REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum possibile fuit conferri animae Christi summam gratiam conferibilem creaturae ?
Alens. 3. p. q. 12. n . 2. D. Thom. 3. p. q. 7. a. 9. et hic q. 3. art. 2. D. Bonav. a . I. q. 3. Richard. a. I. q. 3. Durand. quaest. 2. Gabr. q. I. Palud. q. I. Major q. 3. Suar. tom. I 3. p. d. 22. sect . 2. Vasq. d. 45. et 47. Vide Scot. 2. Metaph. q. ult. et I. Physic. q. 12. et in Oxon. hic quaest. I.
Quod non, quia quanto habitus perfectior, tanto actus perfectior, et quanto actus perfectior, tanto intendit habitum ; igitur quanto anima Christi haberet actum perfectiorem, tanto erit habitus intensibilis ; igitur non potest conferri animae Christi tanta gratia, quin major esset conferibilis.
Item, 2. de Anima: Ignis cresceret in infinitum, si apponerentur combustibilia ; igitur pari ratione charitas creata potest crescere in infinitum, cum semper habeatur objectum excedens.
Item, major perfectio requirit majus perfectibile ; igitur summa gratia creata, esto quod esset, non posset recipi nisi in supremo perfectibili a gratia ; igitur cum natura Angeli sit natura superior, ipsa est perfectibilis majori gratia.
Item, ordo attenditur secundum influentias superioris ad inferius, et non e contra ; igitur illud quod est inferius in natura, non potest influere in superius in Hierarchia ; sed si anima Christi haberet summam gratiam, ipsa influeret in naturas Angelicas.
Oppositum, anima Christi fuit capax illius unionis, in qua fuit summa gratia collata, secundum Augustinum 13. de Trin. cap. 9.