PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
ENARRATIO.
" Factum est autem in sabbato secundo primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. "
In principio istius capituli sunt duae historiae adhuc ad potestatem dispensandi pertinentes : quia potestas dispensativa praecipue est in tribus : in pertinentibus ad libertatem fidei, et in usu temporalium, et dispensatione temporum. In libertate quidem fidei : quia in omnibus quae faciunt ad fidei aedificationem studendum est. Et si quid obstaret circa aliquam talium personarum (quae fidem multum aedificare posset : sicut votum, vel aliquod tale) dispensandum est : sicut modus vivendi austerius in observantiis multis dispensatur circa personas multum fidem aedificantes, sicut factum est in parte praecedenti. Tales autem quia multis prosunt, etiam alienis possunt uti sumptibus. Et sic per similitudinem quamdam dispensatur hic.
Dicuntur autem tria in hac historia: in quorum primo ponitur factum, dispensatione indigens : in secundo, Pharisaeorum murmuratio : in tertio,murmuris repressio, per ostensionem dispensativae rationis.
De primo determinat tria circa Christum : sapientiae scilicet divinae ordinationem, temporis congruitatem, operis Christi studium et occupationem. Et haec tangit circa Christum.
Circa discipulos autem tangit quatuor alia, scilicet indigentiae necessitatem, pauperum indigentiae sublevationem, edulii parcitatem rudem, et non lautum ejusdem edulii praeparationem.
De primo eorum quae circa Curistum sunt, dicit modo divino :
" Factum est autem, "
Exsequente sapientia in tempore, quod ab aeterno praeparaverat. Proverb. VIII, 27 et 30: Quando praeparabat caelos, hoc est, Apostolos, aderam,... cum eo cuncta componens. I sa. XXXVII, 26 : Ex diebus antiquis ego plasmaui illud, et nunc adduxi.
" In sabbato secundo primo. "
Ecce congruitas temporis, in quo hoc voluit fieri, ut excitaret calumniam Pharisaeorum : et ex hoc locum haberet instructio discipulorum. Est autem secundo primum triplici ratione dictum : fuit enim in lege sabbatum simplex, et sabbatum primum, et sabbatum secundo primum. Sabbatum simplex fuit cujuslibet septimanae terminus : quia in illo non fuit nisi simplex festum. Sabbatum primum fuit praecipui festi sabbatum : sicut primum sabbatum Paschae, vel Pentecostes, vel Scenopegiae. Sabbatum autem secundo primum, fuit eorumdem festorum ultimum: quia ultima, hoc est, octava dies, eadem solemnitate fuit venerabilis: sicut dicitur, Levit. XXIII, 36. Et hoc primo modo dicebatur secundo primum. Secundo modo dicitur secundo primum : quia duplici ratione est primum. Una quidem ratione : quia est sabbatum, quod in se habet suae dignitatis primatum. Alia, quia fuerunt kalendae mensis. Et sic iterum festivum, et secundum accepit dignitatis ordinem. Tertio modo dicitur sabbatum secundo primum : quia secunda ratione fuit primum. Erat enim primum dignitate sabbatum, quod feriabatur. Secunda ratione primum fuit tempore, dies proxima post sabbatum, dies quae dicebatur prima sabbati, quae est Dominica : illa est prima septimanae.
Et dicit Glossa quod haec aliquando ante legem prima fuit, et in lege facta est non prima. Tempore autem revelatae gratiae iterum facta est prima. Et ideo dicitur secundo prima. Et hoc non videtur esse verum: quia ab initio mundi sanctificatus est dies septimus ante omnem legem, ut dicitur, Genes. II, 2. Et quidem operibus a constitutione mundi perfectis, dixit de die septimo sic : Requievit Deus die septima ab universo opere quod patrarat. Unde dicendum, quod Glossa illa Bedae est, et intelligitur sic: Diem quo sabbati littera solvi coeperat Svjzipitcpatiot, id est, secundo primum sabbatum vocat : per hoc innuens observantiam legalis sabbati cessaturam, et naturalis sabbati libertatem (quae usque ad Moysi tempora caeterorum dierum similis erat) restituendam. Quia licet a constitutione mundi haec dies sanctificata sit, tamen hoc ante Moysi tempora nesciebatur. Et ideo non observabatur. Sed prima sabbati dies quam nos Dominicam vocamus, dicebatur. Et ideo post legem iterum est restituta in primam. Et hoc est quod intendit Glossa.
Si autem vis scire secundum naturam : tunc scias, quod dies est Sol lucens su-
per terram, et non lucentes aliae stellae : quia illae factae sunt ut praesint nocti . Et ideo quaecumque est quae simplex habet lumen solis in dominio primae horae diei, illa est prima. Et haec est dies Dominica : et ideo illa secundum naturam prima est. In sequenti die lux Solis funditur in Lunae dominio : et ideo illa est secunda. Et in tertia die funditur in Martis dominio : et ideo illa tertia. Et in quarta die funditur in Mercurii dominio : et ideo illa est quarta. Sed in quinta die funditur in Jovis dominio : et ideo illa est quinta. Et in sexta funditur in Veneris dominio : et ideo illa est sexta. Et in septima funditur in malevolo Saturni dominio: et ideo illa est septima. Et hunc ordinem antiqui sapientes attende- runt ante legem, et ideo sic ordinaverunt. Sub lege autem mutatus est, et post legem iterum receptus. Et ideo sabbatum illud est secundo primum. Et iste est ordo dierum secundum naturam.
Quae autem sit ratio feriandi vel operandi in diebus, alibi erit locus dicendi. Scias tamen quod licet ista secundum Glossam quorumdam dicta sint, quae hic recitantur facta sunt in sabbato : quia aliter occasionem murmurandi non habuissent. Unde ad litteram verum est quod secundo primum sabbatum fuit et sabbatum, et illud festum kalendarum habens : sicut dicitur, Marc. II, 23, ubi dicitur : Cum Dominus sabbatis ambularet per sata, hoc est, die in quo plura festa concurrerunt .
