Cyrillus. Post apostolorum ordinationem, ad evangelicae vitae novitatem salvator suos discipulos rectificavit. Ambrosius.
Divinitatis autem prompturus oracula, incipit esse sublimior; etsi in humili stabat, tamen oculos elevavit; unde dicitur et ipse elevatis oculis. Quid est levare oculos nisi interius lumen aperire? beda. Et quamvis generaliter omnibus loquatur, specialius tamen oculos in discipulos levat; sequitur enim in discipulos suos: ut his qui verbum intenta cordis aure percipiunt, latius saporis intimi lumen aperiat. Ambrosius. Quatuor autem tantum beatitudines Lucas posuit, octo vero matthaeus; sed in istis octo illae sunt quatuor, et in istis quatuor illae octo. Hic enim quatuor velut virtutes amplexus est cardinales; ille in illis octo mysticum ordinem reseravit: sicut enim spei nostrae octava perfectio est, ita octava summa virtutum est. Primam autem beatitudinem paupertatis uterque evangelista posuit: ordine enim prima est, et parens quaedam virtutum: quia qui contempserit saecularia, ipse merebitur sempiterna: nec potest quisquam meritum regni caelestis adipisci qui a mundi cupiditate pressus emergendi non habet facultatem; unde sequitur dicebat: beati pauperes. Chrysostomus.
In evangelio quidem quod est secundum matthaeum, beatos fieri dixit pauperes spiritu, ut intelligamus esse pauperem spiritu, habentem intellectum modestum, et quodammodo remissum: unde dicit salvator: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Hic autem beatos asserit pauperes, non addito spiritu, pauperes appellans divitias contemnentes: decebat enim ut cum praenuntiaturi essent salutiferi evangelii dogma, mentem non gererent cupidam, sed promptum affectum haberent erga maiora. Basilius. Non autem omnis quem paupertas premit, beatus est, sed qui christi praeceptum mundanis praetulerit opibus. Plures enim pauperes sunt in substantia, avarissimi tamen secundum affectum; quos non salvat paupertas, sed affectus damnat. Nihil enim involuntarium beatificabile est, eo quod omnis virtus libero designatur arbitrio.
Beatus ergo pauper, quasi christi discipulus, qui pro nobis paupertatem sustinuit: nam ipse dominus quodlibet opus implevit quod ad beatitudinem ducit, se praebens exemplar discentibus. Eusebius.
Sed cum caeleste regnum in multis gradibus bonorum consideretur, primus gradus scandentium est eorum qui divino intuitu colunt paupertatem; tales autem fecit eos qui primo facti sunt eius discipuli: ob hoc in eorum persona dicit quia vestrum est regnum dei; quasi demonstrative hoc proferens ad praesentes, ad quos etiam oculos elevavit.
Chrysostomus. Postquam igitur mandavit paupertatem colere, ea quae consequuntur inopiam coronat honoribus. Contingit autem paupertatem colentes, necessariorum incurrere defectum, et vix acquirere victum; idcirco non sinit discipulos pusillanimes super hoc fieri, dicens beati qui nunc esuritis. Beda. Idest, beati qui castigatis corpus vestrum et servituti subicitis, qui in fame et siti verbo operam datis: quia caelestium tunc gaudiorum habebitis ubertate perfrui. Gregorius Nyssenus.
Altius autem, sicut secundum sensibilem escam diversificatur participantium appetitus ad comestibilium species, sic et in cibo animae, ab his quidem opinabile, ab his autem appetitur quod naturaliter est bonum: unde hic secundum matthaeum beatificantur qui iustitiam loco cibi et potus reputant; non, inquam, particularem, sed universalem virtutem, quam qui esurit beatificandum dicit. Beda. Apertissime nos instruens nunquam nos satis iustos aestimare debere, sed quotidianum iustitiae semper amare profectum; ad cuius perfectam saturitatem non in hoc saeculo, sed in futuro possumus pervenire, ut Psalmista ostendit dicens: satiabor cum manifestabitur gloria tua; unde sequitur quia saturabimini. Gregorius Nyssenus. Avidis enim iustitiae, desideratorum copiam spondet. Nihil enim eorum quae secundum voluptatem in vita quaeruntur satiat inquirentes; solum autem virtutis studium subsequitur praemium quod indeficiens gaudium inserit animae.
Cyrillus. Consequitur autem inopiam non solum defectus rerum ad delectationes facientium, sed etiam depressus vultus propter moestitiam; unde sequitur beati qui nunc fletis. Beatificat flentes, non eos qui simpliciter ab oculis lacrymas emittunt: commune enim est hoc tam fidelibus quam infidelibus, si quid tristium accidat. Magis autem illos beatos asserit qui levem vitam et implicitam carnalibus voluptatibus deditam vitant, refutantes delicias, et pene lacrymantes propter odium mundanorum. Chrysostomus.
