LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod intelligentia non intelligit nisi res sempiternas.
Ex omnibus praeinductis facile est accipere, quod ea quae intelligit intelligentia per se et immediate, sempiterna sunt quae non destruuntur, neque cadunt sub tempore. Intelligentia enim substantiali suo intellectu, qui universaliter activus est, et cui essentiale est formas agere, intelligit omne quod intelligit. Istae autem formae differentiam et compositionem non habent, nisi secundum quod procedunt et distant ab intelligentia. In intelligentia ergo acceptae, indifferentes sunt et simplices sunt, et ipsum lumen intelligentiae exsequentes, quod idem lumen substantia est intelligentiae activae. Intelligit enim intelligentia res inferiores per hoc quod est causa eis, ut in praehabitis dictum est. Formali autem lumine sibi substantiali intelligit omne quod intelligitur. Hoc autem lumen cum aeternitate et supra tempus est. Hoc ergo quod intelligit immediate, res sempiterna est. Sempiternum autem potentiam non habet ad non esse, et per corruptionem non destruitur. Intellectum ergo in
telligentiae secundum quod intellectum., non destruitur : et quod semper est uno modo, non destructibile, sub tempore non cadit. Res ergo quae intelliguntur ab intelligentia, secundum quod ab ea intelliguntur, sempiternae sunt, et incorruptibiles, et non cadentes sub tempore.
Cujus causa verissima est, quod Intelligentia non intelligit per aliquid acceptum a rebus, sed per esse suum proprium, quod proprium et substantiale est esse intelligentiae : quod procedens ab intelligentia, efficitur esse rerum. Intelligentia enim lumine suo dat omnibus rebus formas, quod procedens ab intelligentia distinctionem accipit: et ideo esse distinctum confert rebus, sicut radii distinctionem accipiunt a sole procedentes, licet in ipso globo solis sint lux indistincta : et sicut virtutes animae a corde procedentes, distinguuntur, et incidentes membris esse distinctum conferunt, licet in ipso corde sint vita indistincta.
Et hujus exemplum est, si ponamus artem esse animam artificis. Tunc enim formae artificiatorum prout ab artifice intelliguntur, omnes sunt unitae, et una vita artificis, et unum lumen quod est essentia artis : et cum intelligentia agens se habeat ad ea quae subjacent suae sphaerae, ut ars se habet ad artificiata, et ut sol ad ea quae sole illustrantur, relinquitur quod omnia quae sphaerae intelligentiae subjacent, in intelligentia sunt unitae et immaterialiter et immobiliter et intemporabiliter. Sunt ergo in ipsa ut sempiterna, non cadentia sub corruptione et tempore, sicut jam dudum de scientia divina diximus.
Si autem aliquis objiciat, quod secundum hoc intelligentia habet scientiam fallacem : non enim intelligit res prout sunt, sed prout non sunt: sunt enim materiales et temporales et generabiles et corruptibiles, et hoc modo non intelliguntur ab intelligentia : non ergo intelliguntur prout sunt: scientia autem quae scit res prout non sunt, est fallax : fallax est ergo scientia intelligentiae.
Adhuc nullus est intellectus rei nisi per id quod est esse rei: intelligentia autem non intelligit per esse rei, sed per esse suum proprium.: non ergo habet intellectum verum de rebus.
Adhuc in principio Physicorum , dicit Aristoteles quod intelligere et scire contingit circa omnes scientias ex principiis et causis et usque ad elementa. Intelligentia autem hoc modo non intelligit, sed potius ex seipsa : seipsa vero non est elementum rerum, quamvis formale sit principium et causa : dicit enim Aristoteles in III de Caelo et Mundo , quod elementum est compositione primum, et resolutione ultimum, quod secundum formam non resolveretur in formam aliam : quod intelligentiae nullo modo competere potest. Intelligentia ergo elementa rerum et scibilium non cognoscit: et sine his non est vera scientia : intelligentia ergo veram de rebus non habet cognitionem.
Adhuc hoc quod dictum est, quod intelligentia intelligit res sempiternas, quae non destruuntur, non videtur dictum de intelligentiis, sed de medio intelligendi. Medium enim quo intelligit intelligentia, incorruptibile lumen est: sed res intellecta generabilis est et corruptibilis : et hoc non est magnum : quia etiam in nostro intellectu qui adeptus est, et non per substantiam intellectus, sed potius est animae pars quaedam et virtus, medium intelligendi quod est ratio rei, incorruptibile est et immateriale, quamvis res intellecta corruptibilis sit et materialis.
Ad haec autem et ad omnia simili a facile est respondere, si ad memoriam re-
vocentur ea quae in primo hujus scientiae libro dicta sunt. Intelligentia enim aequivoce est in intellectu agente universaliter, et in intellectu possibili, sive speculativo, sive adepto : possibilis enim non per seipsum intelligens est, sed per actum agentis universaliter: agens autem ex seipso substantia sua constituens intellecta, intelligens est. Et quando se intelligit ut sic constituentem intellecta, quae suae sphaera) subjacent, intelligit omne quod constituitur ab ipso.
Et quod objicitur de fallaci scientia, locum non habet, nisi in speculativo qui acceptio quaedam est, ut dicit Aristoteles, ab ipsis intellectis accipiens quod intelligit : et ideo perfectus non est nisi perfecte accipiat ea quae sunt de esse rei intellectae. Intelligentia autem intellectus agentis constitutio intellectorum est, et processus formae agentis in formatum : et ideo accipiendo nihil intelligit: sed perfecte intelligens processum suum usque ad ultimum quod formatur ab ipso, perfecte intelligit omne quod constituitur ab ipso : quae scientia perfectior est quam sit aliqua scientia quae per modum acceptionis est. Et hujus simile jam saepe posuimus tam in lumine constituente colores, quam etiam in arte artificiata constituente, praecipue in artifice, cujus ars est ipsa anima : sic enim intelligentia intelligit usque ad elementa : intelligit enim processum suum usque ad ultimum, et in ultimo est elementum.
Et quod dicitur, quod intelligentia non componit elementaliter res materiales, parum valet: quamvis enim substantialiter non intret in compositionem rei, tamen lumen procedens ab ipsa, quod non efficitur diversum ab ipsa, est rem constituens et componens, et alterum cum materia elementum : forma enim et materia duo elementa sunt rerum quae materiales sunt.
Quod autem objicitur de medio intelligendi, optime sequeretur de intellectu qui acceptivus est medii. Ille enim dividitur per universalem et particularem, et per potentiam et actum, et per intellectum in habitu et per intellectum in agere, quorum nihil competit intellectui universaliter agenti : unde medium intellectus agentis idem est et ratio intelligendi et principium et causa et elementum intellecti. Intelligentia enim non tantum id intelligit, sed processum illius usque in ultimum : sicut intelligentia artis non tantum formam artis intelligit prout in arte est, sed processum formae in materiam artificiatorum: diximus enim in praehabitis, quod quamvis intelligentia per essentiam non sit in omnibus et extensa per omnia, tamen sui luminis extensione praesens est ubique, sicut ars quamvis sit in artifice quiescens et sistens, lumine tamen extenditur ad totum artiliciatum.