" Cum transiret. "
Ecce studium Domini de procuranda salute hominum.
" Per sata. " Transit per sata seminator rerum in primo mundi cardine, qui in fine temporum corda seminat fidelium, verbi divini seminatione: ut ex rerum dispositione agricolas mundi doceat quid debeant facere. Joan. IV, 35 : Videte regiones, quia albae sunt jam ad messem. Volebat enim ut consideratis messibus, considerantes corda parata ad messem, et seipsos idoneos exhiberent messores qui ad metendum mitterentur.
"Vellebant discipuli. "
Ecce necessitatis extremae indicium. Et hujus causam dicit, Marc. II, 15 et seq., quod ita venerant turbae ut nec spatium manducandi haberent. Et ideo facto sermone de novitate vitae convenit turba. Tempus autem fuit manducandi. Et Christus ad quietem spiritus potius quam ad escam festinans, declinavit ad campos satos. Simile faciens Isaac, Genes. XXIV, 63, qui tempore cum sibi sponsa praesentaretur, egressus fuerat ad meditandum in agro. Sic Christus cum sibi quaereret desponsari Ecclesiam. Discipuli autem famescentes acriter : sicut dicitur, I ad Corinth. IV, 11 : Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus. Ad Hebr. XI, 37 : Egentes, angustiati, afflicti.
Sic ergo ex fame non studiosa praeparabant, sed " vellebant " manibus, non elixando, non condiendo, non saporibus infundendo, " spicas " rudes. Hoc enim licebat secundum legem. Deuter. xxiii, 25: Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes.
" Et manducabant. "
Non vendebant, nec deportabant : manducabant autem non ad necessitatis suppletionem, sed ad nimiae inediae et debilitatis remedium : quia ex talibus edulium ad refectionem vix sumi potest.
" Confricantes manibus, "
Scilicet suis. Ecce praeparatio rudis, non lauta. Non sunt igitur de quibus dicitur, ad Philip. iii, 19: Quorum Deus venter est. De quibus dicitur, Amos, VI, 4 et 6: Qui comedunt agnum de grege, et vitulos de medio armenti,... bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti: et nihil patiuntur super contritione Joseph. Luc. XVI, 19 : Epulabatur quotidie splendide. Exemplum hinc accipiant successores Apostolorum, qui haereditatem acceperunt sedes eorum. Psal. xliv, 17 : Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram.
Spicae tamen etiam significant Scripturarum sententias, in palea litterae inclusas, quae manibus confricantur quando operum bonorum impletione et studii vellicatione exponuntur, ut sic purum intellectum reficiant. Levit. II, 14 et 15 : Si obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni (sancti Spiritus) et confringes (per meditationem) in morem farris (ut conveniens sint nutrimentum), et sic offeres primitias tuas Domino, fundens supra oleum) unctionis et gratiae sancti Spiritus).
Similiter autem et virtutis opus quasi de spica evellitur, quando de molibus paenitentis evocatur. Genes. xli, 5 : Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae, hoc est, se- ptem virtutes in corde uno : sicut fortis ille Gedeon purgabat triticum cum vellet fugere Madian .
Tales autem morales expositiones a quolibet de facili fieri possunt.
" Quidam autem Pharisaeorum dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ?
Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum illo erant:
Quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ?
Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati. "
Ecce murmuratio.
Tangit autem duo : astutiam, et nequitiam.
Astutiam in hoc quod quidam, et non omnes : ut si confutarentur illi, non omnes essent confusi : si autem vincerent, omnes viderentur esse victores. Genes. III, 1 : Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae. Isa. VIII, 10 : Inite consilium, et dissipabitur.
Nequitia autem est in interrogatione cum dicunt: " Quid facilis ? " Matthaeus dicit et Marcus, quod dixerunt ipsi Domino . Sed verum est quod primo dixerunt discipulis : et cum non desisterent, dixerunt Domino, ut compesceret eos, vel efficeretur accusabilis.
" Quod non licet, " lege prohibente, "in sabbatis, " quia plures festivitates concurrerant in unam. Unde,Numer. xv, 36, lapidatus est qui collegit ligna in sabbato. Et erant caeci : quia ratio humana hoc dicit, quod in quolibet festo licet naturae satisfacere.
" Et respondens Jesus ad eos, dixit : "
Ecce confusio contradicentis, et vera doctrina dispensationis.
" Nec hoc, " supple ad intellectum, " legistis. " Et contra omnem serpentinum morsum Christus Scripturam opponit : sicut supra patuit in tentationibus diaboli, et hic.
Dicit autem duo. Primum est, quod ex Scripturis probat, et de rebus et temporibus propter necessitatem esse dispensandum. Secundum autem est, quod apud se ostendit esse dispensandi auctoritatem summam.
Primum horum probat per factum David, 1 Reg. XXI, 3-6. De quo dicit : " Quod fecit David. " Dicitur enim hic David totum illud fecisse quod circa se factum est dispensatione summi Sacerdotis.
Et hoc est : " Cum esurisset ipse, et qui cum illo erant. " Et hoc fuit cum completam esse didicit malitiam Saul, ad interficiendum eum. Et ideo propter cibum ad suos declinare non audebat, nec etiam ad alios qui proderent eum Sauli: sed spem habens in honestate sacerdotis Abiathar junioris, et patris ejus Achimelech, declinavit in Nobe villam ad eos, ibi quaerens refectionis consolationem, ubi scivit se non invenire proditorem. Et ideo necessitas illa dispensandi fuit causa. Et ideo locum habuit dispensatio.
