CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Quoad secundam quaestionem positam num. 2. tenet cognitionem non ctici practicam ex ordine ad praxim ut ad finem, sed habet relationem conformitatis seu rectitudinem ab objecto, et relationem prioritatis ex ordine potentiarum, et quod cognitio conformis sit prior, habet simul ex ordine potentiarum, ex objecto et ratione potentiae practicantis (id est, voluntatis aliunde regulabilis). Nam si objectum determinet ad cognitionem rectitudinis prius naturaliter quam voluntas velit, et haec sit regulabilis illa cognitio praecedit praxim et juxta eam dirigenda est. Quod si rectitudo illius cognitionis dependeat ab actu voluntatis, erit contingenter practica, potens non esse recta, sed erit necessario determinativa rectitudinis illi voluntati a qua non dependet, ut in exemplo de colendo Deum in Eucharistia.
Ex hoc patet (a) solutio secundae quaestionis propositae, cujus teneo partem negativam; sed primam relationem, scilicet conformitatem habet per se ab objecto, quod vel est rectitudo praxis vel aliquid virtualiter includens ipsam rectitudinem, et ideo cognitioni illi praxis est conformabilis ut sit recta, quia cognitio est talis cogniti.
Sed de (b) alia relatione, scilicet de prioritate est dubium, unde conveniat cognitioni. Dico quod praxim necessario naturaliter praecedit aliqua cognitio, sicut patet ex 1. art. et secundum hoc, praxi convenit posterioritas, et cognitioni prioritas, ex ratione potentiarum ordinatarum naturaliter in agendo, scilicet intellectus et voluntatis. Sed non semper ista intellectio prior est practica, sed tantum quando est determinativa rectitudinis respectu ipsius praxis, et hoc vel formaliter vel virtualiter. Quando autem in apprehensione praevia nulla est determinatio formalis vel virtualis de rectitudine praxis, licet ibi sit prioritas, tamen tunc deficit conformitas, quia ipsa non est cui debeat praxis conformari ut sit recta, quia nihil determinate ostendit de rectitudine praxis. Quando (c) etiam in apprehensione praevia est determinatio de rectitudine praxis, sed potentia cujus est praxis, non est aliquo modo determinabilis aliunde; tunc illa cognitio licet determinativa, non est conformativa praxis, et ideo non habet conformitatem priorem in ratione regulae dirigentis, nec sic est plene practica.
Potest igitur dici (d), quod licet absolute ex natura intellectus et voluntatis sit cognitio prior, tamen quod cognitio conformis sit prior, hoc est simul ex objecto et ordine potentiarum, et ratione potentiae sic practicantis, scilicet voluntatis quae sit aliquo modo regulabilis aliunde. Nam si objectum determinet intellectum ad cognitionem rectitudinis, prius naturaliter quam voluntas velit, et voluntas sit aliquo modo regulabilis aliunde, non tantum apprehensio praecedit praxim, sed apprehensio conformis. Hoc autem accidit quandocumque determinata rectitudo praxis est cognoscibile necessarium, sive ut principium per intellectum, sive ut conclusio per scientiam
Haec autem, quae jam dicta sunt, de hoc videlicet, unde duplex relatio, scilicet conformitatis et prioritatis conveniat notitiae practicae,intelligantur generaliter, nisi oporteat pro intellectu divino aliquid addere, videlicet quod potentia practicam, cujus praxi notitia conformis est, prior sit aliquo modo determinabilis aliunde, sive alii tanquam regulae conformabilis in agendo. Quod an requiratur ad talem notitiam vel non, tangetur in
responsione ad quartam objectionem, quae fit contra solutionem quaestionis principalis. Quando (e) autem rectitudo determinata contingenter convenit praxi, tunc non est objectum aliquod determinans intellectum ad cognitionem rectitudinis determinatae, antequam voluntas velit, et hoc loquendo de intellectu et voluntate in communi, nam illud contingens non determinatur ad alteram partem, ante omnem actum voluntatis. Comparando tamen in speciali ad intellectum hunc et voluntatem hanc istam praxim potest praecedere cognitio conformis, quam praecedit cognitio determinativa rectitudinis, et quam non, non. Non potest autem praecedere in omni intelligente, sed in illo solo cujus voluntas non est primo determinans rectitudinem illi praxi. Exemplum praedictorum, rectitudo hujus praxis, amare Deum, recta est et necessaria, et includitur virtualiter in ratione Dei. Hanc praxim in quocumque, non tantum nata est praecedere simpliciter apprehensio, sed etiam conformis apprehensio, cui scilicet praxis est conformanda ut sit recta.
Ex objecto igitur, quod est primo ex se determinativum intellectus ad notitiam rectitudinis determinatae ipsius praxis, et ex ordine intellectus et voluntatis in operando, habetur haec notitia prior praxi et conformis, et ita in qualibet alia cui convenit necessario rectitudo determinata. Sed rectitudo hujus praxis, scilicet colere Deum in sacrificio altaris est contingens, quandoque enim est actus rectus ut modo, quandoque non ut in veteri Testamento. Ideo non est aliquod objectum determinativum intellectus ad notitiam hujus rectitudinis ante omnem actum voluntatis, et ideo nec ista praecedit ut conformis omnem actum voluntatis, alicujus tamen praecedit, puta illius solius quae non primo determinat rectitudinem huic praxi, qualis est voluntas humana; haec enim rectitudo determinatur a voluntate divina acceptante nunc talem cultum, et alias non.