DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria lucifer.
Lucifer. Maria dicitur lucifer.
Primo, quia tulit in se veram lucem, id est, Christum qui est Dei sapientia . Inde lucifer quasi ferens lucem.
Secundo, quia illuminavit nebulosa legis et Prophetarum pariendo Christum, quem Prophetae obscure praedixerant: quia tenebrosa aqua in nubibus aeris , id est, obscura scientia in Prophetis. Inde dicitur lucifer, quasi lucem caecis ferens.
Tertio, quia tulit in se lucem, id est, gratiae abundantiam, de cujus plenitudine nos omnes accepimus. Inde dicitur lucifer quasi luce fertilis : quia vita ejus gloriosa lucem dedit saeculo. De isto lucifero canit Ecclesia in nativitate ejus : " Oritur ut lucifer inter astra aetherea, etc. " Item, de hoc lucifero potest exponi illud Job, xxxviii, 32, ubi Dominus loquitur ad Job, dicens : Numquid producis Lucife-rum in tempore suo, et Vesperum super filios terrae consurgere facis ?
Bene autem ortus Mariae comparatur ortui Luciferi: quia orta est non tenebrosa in ortu sicut nos qui omnes nascimur filii irae . Sed ipsa ante sanctificata quam nata, orta est ut Lucifer, id est, tota clara, et in spe majoris claritatis, scilicet solis justitiae, qui natus est ex. ea. Et hunc Luciferum produxit Dominus, in tempore suo, id est, in tempore gratiae. Et hoc est quod Dominus dicit ad Job : Numquid producis Luciferum, etc. ? Ac si diceret: Non tu, sed ego.
Item, Bene Maria comparatur Lucifero : quia sicut Lucifer praeeminet caeteris stellis in claritate, sic Maria sanctorum ordinibus universis in dignitate. Dicitur autem lucifer Graece AdminBookmark a AdminBookmark quod est lux, et AdminBookmark quod est porto. (Alia de hoc lucifero habuisti titulo, quod ipsa stella.)