" Quomodo intravit in domum Dei, "
Non ipse David in propria persona, sed sacerdos: et panes propositionis cibi a sacerdote exhibitos manducavit, eo quod alios panes sacerdos non haberet, nec David alibi requirere panes ausus fuit.
" Et, " quod plus est, panes eosdem dedit his " qui cum illo erant, " scilicet pueris. Excusatus hoc fecit necessitate inducta et dispensatione sacerdotis, quia famescebat, et ad alium locum declinare secure non poterat.
" Quos, " scilicet panes propositionis, " non licet, " propter inhibitionem legis " manducare nisi tantum sacerdotibus. " Levit. XXIV, 9 : Panes propositionis erunt Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo. Unde Leo Papa : " Cum neces-" sitas fuerit, dispensetis qui habet pote-" statem. Sciat autem, quod sicut dixi-" mus, dispensatio est juris scripti, et " editae legis relaxatio ob necessitatem " cogentem vel utilitatem provocantem " inducta. " Unde Beatus Bernardus : " Non sum ego tam rudis quod ignorem " vos dispensatores esse positos secun-" dum potestatem quam dedit vobis Do-" minus in aedificationem et non in de-" structionem vestram. Dummodo cau-" sam habeat dispensatio, aut necessita" tem cogentem, aut utilitatem provo-" cantem. Utilitatem dico non propriam, " sed communem. Si enim harum cauet sarum neutram habuerit, non dispen-"satio, sed crudelis dissipatio est dict cenda. "
Considerandum in quibus dispensandum est. Sunt enim quae necessaria fecit sola promittentis voluntas, sicut vota. Sunt quae necessaria sancivit superioris auctoritas, sicut jura, leges et praecepta. Sunt quae necessaria et venerabilia fecit observandorum dignitas, sicut virtutes, quas Dominus commendavit in sermone in monte. Tamen etiam in his quae praecipiuntur, quaedam eliam sua propria dignitate obligatoria, sicut Decalogus. Quaedam autem sola obligant auctoritate superioris, sicut id quod jam dictum est, quod panes propositionis non comedant nisi sacerdotes. Quaecumque ergo sua naturali dignitate obligant, nulli penitus et nullius subjacent dispensationi. Ea ve- ro quae voventis obligant promissione et auctoritate sola superioris, et praecepto subjacent, et dispensationi superioris, pensata qualitate temporis et loci et personarum pro quibus fiunt: ita tamen quod causam necessitatis vel utilitatis accipiat dispensatio. Redeamus igitur ad litteram.
" Et dicebat illis, "
Auctoritatem dispensandi apud se ostendens, " quia dominus est, " cujus est ordinare, et condere leges, et dispensare, " Filius hominis, " licet infirmam naturam assumpserit, " eliam sabbati, " licet de feriis et sabbato praecepta sint de principalioribus caeremoniis. Joan. v, 27 et 28 : Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Nolite mirari hoc. Ac si dicat : Pater dedit Filio potestatem judiciariam judicandi, et jura condendi, et dispensandi. Nec suboriatur vobis admiratio de hoc, quia Filius hominis est infirmus in carne : quia in carne latet deitas Filii Dei, qua omnia ista potest.
" Factum est autem et in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. "
In ista historia directe inducit sabbati soluti dispensationem secundum Judaeorum interpretationem, et non secundum veritatem.
Dicuntur autem in ea quinque : facti ex tempore et loco et opere et qualitate infirmi opportunitas, observantium malitiosa callidius, proposita omnibus de observatione sabbati et religionis subtilitas, miraculi perfecti omnibus evidens sanitas, et invidiae tabescentis confusa malignitas et perversitas.
De primo duo dicuntur : studium Do- mini circa nostram salutem, et miseria praesentis infirmi expetens sanitatem.
Studium Domini divinum proponitur, tempori congruum, loco debitum, et virtutem ostendens per ipsius actus.
Officium divinum probatur per hoc quod dicitur : " Factum est autem, " quia sic factum est in tempore prout praefinitum est in aeternitate. Act. IV, 28 : Fecerunt quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. Ideo, ad Ephes. III, 9, dicitur, sacramentum Ecclesiae a saeculis in Deo absconditum .
" In alio sabbato " simplici, quod non erat nisi simplex sabbatum. Isa. lviii, 13 : Vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum.
" Ut intraret Jesus in synagogam, " quia tali loco et tali tempore convenit multitudo, et ideo multis prodesse poterat. 1 ad Corinth. IX, 22 : Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
" Et doceret. " Ecce actus qui est virtutis summae (quae sapientia vocatur) officium. Joel, ii, 23 : Laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis Doctorem justitiae. Alii enim dicunt. Iste autem docet ad intellectum, imprimit cordi quae dicit. Psal. lxx, 17 : Docuisti me a juventute mea : et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
" Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. "
Ecce qualitas infirmi praesentis, de quo tria dicit commendabilia, et unum miserabile.
Primum commendabile est, quod in feria sabbati se divinis exhibuit. Et hoc notat in consignificatione temporis, cum dicit : " Et erat. " Alterum est, quod locorum sanctorum frequentator fuit. Et hoc tangit per hoc quod dicit: " ibi. "
Tertium est, quod naturae dignitatem reservavit. Et hoc est quod dicit : " Homo. "
Miseria autem cui subjacebat est in hoc quod dicit : " Et manus ejus dextra erat arida. "
In primo notatur quies pectoris in Deo per contemplationem. Isa. lviii, 13 : Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum. Ac si dicat: Si sabbato quod est requies, corde ad me vadas, et in tuis vanitatibus non discurras, tunc erit tibi in me sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum. Et ad hoc sunt feriae institutae.
Per secundum notatur delectatio laudis divinae, quae fit in synagoga. Psal. xlix, 23 : Sacrificium laudis honorificabit me : et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. Genes. xxviii, 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli.