Magnum quid vero secundum deum tristitia est, et impetrat poenitentiam in salutem; unde Paulus, cum non haberet suos defectus flere, pro alienis lugebat. Talis luctus est alacritatis materia: unde sequitur quia ridebitis. Etenim si nihil prosumus his pro quibus flemus, tamen proficimus nobismetipsis: nam qui sic aliena deflet, multo magis non praeteribit inflebiliter sua delicta; magis autem nec facile labetur in scelus. Non dissolvamur in hac brevi vita, ne suspiremus in infinita: non quaeramus delicias, a quibus manat luctus et dolor nimius; sed tristemur tristitia, quae germinat veniam. Est etiam dominum saepius reperire lugentem, ridentem nequaquam.
Basilius. Promittit autem flentibus risum, non quidem emissum per mandibulas sonum, sed meram et impermixtam cuilibet tristitiae alacritatem.
Beda. Qui ergo propter divitias hereditatis christi, propter panem vitae aeternae, propter spem caelestium gaudiorum, fletus, esuriem, paupertatemque pati desiderat, beatus est; multo autem beatior qui has virtutes inter adversa servare non trepidat; unde sequitur beati eritis cum vos oderint homines: licet enim homines odiant corde nefando dilectum cor christo laedere nequeunt.
Sequitur et cum separaverint vos. Separent, et a synagoga expellant: christus invenit et confirmat.
Sequitur et exprobraverint. Exprobrent nomen crucifixi: ipse commortuos sibi conresuscitat, et consedere facit in caelestibus.
Sequitur et eiecerint nomen vestrum tamquam malum: ubi nomen christianorum significat, quod a gentilibus Iudaeisque saepissime quantum ad ipsos memoriae abrasum, et ab hominibus est abiectum, nulla existente causa odii, nisi propter filium hominis; qui scilicet credentes nomen christi, suum cognomen facere voluerunt. Docet ergo eos ab hominibus insectandos, sed ultra homines esse beandos; unde sequitur gaudete in illa die, et exultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo. Chrysostomus. Multum et paucum mensuratur dignitate proferentis.
Quaeramus igitur: quis multam promisit mercedem? si quidem propheta vel apostolus, velut homo paucum esse multum existimavit; nunc autem dominus, qui possidet perennes thesauros, et opes quae quemlibet intellectum transcendunt, multam pollicitus est mercedem. Basilius.
Rursus, magnum aliquando absolutam habet intentionem; sicut magnum est caelum, et magna est terra; aliquando vero ad aliquid habet relationem: ut magnus equus et bos in comparatione similium. Sic arbitror multam fore mercedem repositam patientibus opprobria propter christum, non tamquam comparatam ad ea quae penes nos sunt, sed in se multam existentem, et tamquam a deo donatam.
Damascenus. Illa etiam quae mensurari vel numerari possunt, determinate ingeruntur; quod autem ex quadam excellentia omnem transcendit mensuram et numerum, indeterminate dicitur magnum et multum: puta quando dicimus multam esse dei misericordiam.
Eusebius. Deinde muniens discipulos ad pugnam adversariorum, quam passuri erant per totum orbem praedicantes, subdit secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. Ambrosius. Quia prophetas Iudaei usque ad mortem corporis persecuti sunt. Beda. Quia vera dicentes solent persecutionem pati; nec tamen ideo prophetae antiqui timore persecutionis a veritatis praedicatione defecerunt.
Ambrosius. In hoc ergo quod dicit beati pauperes, habes temperantiam, quae a peccato abstinet, saeculum calcat, illecebrosa non quaerit. Beati qui esuritis: habes iustitiam: qui enim esurienti compatitur, compatiendo largitur, largiendo fit iustus, quia iustitia eius manet in aeternum. Beati qui nunc fletis; habes prudentiam, cuius est flere quotidiana, et ea quae aeterna sunt quaerere. Beati eritis cum vos oderint homines: habes fortitudinem; sed eam quae non odium meretur ex crimine, sed persecutionem patiatur ex fide. Sic enim ad passionis pervenitur coronam, si gratiam hominum negligas, divinam sequaris. Ergo temperantia cordis habet munditiam, iustitia misericordiam, pacem prudentia, mansuetudinem fortitudo. Connexae sibi sunt et concatenatae virtutes, ut qui unam habet, plures habere videatur: et sanctis una competit virtus; sed eius quae fuerit uberior, uberius est praemium. Quanta hospitalitas in Abraham, quanta humilitas? sed quia fide praestitit, fidei prae ceteris meruit principatum. Ergo unicuique plura praemia, quia plurima incentiva virtutum; sed quod in aliquo merito copiosius, hoc etiam in praemio redundantius.