CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
In quo recitantur opiniones dicentium esse generationem corporum, et negantium esse ipsam, et circa quam illarum est hoc disputandum et qualiter.
Dico ergo, quod primi qui de natura philosophati sunt, diversa tradiderunt de generatione, et contraria ad invicem, et ad veritatem quam nos in sequentibus docebimus. Quidam enim omnino negaverunt esse generationem et corruptionem, dicentes nullam omnino rem generari, licet apud nos generari vel corrumpi videantur : quod tamen non esse in rei veritate, et esse, sicut est sermo Melissi et sequacium ejus, et sermo Parmenidis et sequacium ejus, de quibus nos multa diximus in primo Physicorum. Nos autem hos ipsos bene et laudabiliter dicimus dixisse in rebus quibusdam : sed tamen error est hoc dicere in omnibus rebus naturalibus : hic tamen non est conveniens inquirere de omnibus his quae sunt ingenerabilia et incorruptibi. lia, et non moventur motu qualitatis qui est alteratio physica : quia de quibusdam horum diximus in fine primi de auditu physico, ubi ostendimus principia corporis mobilis secundum quod mobile est, esse ingenerabilia et incorruptibilia : in octavo autem probavimus motorem primi mobilis esse ingenerabilem et incorruptibilem, et similiter suum mobile, et ulterius suum motum : et hoc conveniens illic, quia in libro illo agitur de naturae principiis. Causa autem propter quam dicunt omnia sensibilia esse ingenerabilia et incorruptibilia, est : quia persuasum habent idem esse rerum sententiam et experimentum visus : eo quod inter universale et particulare distinguere non valebant, et videbant per auditum et coeteros sensus certum capi de corporibus experimentum. Putantes ergo de nullo esse sententiam certam nisi de sensibilibus, hanc acceperunt de sensibilius aestimationem. Causa autem hujus erat, quia dixerunt generabile non esse id quod scitur per sententiam : si enim inveniatur aliqua scientia certa, oportebit scitum et cognitum esse perpetuum et non alteratum a sui dispositione, nec corruptum. : eo quod scientia tantum verorum est et necessariorum. Cum igitur cogitaverunt scita esse illa maxime quae sunt principia aliorum quae sunt elementa, per quae putabant omnia alia cognosci, converterunt sermones suos
ad naturam elementorum, et pronuntiaverunt ea esse ingenerabilia et incurroptibilia, eo quod cadunt sub oculis et cognitione et per ipsa cognoscitur quidquid scitur : quia terra quidem terram cognoscimus, et aere aerem, et igne ignem, et aqua aquam , sicut putaverunt. Nec oportebit solvere hoc sophisma istorum , quia in prooemiis libri Physicorum satis sufficienter invenitur solutum.
Fuerunt autem alii his in toto, id est, universaliter contrarii, quasi intenderent contradicere : vel qui dixerunt quod omnes res sunt generabiles, nec aliquid omnino est quod sit ingenerabile : sed de rebus generatis quasdam dicunt incorruptibiles quae manent semper, et quasdam generatorum corrumpuntur et finiuntur. Pythagorici enim et Plato dixerunt mundum generari et non corrumpi , et alii quidam sequentes eos qui post philosophati sunt in philosophia naturali. Alii autem dixerunt nihil generatorum stare et permanere omnino : sed unam tantum rem esse quasi subjectum et radicem generatorum omnium quae subjiciuntur in tota generatione et corruptione, quae est materia prima, quam permanere ingenitam et incorruptibilem affirmabant : eo quod Audebant quod aliter generatio et corruptio inquietae et infinitae non essent, nisi haec permaneret secundum dispositionem unam in essentia, licet in esse continue varietur : et haec opinio fuit Heracliti Ephesii et aliorum multorum philosophorum. Hi autem quia omnia corpora generata esse dixerunt, corpus quidem universaliter ex superficiebus per modum laminarum et rasurarum corpus componentium componi dixerunt, et ad superficies resolvi.
