LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Quibus considerationibus construitur genus.
Astruenti vero sive genus assignatum astruere volenti per considerationes constructivas, inspiciendum primo quod non utilis hic locus qui paulo ante dictus est ad interimendum utilis esse : et quod si genus et species suscipit magis et minus, quamvis sequatur quod id non sit genus quod non suscipit magis et minus, specie magis et minus suscipiente, tamen non videtur inferri genus si species suscipit magis et minus. Et similiter genus quod sequatur illud esse genus assignatae speciei: nam bonum et album utrumque suscipit magis et minus, et tamen est neutrum alterius genus : nihil enim prohibet utrumque suscipientium magis et minus non ita se habere ad invicem, ut si duo genera vel plura comparentur ad unam speciem, et unum similiter videatur esse genus et alterum, sequitur probabiliter quod si unum est genus ejus, quod alterum etiam sit genus ipsius.
Similiter sequitur duobus generibus comparatis ad unum ut ad speciem, si unum minus videtur esse genus quam alterum et sit genus, quod et alterum quod magis videtur, sit genus. Verbi gratia, ut si potestas continentiae secundum quod continentia est membrorum tenentia ne ad illicitum moveantur, genus magis esse videtur quam virtus, et virtus minus videtur esse genus, et virtus est genus : ergo est potestas genus cujus esse videtur.
Eadem autem secundum magis et minus et similiter convenit dici : nam similiter secundum rationem hoc et hoc sive duae species comparatae ad unum genus : et si similiter una sicut alia est species propositi generis et assignati, et alterum illorum est species assignati generis, sequitur eadem ratione quod et reliquum sit species ejus. Adhuc autem sequitur per locum a minori, si id quod minus videtur esse species assignati generis est species, quod etiam id quod magis videtur esse species sit species.
Amplius ad construendum problema de genere, inspiciendum ad ea quae sunt in generis diffinitione : et si de his de quibus praedicatur assignatum genus, praedicatur in quid, ita quod non sit tantum ista species assignata, sed plures de quibus genus in quid praedicetur : quia considerandum est si de aliis speciebus assignatum genus in eo quod quid est praedicetur, quae differunt specie ab assignata specie : tunc enim palam est quod erit genus quod assignatum est pro genere, quia genus est quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid est praedicatur : et haec consideratio utilis est etiam ad speciem considerando. Si enim aliud assignatur pro specie assignati generis, considerandum est etiam si de aliis quam de assignata specie praedicetur in eo quod quid est : tunc enim rursum ut prius accidit genus de pluribus et differentibus specie in eo quod quid est praedicari: et ideo ut prius construitur genus, etc.