In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(b) Ad primum arguitur, etc. Adducta ratione dubitandi, supponit quid nominis, tam quoad formale Baptismi, quod est significatio practica, quam quoad materiale, quod est fundamentum talis significationis, juxta alias praemissa dist. I. quaest. 2. Ex hoc supposito deducit, qua ratione potest definitio convenire Baptismo, juxta principia in eadem quaestione posita circa definitionem Sacramenti, de quibus ibi sufficienter egimus.
Patres autem varias tradunt appellationes hujus Sacramenti, ut Nazianzenus orat. in sanctum Baptisma. quae est 40. Clemens Alexandrinus lib. i. Paedagog. cap 6. Basilius homil. 13. quae est exhortatio ad Baptismum, Chrysostomus homil. ad baptizandos, tom. 5. Damascenus lib. 4. fidei Orthodoxae, cap. 10. Neque secus in Scriptura variis appellationibus i dicitur, ad Romanos 6. Baptismus, sepultura, crucifixio ; ad Coloss. 2. Circumcisio; ad Titum 3. Lavacrum seu ablutio et balneum; ad Hebraeos 6. et 10. illuminatio.
Hae autem appellationes praeter Baptismi et lavacri seu ablutionis, desumuntur ab effectu seu a significatione mystica: vocabulum autem Baptismi est commune, et in usu omnibus ut, Joan. 3. et 4. Matthaei ultimo, Act. 2. et per totum; estque ex usu Patrum Latinorum et omnium Conciliorum et Scholasticorum, et desumitur ab intrinseco Sacramenti, atque ab eo quod continet in recto, sive ut totum fundamentum significationis sacramentalis, juxta opinionem quorumdam, vel certe, ut pars fundamenti juxta aliam, ac proinde magis proprie exprimit mysterium, quam caetera, quae sunt appellativa ab effectu hoc vel illo particulari, vel certe a significatione mystica et similitudine proportionis, ut quando dicitur sepultura, vel crucifixio, etc.