CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De conclusione eorumquae dicta sunt contra Solonem,
Si autem ita est sicut diximus, tunc vere et rationabiliter dicemus esse beatos viventes, quibus existunt et existent in futura quae dicta sunt: et non oportet ut mors exspectetur, ut tunc viri beati dicantur. Tales autem dicimus ut homines quibus non competit supercaelestium beatitudo et divina : quia ad illam homo non potest ex his quae hominis sunt. Ea autem quae attingit homo, sunt ea quae conveniunt secundum perfectam virtutem. Sicut enim se habent virtutum subjecta ad invicem, sic se habent et virtutes. Constat autem quod id quod ita rationabile est, quod participat qualiter ratione sicut suasibile et obedibile, perfectum in rationabilitate non est. Virtutes igitur quae sunt in illo perfectae virtutes non sunt. Loquimur enim de virtute hominis in quantum homo est. Justitia etiam ordinans est communicationes ad alterum et distributiones : et in exterioribus est, in his scilicet quae organice deserviunt: et illa perfecta virtus non est in bono hominis secundum quod homo est. Et quia nec temperantia nec fortitudo nec justitia perfecta virtus hominis est, relinquitur quod prudentia est perfecta virtus hominis in quantum homo est.
Hoc autem et aliter probaturus est. In omnibus enim formans et ordinans perfectum est. Formatum autem et ordinatum, imperfectum est ex seipso. Formans autem et ordinans in civilibus prudentia est : quaecumque autem sunt temperantiae et fortitudinis et justitiae, formantur et ordinantur et disponuntur per prudentiam. Prudentia igitur perfectior aliis est. Adhuc in civilibus perfectum non est, cui omnia civilia non subjiciuntur ad ordinandum et disponendum ad optimum, sive civilia sint essentialiter facientia ad beatitudinem, sive subjective, sive organice, sive in exterioribus, sive in interioribus. Temperantiae autem pauca de his subjiciuntur et fortitudini, scilicet quae vel ad voluptatem vel ad timorem pertinent et audacias. Similiter autem et justitiae pauca exteriorum subjiciuntur : nullam igitur in civilibus perfectionem habent. Sola autem prudentia omnia contemplatur et regit et ordinat secundum quod ad humanum bonum referunt. Igitur ipsa sola est perfecta virtus hominis secundum quod homo est. Cum igitur in antehabitis determinatum sit, quod si bonum hominis secundum plures virtutes, maximum bonorum erit secundum maximam et principalissimam virtutem, sequitur de necessitate quod operatio quae est felicitas, sit secundum virtutem quae dicitur prudentia.
Et ideo non est conveniens dictum Tullii in libro de Officiis, ubi dicit quod justitia principalissima et maxima virtutum sit : quia quamvis ad communicationes civium magis necessaria sit justitia, tamen in ratione virtutum nec principalis est, nec maxima virtutum hominis in quantum homo est. Similiter quod dicit Boetius, quod fortitudo principaliter virtus dicatur, quia illa est circa summum potestatis humanae, non est contrarium his quae dicta sunt: quod enim dicit Boetius, quoddam summum est et non simpliciter hominis ut homo est. Est enim summum vigoris et roboris in aggrediendis vel sustinendis periculis, quod non est hominis ut homo est: quinimo secundum animalem virtutem con-
venit, in qua animalitate convenit homo eum, quibusdam brutis, sicut cum leone. Sicut et in parte animali in qua temperantia est, cum turturibus habet convenientiam. Et in opere in quo justitia est, ab animalitate non multum removetur : propter quod etiam convenit homini in quantum gregale animal est: in qua animalitate homo convenit cum apibus, quae inter omnia animalia aequaliori et pulchriori vivunt communicatione et distributione, tam in acquirendo, quam in acquisita distribuendo, Prudentia autem secundum animalitatem nullam inest : et ideo in ratione boni hominis ut homo est, ipsa sola et virtutis nomen obtinet et dignitatem. Et de his quidem igitur in tantum dictum sit.