LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Qualiter genus a differentia separatur.
Quoniam vero videtur quibusdam et differentia generalis de pluribus speciebus in eo quod quid est praedicari, propter hoc quod substantialis est differentia, et in esse substantiali quod quid est perficit speciem, ideo ne aliquis in hoc decipiatur, putans forte quod differentia sit genus, separandum est genus a differentia.
Et dabimus primo tres differentias. Prima est, quod genus de pluribus dicitur semper quam differentia : haec in ante habitis probata est. Deinde secunda est, quoniam genus magis praedicatur secundum assignationem modi praedicandi in quid quam differentia : talis enim praedicatio magis convenit generi quam differentiae, quia generi convenit quod praedicetur in quid sumptum formabile per differentiam : differentiae autem non convenit in quid praedicari, nisi per effectum ejus, quia est causa ejus quod est quid. Nam qui dicit hominem esse animal, magis in praedicato indicat quid est homo, quam qui dicit hominem esse gressibile, vel aliam differentiam de homine praedicando. Tertia autem differentia est, quoniam quidem differentia qualitatem essentialem generis significat, quae generis determinat et perficit potentiam : genus autem qualitatem differentiae non significat, sed significat quid distinguibile et determinabile per differentiam : nam qui dicit animal gressibile esse, quale quid significat quod est animal : qui vero dicit gressibile esse animal, non dicit quale quid gressibile, sed dicit quid gressibile stans et fixum substantia. Epilogatur ergo dicendo, ut dictum est tribus differentiis differentia separata est a genere.