Tibi. Hic confirmat primam rationem; quasi dicat: non debes oblivisci, quia tibi derelictus est pauper, unde ad te spectat cura de eo. Isa. 52: gaude et laetare simul deserta hierusalem: quia consolatus est dominus populum suum. Omnes qui nihil habent in mundo nisi solum deum, auxilium eorum ad deum solum spectat; 2 Paral. 20: cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus refugii ut oculos nostros dirigamus ad deum. Sed signanter loquitur: homines enim in mundo isto defendunt se quandoque per divitias. Ps. 48: qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.
Quandoque per consanguineos et amicos et defensores; sed qui non habent ista, derelinquuntur deo, et ideo dicit, tibi enim derelictus est pauper: job 36: eripiet pauperem de angustia sua. Item ibidem 3: flebam quondam super eo qui afflictus etc.. Thren. Ult. Pupilli facti sumus absque patre: Ps. 87: sicut homo sine adjutorio. Et si sic de paupere ex necessitate; multo magis de paupere ex spiritu: et hoc quantum ad primum. Quantum ad secundum dicit, orphano tu eris adjutor, qui non habet defensorem: Ps. 67: patris orphanorum et judicis viduarum. Item 26: quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, dominus autem assumpsit me.