Per tertium notatur imaginis conservatio. Psal. IV, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti laetitiam in corde meo. Eccli. XVII, 1 et 2: Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute." Et manus eju+s dextra erat arida. "
Hic describitur qualitas miseriae, et describitur a tribus : a specie membri, quia manus erat, quae non est simpliciter membrum, sed etiam organum organorum, et intellectus operativi instrumentum. Describitur autem a proprietate membri, quoniam erat manus dextra in qua fuit totius virtutis et operis prinou pium. Describitur etiam a nocumento, quoniam erat arida, quae sola retenta figura manus aruerat, desiccato fonte spiritus et nutrimenti. Desiccato autem fonte spiritus, necesse fuit quod manus vegetatione et sensu et motu destitueretur. Et sic homo iste in hoc quod manu caruit, omni etiam opere quod per intellectum facere potuit, oportuit ut careret. In hoc autem quod dextra caruit, potenti caruit principio juvamentorum. Et in hoc quod arida fuit, vegetatione, sensu et motu carebat. Haec autem omnia causantur ex duobus : uno quidem causantur frigido, sensum stupefaciente et motum amputaute : alio autem frigido, humorem vegetativum amputante.
Et sic secundum naturam septem sunt defectus hujus hominis : quinque in manu, et duo in fontibus, ex quibus manus suum debuit capere nutrimentum. Destitutus enim manu in usu manus, destitutus est in artificio intellectus practici, et juvamine operum : de quo dicitur, Job, VI, 13 : Ecce non est auxilium mihi in me. Multi enim vivunt auxilio manuum. Proverb. XXXI, 13 : Opera est consilio manuum suarum. Secundus defectus est in carentia dextrae, quae est carentia adjutorii : sicut multi fuerunt sibi adjutorium per dextras. Psal. XCVII, 1: Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. De utroque istorum dicitur, Eccli. XXXVI, 7 : Glorifica manum, et brachium dextrum.
In manu autem tres habuit infirmitates : carentiam vcgetalionis, nam manus pendebat quasi mortua. Apocal. iii, 1 : Nomen habes quod vivas, et mortuus es. Secunda est carentia sensus, et tertia carentia motus. Et ideo designat eum qui nihil facit bonorum operum, nullum habet auxilium virtutis, caret vita gratiae, privatur sensu bonae intelligentiae. Et non habet motum aliquem boni effectus de quo dicitur. Proverb. xxiii, 33 : Verberaverunt me, sed non dolui : traxerunt me, et ego non sensi.
Haec autem omnia mala duo defectus faciunt : frigus scilicet charitatis, et exsiccata pietatis. Matth. XXIV, 12 : Refri-gescet charitas multorum. Et praecedit : Abundavit iniquitas. Et hoc idem dicitur, Isa. IX, 18 : Succensa est quasi ignis impietas. Eccli. IV, 30 : Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta. Zachar. XI, 17 : Brachium ejus dextrum ariditate siccabitur.
Sic ergo iste septem miseriis miser erat. Sed verificatum est de eo quod dicitur, Job, v, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.
" Oservabant autem Scribae et Pharisaei si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. "
Ecce insidiantium observatio.
Et dicuntur tria : insidiantium observatio, et observantium contra scientiam obstinatio, et obstinatorum pessima intentio.
De primo dicit : " Observabant autem eum, " hoc est, servando obsidebant undique quaerentes occasionem. Job, XIX, 12 : Obsederunt in gyro tabernaculum meum. Eccli. li, 10 : Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret.
" Scribae, " qui malignari sciverunl,-" et Pharisaei, " quorum multum nocuit malignitas. Psal. lxxii, 7 : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum.
" Si sabbato curaret : " cum in veritate curare solo verbo simplici, non sit opus servile, sed libertatis perfectae. Sed considerabant quod infirmi lectos suos portabant vel alia instrumenta quibus fulcicbantur. Et hoc observabant. Joan. v, 10: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
" Ut accusarent, " et morti condemnarent, " eum : " sicut illum qui collegit ligna in die sabbati . Matth. XXVI, 59 : Principes sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum.a Ipse vero sciebat cogitationes eorum, et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos, si licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere?
Et circumspectis omnibus, dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus. "
Hic tanguntur sex per ordinem.
Primo, proditio malignae cogitationis. Unde dicit : " Ipse vero sciebat, " ut Deus quem nihil latet, " cogitationes eorum. " Sapient. I, 9 : In cogitationibus impii interrogatio erit : sermonum autem illius auditio ad Deum veniet. Matth. IX, 4 : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? I Reg. XVI, 7 : Homo videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor.
" Et ait homini qui habebat manum aridam. "
Ecce secundum, iniquae cogitationis confutatio.
" Surge, " sursum te age, non tam corpore quam mente, " et sta, " rectus rectitudine justitiae, et corporis positione, " in medium, " ut a cunctis videaris, et etiam medium virtutis tangere possis.
" Et surgens, " per effectum, " stetit : " per operationem enim velociter obedivit. Act. v, 29 : Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Baruch, v, 5 : Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso.
" Ait autem ad illos, "
Confutando omnes versutias eorum : " Interrogo vos. " Ad rationem recur- rite. Isa. xlvi, 8 : Redite, praevaricatores, ad cor.
" Si licet, " salva religione, " sabbatis benefacere, an male?. " Et hoc est tertium in quo demonstrato omnibus miserabili languido, quaerit judicium rerum rationis. Job, VI, 29 : Respondete, obsecro, absque contentione : et loquentes id quod justum est, judicate. Benefacere autem, est benefice impendere beneficium. Male autem facere, non tantum est irrogare maleficium, sed subtrahere beneficium.
Hoc autem quod in communi dixerat, quarto explanat :
" Animam salvam facere, "
Beneficium sanitatis impendendo. Animam enim vocat hominem a parte digniori. " An perdere, " beneficium subtrahendo ? Luc, LX, 56 : Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare.
