Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CLXXXIV .
INNOCENTIUS, AURELIO et AUGUSTINO episcopis.
Acceptissimi mihi Germani compresbyteri illo recursus vacuus officio nostro esse non debuit. Per charos enim salutare charissimos, naturale quodammodo nobis videtur et consequens. Gaudere ergo in Domino vestram Germanitatem amantissimi cupimus, et pro nobis paria ad Deum vota rependere precamur, quia, ut bene nostis, communibus et alternis plus agimus orationibus, quam singularibus aut privatis.