ut videas. " Tunc enim homo clarius videt utilitatem peccatorum suorum, et excellentiam caelestium praemiorum. Vel, collyrium potest dici verbum Hei, quod oculos cordis illuminat. Psal. cxviii, 105 : Lucerna pedibus meis verbum tuum, etc. Item, sanat. Psal. CVI, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos. Item, collyrium sunt divina praecepta quae sensum spiritualem illuminant. Psal. xviii, 9 : Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Item, collyrium, Passionis Christi memoria, quae oculos mentis illuminat : sicut oculi Tobiae fuerunt illuminati felle piscis . Nam piscis assus, Christus passus : fel piscis, amaritudo Passionis ejus. Item, collyrium, quaelibet tribulatio, quae illuminat per suam amaritudinem. Nam dicit Gregorius : " Paena oculos aperit, quos culpa claudit. " Item, collyrium sunt dona Spiritus sancti, quae spiritualiter illuminant, et expellunt omnem amorem carnalem. Gregorius : " Gustato spiritu, desipit omnis caro. " Sophoniae, iii, 8 : In igne zeli mei devorabitur omnis terra.
" Ego quos amo, arguo et castigo. aemulare ergo, et paenitentiam age. "
Hic ne desperet ponit consolationem, et proponit ei electos in exemplum, quos oportet transire per tribulationes ad regnum.