" Et circumspectis omnibus,"
Si aliquis responderet. Jerem. IV, 23 : Adspexi terram, et ecce vacua erat, et nihili. Job, XIII, 4 : Prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.
" Dixit homini : Extende manum tuam, " non tam in elargitione) nervorum et juncturarum, quam in liberalitatem miserationum. Proverb. XXXI, 20 : Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Psal. cxliv, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.
Unde sequitur hic sexto de cura quae sequitur verbum :
a Et extendit, "
Quae ante parcitate contracta fuit: " et restituta est manus ejus. " Manus enim sanata est, quando innocens est ad proximum, aperta ad pauperem, et directa ad Deum, et omni virtute perfecta ab bonam operationem. De primo, Psal. XXIII, 4 : Innocens manibus et mundo corde. De secundo, Tob. IV, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. De tertio, I ad Timoth. II, 8 : Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. De quarto, Cantic. v, 14 : Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis. Tornatiles quidem propter bonae operationis volubilitatem : aureae propter divinae gratiae splendorem : plenae hyacinthis, qui caelestis coloris est, propter bonam in operibus intentionem.
" Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Jesu. "
Istud est ultimum in quo ostenditur mors pessimorum in gustu salutis omnium : sicut talpa moritur ad solem, et venenata ad diffusionem aromatum.
Et hoc est quod dicit : Ipsi autem, " invidi Scribae et Pharisaei, qui sunt ex parte diaboli. Sapient. II, 24 et 23 : Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
" Repleti sunt, " repletione premente et stomachante. Invidia enim excaecavit eos, et indignatio replevit eos.
" Insipientia " autem vocatur quando homines ignorant seipsos, et nesciunt suam ipsorum quantitatem. Et hoc accidit eis excaecante propria malitia. Sapient. II, 21 et 22 : Excaecavit illos malitia eorum : et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt justitiae.
" Et colloquebantur ad invicem, " virus quod habebant in corde, jam tunc prodentes ad invicem. Psal. v, 11 : Se-pulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant.
" Quidnam facerent Jesu, " hoc est, qua morte eum interficerent. Vel qua accusatione damnarent. Joan. XI, 47 et 48 : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Et infra, v. 53 : Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum, sed perficere non poterant, quia nondum venerat hora ejus .
" Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei."
Hic post plenam capitis constructionem, agit de electione Apostolorum, qui sunt loco Episcoporum, qui primae dignitatis et ordinis sunt in Ecclesia.
Sunt autem in ipsis tria consideranda, quorum primum est electio et electorum informatio. Secundum autem est verbi et doctrinae dispensatio, quae octavo capitulo introducitur. Tertium autem est missio et missorum expeditio, et illa tangitur nono capitulo. A decimo autem . usque ad Passionem tangit de ordinatione eorum qui (sicut presbyteri et diaconi) sunt secundi ordinis in Ecclesia.
In hac ergo prima parte agit de electione et informatione Episcoporum : et primum quidem de electione, quae duo continet. Praemittit enim quaedam de forma electionis praecurrentia, et secundo ponit cum suis conditionis ipsam electionem.
Praecedentia autem electionem sunt duo : temporis a Deo praefiniti dispensatio, et praemissa eligentis oratio.
De dispensatione temporis sic dicit :
" Factum est autem in illis diebus. "
Non enim juxta historiam in illis diebus factum est: quia ea quae ante narrata sunt, post istam electionem sunt facta : sed secundum praefinitionem consilii di- vini ad probationem ordinis ecclesiastici. Sic enim tempus ab aevo ire jubet, omnia implens quae cogitavit perficienda. Ideo in Prophetis saepe dicitur : Ecce dies veniunt. Sicut Jerem. xxiii, 5. Daniel. xii, 4 : Claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum.
a Exiit. "
Tangit hic sex spectantia ad orationem, scilicet, orantis ad solitudinem segregationem, spiritus orantis elevationem, formam quam decet habere orationem, orantis in oratione perseverationem, tempus quoad orationis et secreti congruitatem, et orationis finem.
De segregatione orantis dicit: " Exiit, " hoc est, a suis intimis et a curis se segregavit : non quia ipse hoc indigeret, sed ut nobis orantibus formam daret. Matth. xxvi, 36 : Sedete hic, donec vadam illuc et orem. Luc. XXII, 41 : Ipse enim avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis. Genes. xxii, 5 : Exspectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Hoc dixit Abraham servis suis.
" In montem. "
In quo significat orantis in spiritu et justitia elevationem. Psal. lxiii, 7 : Accedet homo ad cor altum. Jerem. XXXI, 23 : Benedicat tibi Domitius pulchritudo justitiae, mons sanctus. Genes. xxii, 14 : In monte Dominus videbit, hoc est, in altitudine spiritus et veritatis. Joan. IV, 24 : Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Psal. lxvii, 17 : Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo : etenim Dominus habitabit in finem.
" Orare. "
In hoc dat formam quam decet habere orationem.
Intelliguntur autem tres modi et formae, secundum tres orationis diffinitiones.
Prima est quoad ea quae petuntur ut sint decentia, hoc est, ad salutem pertinentia. Unde Damascenus dicit, quia " oratio est petitio decentium a Deo. " Matth. VI, 33 : Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus : et haec omnia adjicientur vobis.
Secunda forma est secundum affectum orantis, hoc est quod sit devota et pia oratio. Unde Augustinus : " Oratio est " pius affectus mentis in Deum dire-" ctus. " Pius autem affectus, est liquescens in Deum ex fervore devotionis et fluens affectus. Psal. CXI, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Cantic. III, 6 : Sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii.
