In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua sic : Inunge oculos tuos collyrio, et non timeas amaritudinem ejus, quia " ego quos amo, " id est, electos, " castigo " per disciplinam. Proverb. III, 12 : Quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio compla-cet sibi. Vel, " arguo, " id est, argutos reddo per cautelam futurorum. Vel, " Arguo " verbis, " et castigo " verberibus. De utroque, Psal. CXVIII, 36 : Et disciplina tua correxit me in finem : et disciplina tua ipsa me docebit. Vel, " Castigo, " id est, castos reddo : quia, Eccli. XI, 29 : Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae.
" aemulare ergo, etc. "
Quasi dicat: Si tibi non sufficit verbum persuasionis ab electis, accipe exemplum imitationis. Unde : " aemulare ergo, " id est, imitare bonos. Ad Galat. IV, 18 : Bonum aemulamini in bono semper.
" Et paenitentiam age, " scilicet de peccatis praeteritis, de bonis omissis, de negligentia, et jactantia, de tepiditate, de hypocrisi. Matth.III, 2 : Paenitentiam agile : appropinquavit enim regnum caelorum.
" Ecce sto ad ostium et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et caenabo cum illo, et ipse mecum. "
Haec est tertia pars Epistolae, in qua si voluerit converti, promittit auxilium.
Et dicuntur tria : Primo, (angitur gratia excitans liberum arbitrium hominis. Secundo, consensus liberi arbitrii, ibi, " Si quis audierit. " Tertio, infusio gratiae gratum facientis, ibi, " intrabo ad illum. "