Quia autem in aliis libris sequentibus de aliis opinionibus quaeremus, et hic magis agimus de corpore quanto mobili secundum locum, ideo postpositis aliorum opinionibus, de hac ultima inquiremus : dicente sermonem hunc contradicere geometris qui non dicunt corpora componi ex indivisibilibus, quod tamen necessario sequitur ad opinionem istorum, sicut continue in sequentibus erit manifestum. Et esset conveniens Platoni, quod non diceret sicut isti dicunt : aut si dicit, quod confirmaret sermonem suum per rationes fortiores quam introductae sunt rationes ab illis Physicis, non est aliud dicere neque credere : si autem quod sit per se notum, aut ex his quae per se nota sunt verissime probatum.
Error enim ejus qui sic dicit, est manifestius etiam in geometria, ut diximus prius : sequitur enim necessario, quod si corpora ex superficiebus componuntur, quod etiam superficies componuntur ex lineis, et lineae ex punctis : quod si est verum, tunc pars lineae non est linea, sed punctum : et hoc quidem negant geometrici : et nos etiam sufficienter improbavimus, quia prius tractavimus in sexto Physicorum, qui est de motus divisione, et etiam in libro de indivisibilibus lineis, in quibus libris ostendimus non esse aliquam lineae partem quae non recipiat divisionem in infinitum.
Hoc quasi parum digredientes, oportet quaerere quid impossibilium accidit dicentibus sermonem praedictum, eorum scilicet qui ponunt principia corporum esse partes indivisibiles : omne enim impossibile quod sequitur contra istos ex rationibus geometrarum, sequitur etiam contra eosdem per rationes corporis naturalis : eo quod quantitas una est corporis naturalis et geometrica, licet non sit unum ex impossibilibus illis, geomometria dicit propter quid est, scientia
naturalis dicet quia : et hujus causa est, quod corpora geometrica ex diminutione se habent ad corpora naturalia, cum geometrica per omne sint in naturalibus, naturalia autem ex additione se habent ad geometrica, cum naturalia addunt illis formas sensibiles contrarietatem habentes.
Et ideo etiam non est ita e converso, quia multa impossibilia inducuntur contra istos ex ratione corporum naturalium, quae ex rationibus geometrici corporis induci non possunt : non omnia quae sunt in corpore naturali, sunt etiam in geometrico : sed e converso quaecumque sunt in geometrico,sunt et in naturali quantum ad essentiam quantitatis. Hujus autem exemplum est in divisione : nulla enim divisio est quae accidit corpori geometrico, quae non accidit etiam corpori naturali, sed aliqua est divisio quae non accidit corpori geometrico, in geometrica enim non est possibile quod continuum quantum dividatur in rem aliquam quae ulterius non dividatur : et hoc etiam in physico universaliter accepto corpore : ostendimus enim in sexto Physicorum , nullum esse corpus quod tantum in forma mobilis accipiatur, etsi non sit contractum ad hoc mobile vel illud, quod non dividatur in infinitum, ita quod in ipso non contingit accipere ultimum ; sed tamen aliqua divisio est physici quae non est corporis geometrici : formae enim sensibiles situm habentes in corpore, de quibus intendit physicus, secundum duos modos dividuntur, quorum unus est per formarum specificas differentias : et alter est per accidens per suorum subjectorum divisionem. Dico autem divisionem fieri per formarum specificas differentias, sicut quando dividitur color in albedinem et nigredinem, quae sunt differentiae coloris formales, et similiter est in reliquis rebus naturalibus quae formaliter dividuntur. Per accidens autem voco divisionem, quando dividitur forma divisione sui subjecti quod est primum : quia formae naturales sunt formae habentes per accidens quantitatem suorum subjectorum, et non per differentias essentiales formarum, sicut dividitur continuum album in multas partes albas, et neutra harum divisionum est in infinitum : quia corpus naturale in quantum hoc vel illud ad formam naturalem determinatum, non dividitur in infinitum, sicut saepius in aliis locis est ostensum, et probabitur adhuc ulterius in primo libro Peri geneseos, ubi de corporibus indivisibilibus contra Democritum et Leucippum disputabitur. Patet ergo ex his quae dicta sunt, quod quaecumque formarum naturalium dividitur, altero istorum modorum duorum necesse est quod dividatur : et ex his ulterius patet quod corpora physica ex additione se habent super geometrica, eo quod geometrico corpori neutra istorum accidit divisio.