Tertia forma est accepta secandum intellectum orantis, ut exaltetur intellectus in veritatem incircumscirptam. Un-Unde Joannes Damascenus dicit, quod " oratio est ascensus intellectus in a Deum. " Et Dionysius dicit, quod " virtus orationis est in Deum ascendere " et Deo appropinquare. " Eccli. xxxv, 21 : Oratio humiliantis se nubes penetrabit : et donec propinquet non consolabitur : et non discedet donec Altissimus adspiciat.
Ista ergo est forma orationis.
" Et erat. "
Ecce in tempore consignato tangitur orationis instantia cum perseverantia. Luc. xviii, 1 : Quoniam oportet semper orare, et non deficere. Ad Roman. XII, 12 et 13: Orationi instantes: necessitatibus sanctorum communicantes. 1 ad Thessal. v, 17 : Sine intermissione orate. a Pernoctans.
Ecce tempus quieli et secreto orationis congruum intempestae noctis silentio.
Psal. CXVIII, 62 : Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Item, ibidem, v. 55 : Memor fui nocte nominis tui, Domine. Thren. ii, 19 : Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum tuarum. Isa. XXVI, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te.
" In oratione Dei. "
Ecce finis. Dei enim est oratio per finem, et non honores, vel divitiae, vel deliciae, vel pertinens ad hoc saeculum. Et ideo dicit Glossa : " Dei, " " non saeculi. " De oratione enim saeculi dicitur, II Machab. IX, 13 : Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Isa. I, 15 : Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Sed Deum petens in oratione audilur, Isa. xxxviii, 5 : Audivioralionem tuam, et vidi lacrgmas tuas.
"Et eum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis quos et Apostolos nominavit:
Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream, fratrem ejus, Jacobum et Joannem, Philippum et Bartholomaeum,
Matthaeum et Thomam, Jacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur Zelotes,
Et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor. "
Hic tangit electionem.
Tangit autem duo, quorum primum est electionis forma. Secundum autem, electorum nomina.
Circa primum novem innuit formam electionis circumstantia, quorum primum est, ut electio sit clara, nihil habens tenebrarum. Secundum, ut sit indicta. Tertium, ut sit libera. Quartum, ut sit de vita probata. Quintum, ut sit divina. Sextum, ut sit rationabiliter celebrata. Septimum, ut numero congruentissima, una unius, et plures plurium. Octavum est, ut sit de pertinentibus ad corporis compaginationem. Nonum quod sequitur, est de sic electi potestate. De primo dicit :
" Cum dies. "
Non in nocte in latebris celebranda est electio, quando ea quae fiunt non manifestantur claro lumine : quia, Joan. III, 20 : Qui male agit, odit lucem. Joan. viii, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.
" Factus esset. "
Per hoc notatur dies electioni praefinita et praefixa, ad quam praeparati veniant omnes ad electionem : quia aliter furtiva esset electio : et ille qui sic intraret, fur esset et latro , non intratis per ostium notitiae et approbationis singulorum, sed ascenderet aliunde.
" Vocavit. "
Ecce libertas electionis. Non intrusil. violentia vel prece armata, sicut Jason intrare voluit . Nec emit, sicut Simon Magus . Nec generoso sanguini possidendas sedes istas dedit, sicut Alcimus voluit intrare , sed libera vocantis voluntate. Ad Hebr. v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.
" Discipulos. "
Ecce qualis eligendus, quia discipulus. Discipulus autem est, disciplinis imbutus: et si nondum sit imbutus, non est discipulus, quamvis forte sit de sequentibus ipsum. 1 ad Timoth. III, 6 : Non neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.
Sunt autem quatuor quae secundum Chrysostomum faciunt eum discipulum. Primum quidem legis divinae professa scientia. Isa. viii, 16: Signa legem in discipulis meis. Et, ad Titum. i, 9 : Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere.
Secundum est humilitas quae necessaria est sedenti in alto. Matth. XI, 29: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Tob. IV, 14 : Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo, dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
Tertium est mansuetudo, quae necessaria est in susceptione subditorum. Numer. XII, 3 : Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra.
Quartum est dilectio, quae ex se producit zelum animarum. Joan. xiii, 35 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem." Suos. "
Sui sunt, qui servi sui prudentes et fideles sunt: servi per cultum, et mandatorum custodiam : prudentes per bonorum sibi commissorum multiplicationem, et utilem dispensationem : fideles autem per fidelissimam custodiam.
De primo horum, Psal. cxv, 16: O Domine, quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Unde per custodiam mandatorum venitur ad prudentiam. Psal. cxviii, 104 : A mandatis tuis intellexi. Psal. cxviii, 125 : Servus tuus ego sum, da mihi intellectum. Et sic efficitur prudens. Fidelis autem quando nihil de gloria domus Domini tui manibus tuis adhaeret. Matth. XXIV, 45 : Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore ?
" Et elegit, "
Cum discretione. Quia, ut dicit Damascenus, " eligere, est ex duobus vel a pluribus propositis, unum aliis prae-" optare. " Cantic. v, 10: Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Bonus enim malo, et melior bono, et optimus meliori, debet in ecclesiasticis dignitatibus praeoptari. Joan. xv, 16: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
" Duodecim ex ipsis. "
Ecce numerus sacratus. Tamen scias quod duodecim electi debent habere duodecim electiones, et unus unam. Quamvis enim a multis nominetur, tamen ut una sit electio unius, unum unus prae omnibus elegit unica electione. Exod. XVIII, 21 : Provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. Dicitur autem hic numerus sacratus: quia sacrante primo multiplicate sacratum primum, surgit hic numerus sacrans. Primum est Trinitatis fides. Sacratum primum quatuor paries orbis, Oriens, et Occidens, Meridies, et Septentrio. Et ter quatuor sive quater tria sunt duodecim. Isti sunt duodecim Patriarchae fidem generantes : et benedictiones Israel haereditate possidentes . Isti sunt duodecim portae nominibus Patriarchae intitulatae, secundum potestatem clavium regnum caelorum fidelibus aperientes . Isti sunt duodecim fundamenta, doctrina fidei Ecclesiam sustentantes . Isti sunt duodecim principes, ducatu suo Ecclesiam regentes . Isti sunt duodecim exploratores viam ad terram promissionis sua doctrina praemonstrantes . Hi sunt duodecim fontes, verbo salutis Ecclesiam irrigantes ?. Hi sunt duodecim lapides, in veste sacerdotali splendore sanctitatis radiantes . Isti sunt duodecim panes propositionis, verbo gratiae Ecclesiam nutrientes . Hi sunt duodecim lapides altaris, soliditate fidei Dominicam passionem et Dominicum sacrificium praenuntiantes . Hi sunt duodecim vituli quos in figuram Dominicae passionis factam, in mortificatione cujuslibet Apostoli Moyses immolavit Domino . Hi sunt duodecim lapides a Jordane, quos in consimilem articulorum fidei numerum Apostoli ediderunt, Josue elevavit a Jordane, et posuit in ripam . Adhuc autem hi duodecim snnt boves sub mari aeneo, quos in figura baptismi sanguinis Christi, Salomon supposuit mari aeneo . Hi sunt etiam duodecim leones in throno Salomonis adversarios fidei fortiter lacerantes, et fidem contra haereses defendentes. Hi sunt tandem duodecim stellae in corona Ecclesiae praefuligentes , splendore exemplorum bonorum Ecclesiam honc- stantes et ordinantes.
Unde etiam omnia quae in caelo sunt ad duodecim revertuntur : quos si in duo dividas, diagonalem efficies radiationem: si in tria, quadratam radiationem de-
scribes : et si in quatuor, perficies radiationem trigonam. Nec possunt esse in circulo plures radiationes nisi ea quae est conjunctio, quae accipitur penes unum et idem. Sicut ergo unum, duo, tria, quatuor, sex, quae sunt partes duodenarii, omnes perficiunt circuli radiationem. Unum autem est unitatis fides. Duo autem, duo quae sunt in Deo dicunt personam et naturam. Tria autem, tres personas. Quatuor autem, quatuor virtutes. Sex autem, dicunt contemplationes divinas rationis, fidei, doni sapientiae et intellectus, beatitudinis quae est munditia cordis, et fructus qui est certitudo invisibilium, et sexta quae est raptus. Isa, VI, 2 : Sex alae uni, et sex alae alteri.
" Elegit autem duodecim ex ipsis, " significans in hoc, ex ipso gremio Ecclesiae esse eligendum. Osee, II,15: Dabo ei vinitores ejus ex eodem loco. Joan. x, 3, 4 et 5 : Proprias oves vocat nominatim et educit eas. Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vacem alienorum. Alienus enim nec novit consuetudines Ecclesiae, neque etiam res Ecclesiae.
Quos et Apostolos nominavit. "
Ista est potestas consequens data electo : quia missi sunt electi a latere Domini, vice et potestate sua fungentes. II ad Corinth. v, 20 : Pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Luc. x, 16 : Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit. me spernit.
" Simonem, etc. "
Ecce nomina electorum. " Simonem, " quia sic prius vocabatur, quod sonat obediens, " quem cognominavit, " id est, cognominandum praefiguravit, " Petrum, " a petra : quia sua confessio immobilitatem praestat Ecclesae : Joannes tamen, 1, 42, vocat eum Cephas, quod interpretatur caput: quia in caput et verticem Apostolicum eum constituit, non hic, sed Matth. XVI, 18. Dicunt tamen quod Cephas interpretatur Petrus : quod non est verum nisi a consequente proprietate. Per hoc enim quod caput est, regens Ecclesiam, fundat eam immobiliter in confessione perpetuae veritatis.
" Et Andream, " qui virilis vel respondens pabulo interpretatur. Frater enim obedientis virilis est: quia vir obediens loquetur vitorias .
" Jacobum, scilicet majorem, et Joannem, " fratrem ejus, filios Zebedaei.
" Philippum, " a Bethsaida civitate Andreae et Petri. Socios ergo et concives adjungit simul : quia in piscatione Simon, et Andreas, et Jacobus, et Joannes socii fuerunt: Philippus autem fuit concivis Andreae et Petri.
" Et Bartholomaeum, " qui interpretatur filius suspendentis aquas. Et solus iste, ut dicitur, inter Apostolos et nobilis et philosophus fuit. Et ideo dicunt dicere Apostolum, I ad Corinth. 1, 26 et seq. : Videte vocationem vestram, fratres : quia.non multi sapientes secundum carnem, non militi potentes, non multi nobiles. Sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Et ignobilia mundi, et contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret : ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
" Matthaeum, " telonearium, " et Tho mam. " Matthaeus tamen decimus postponit se Thomae propter humilitatem : quia de se sentit humilia. I ad Corinth. xv, 9 : Ego sum minimus Apostolorum. Matthaeus additus interpretatur: quia ex profundo peccatorum Apostolis est additus. Thomas autem Didymus, hoc est, dubius, interpretatur abyssus : quia ex abysso multa judiciorum Dei,fide certificatus fluctuantes certificavit.
" Jacobum " minorem, " Alphaei " filium, qui fugitivus interpretatur vel docens. Hic autem Jacobus tam similis corpore et religione Domino fuit, quod frater Domini meruit appellari. Et ideo defuncto sine prole Domino, successit ei ducens uxorem Domini Ecclesiam Jerosolymitanam, in qua post Dominum fuit episcopus : et ideo dispersis scripsit epistolam, quae prima est inter Canonicas septem epistolas.
" Et Simonem " Cana naeum, fratrem Jacobi minoris, " qui vocatur, " cognomine, " Zelotes, " propter zelum boni quem habuit in Christum.
" Judam, " fratrem " Jacobi, " qui cognominabatur Thaddaeus quod interpretatur corculus, propter cordis puritatem. Hi enim tres erant fratres, et quartus fraterierat Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominabatur justus, qui cum Mathia sortes habuit ad Apostolatum .
" Et Judam Iscariotem, " sic a vico unde natus fuit, dictum. Et ostendit in hoc Dominus quod praesens justitia consideranda est in eligendo, et non futuri casus. Et ideo sequitur. " Qui fuit proditor " futurus: quod tamen Dominum nostrum Jesum latere non potuit. Sed nobis in hoc, ut dictum est, formam dedit. Joan. II, 25 : Opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.
" Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judaea, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,
Qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat, et sa-. nabat omnes. "
Hic dat electis formam doctrinae.
Tangit autem duo, quod scilicet coram multitudine docuit, et quid docuit.
Multitudinem autem diversificat penes loca unde venit, docens locum in quo stans docuit, et quos docuit.
Dicit ergo quod " descendens cum illis, " hoc est, de supremo montis vertice, ubi discipulos in Apostolos elegerat, et ubi totum illum sermonem quem Matthaeus scribit , habuerat, " stetit " in latere ejusdem montis, " in loco campestri, " hoc est, ubi latus montis in planitiem campi extendebatur. Et tamen non in toto pervenit ad campi humilia. Ibi enim in latere montis resederat turba, suprema altitudinis penetrare non valens. Genes. XIX, 19 : Nec possum iii monte salvare, ne forte apprehendat me malum. Unde ibi repetivit quaedam humiliora sermonis, capacitati turbae congruentia. I ad Corinth. iii, 1 et 2 : Ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, lac vobis polum dedi, non escam.
" Et turba discipulorum ejus, "
Quae venit ut audiret verbum illius. Psal. CII, 20 : Potentes virtute, facientesverbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
" Et multitudo copiosa plebis. " Simplices enim sequuntur Dominum. Psal. XXIV, 21 : Innocentes et recti adhaeserunt mihi.
" Ab omni Judaea, " quae a Pilato procurabatur, et Samaria, qui noverant eum ex fama mulieris ad eum venientis . Samaritani autem quinque libros Moysi recipiebant : et tamen erant Gentiles.
" Et Jerusalem, " ubi erat summa potestas sacerdotii pariter et regni, " et maritima, " non a mari Galilaeae, seda vicinia maris Magni , quod est mare occidentale, dictum Tyrrhenum, propter opulentissimam civitatem Tyrum adjacentem. Et hoc est : " Et Tyri, " civitatis Gentilium, " et Sidonis " quae est adjacens in parte una provincia. Et haec tanguntur, ut mirabilis facta sit scientia sermonis Domini, quae tot, et a tam dispari cultu, et de tam remotis ad Dominum traxit regionibus.
" Qui venerant, "
Sua relinquentes, " ut audirent eum. " Eccle. I, 8 : Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
" Et sanarentur a languoribus suis. " Omnes enim sanabat qui fidem habebant in ipsum.
" Et qui vexabantur a spiritibus immundis, "
Sicut supra patuit, " curabantur, " Luc. XI, 20 : Si in digito Dei ejicio daemonia, etc.
" Et omnis turba quaerebat eum tangere, "
Tactu fidei, et tactu corporis : quia tactu sua caro vivifica, statim omnes immutavit ad sanitatem.
Quia virtus " deitatis " de illo exibat, " in tactu quo tetigit, " et sanabat omnes. " Tangit enim Christus omnes quos interiori sanitate confirmat. Luc. viii, 46 : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse. Sicut enim fons aquae scaturit et fluit aquam, ita fons Spiritus emittit indeficienter virtutem sanitatum, dummodo fide et devotione tangatur. Non tangentem enim fide, non permittit tangere corpore. Joan. xx, 17 : Noli me tangere : nondum enim ascendi ad Patrem meum, in fide scilicet cordis tui.
" Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat : "
Hic tangit ea quae pertinent ad doctrinam electorum. Quamvis enim turbis loqueretur, tamen specialiter instruit hic discipulos de perfectione.
Et hoc est quod dicit: " Et ipse, " Doctor justitiae, " elevatis oculis, " ut elevatio oculorum, devotionem dicentis, et altitudinem indicet dicendorum. Joan. XI, 41: Elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi, etc. "
Elevans autem oculos direxit in eos quos specialiter dilexit, et quos specialiter instruere intendit. Et hoc est: "In discipulos suos, dicebat. " Sapient. IV, 15: Respectus in electos illius. Psal. xxxiii, 16 : Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Sicut enim extra ad discipulos radium direxit oculorum, ita interius direxit lumen intelligentiae, ut intelligerent audita. Joan. I, 9: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Psal. xvii, 29 : Deus meus, illumina tenebras meas.
" Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. "
Hic incipit instructio, et habet duas paries. Primo enim elevat intentionem ad beatitudinem, et consequenter docet viam, qualiter ad beatitudinem pervenitur.
Ad beatitudinem autem elevans intentionem, primo docet beatitudinem, et meritum ejus, et praemium. Secundo autem, sub interminatione maledictionis, ponit beatitudini oppositum.
Beatitudinem autem commendans, ponit quadruplex beatitudinis meritum, et quadruplex beatitudinis praemium. Primum autem horum quatuor sumitur in abdicatione perfecta eorum quae beatitudinem impediunt, quae sunt bona fortunae. Secunda autem et tertia beatitudo consistit in protendendo desiderium ad beatificans bonum. Quarta autem in fortissima adhaesione boni beatificantis jam adepti. Et est ista divisio penes ea sumpta, quae natura fecit in perficiendo naturalia. Haec enim primo removet impediens contrarium: deinde dat motum ad finem perfectum : tertio, confortat hoc ne ab alterantibus iterum destruatur, sed resistat et teneat hoc quod jam percepit bonum.