CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ex hoc patet solutio secundae quaestionis propositae, cujus teneo partem negativam, videlicet quod scientia practica non sumitur a fine inquantum finis, ut supra patuit. Sequitur : Sed primam relationem scilicet conformitatem, habet per se ab objecto quod vel est rectitudo praxis (supple formaliter) vel aliquid virtualiter includens ipsam rectitudinem. Nam proprie loquendo de cognitione practica, quae est notitia conclusionis practicae, habet duplex objectum, scilicet complexum et incomplexum. Complexum est ipsa conclusio. Incomplexum est subjectum conclusionis. Et sic conclusio, puta ista, ergo proximus est diligendus, potest dici rectitudo formaliter, quia notitia quae immediate terminatur ad illam conclusionem dicitur directiva praxis, et objectum dicitur rectitudo virtualiter, quia virtualiter continet hujusmodi notitiam ; et dicitur formaliter rectitudo, quia terminatur ad conclusionem, ita quod non dependet a conclusione, nec in esse nec in fieri, sed tantum formaliter terminatur ad ipsam, quia vero talis notitia virtualiter continetur in objecto,
sequitur quod erit virtualiter rectitudo. Est enim talis notitia formaliter recta, cum talis rectitudo sit formaliter in tali notitia et formaliter denominet ipsam, sed dicitur virtualiter rectitudo, quia talis rectitudo est ab objecto partialiter causante talem notitiam et rectitudinem ejus.
Et ideo cognitioni illi, (quae supple est recta, vel virtualiter vel formaliter,) praxis est conformabilis ut sit recta, quia cognitio est talis cogniti, supple cognitio dicitur formaliter rectitudo, quia est talis cogniti, puta conclusionis cognitae vel virtualiter rectitudo, quia talis objecti cogniti, quod virtualiter continet hujusmodi notitiam et rectitudinem ejus.
(b) Sed de alia relatione, etc. Dicit Doctor quod quamvis rectitudo notitiae practicae sit ab objecto, aptitudo tamen prioritatis non videtur esse ab objecto, sed magis ex ordine potentiarum, quia voluntas non potest elicere praxim nisi praesupponat conditionem directivam.
Sednon semper ista intellectio, etc. Dicit Doctor quod non omnis intellectio, quae est prior praxi elicienda, dicitur vere practica, sed tantum illa intellectio quae est directiva in praxim, sive illa intellectio quae est rectitudo praxis sive virtualiter, ut supra dixi.
(c) Quando etiam in apprehensione praevia est determinatio, etc. Dicit Doctor quod loquendo de notitia proprie practica, requirit has conditiones, scilicet quod sit prior praxi ; secundo quod ex se sit conformativa et directiva in praxim ; et tertio, quod respiciat voluntatem quae est apta nata determinari et dirigi a tali notitia respectu praxis. Et hoc ideo dicit Doctor, forte respectu voluntatis divinae, quia etsi aliqua cognitio in intellectu divino sit prior praxi, et quantum est ex parte sua sit directiva praxis, forte tamen voluntas divina non est determinabilis, nec dirigibilis, et sic talis notitia non diceretur plene practica.
(d) Potest igitur dici, quod licet absolute ex natura intellectus et voluntatis sit cognitio prior, tamen quod cognitio conformis sit prior, hoc est simul ex objecto et ordine potentiarum. Nam ex ordine potentiarum habet quod dicatur prior conformativa; et quod sit vere conformativa, hoc habet ab objecto ; et tertio quod dicatur vere conformativa ex ratione potentiae sic praclicanlis, scilicet voluntatis, quae sit aliquo modo regulabilis aliunde.
Hoc autem accidit, quandocumque determinata rectitudo praxis est cognoscibile necessarium, etc. Cognoscibilia practica et necessaria sunt complexa necessaria : et istorum quaedam sunt principia per se nota, quaedam sunt conclusiones. Exemplum primi : Summum bonum est super omnia diligendum. Exemplum secundi : Ergo Deus est summe diligendus, et haec cognitio dicitur practica respectu alicujus principii practici per se noti necessarii vel conclusionis practicae necessariae. Sed cognitio principiorum dicitur intellectus, ut patet 1. Post. cognitio vero conclusionis dicitur scientia, ut patet ibidem.
(e) Quando autem rectitudo determinata contingenter convenit praxi. Haec littera stat in duobus dictis vel in tribus. Primum quod aliqua rectitudo convenit praxi necessario, sic intelligendo quod talis notitia undecumque sit causata, de necessitate est recta, ut notitia hujus : Bonum est diligendum, sive Deus est diligendus, dicitur necessario recta, quia stante tali notitia pro quocumque tempore, sic necessario est recta, quod praxis conformiter elicita erit necessario recta; et hoc contingit quod sit necessario recta, quando talis rectitudo causatur ab objecto, sive a fine inquantum habet rationem objecti, tale enim objectum causans talem notitiam necessario causat talem rectitudinem.
Secundum dictum, quod rectitudo scientiae practicae aliquando dicitur contingens, quia talis rectitudo potest inesse et non inesse ; et hoc contingit quando rectitudo illa non est ab objecto, sed ab aliqua voluntate sic contingenter determinante. Exemplum cognosco quod adultera recte debet lapidari, quia hoc est statutum a legislatore ; talis notitia dicitur esse recta ex hoc quod dictat conformiter legislatori, non tamen necessario recta ; patet, quia si legislator statueret adulteram non esse lapidandam, cognitio dictans ipsam esse lapidandam non esset recta. Breviter ergo dico, quod omnis rectitudo quae est a voluntate determinante contingenter dicitur contingens.
Ex his elicio duo corollaria : Primum quod notitia practica quae dictat observantiam praeceptorum primae tabulae est necessario recta, quia illa rectitudo sumitur ab ultimo fine inquantum habet rationem objecti. Et ideo Doctor in tertio dist. 37. dicit quod Deus non potest dispensare contra principia practica per se nota, nec contra conclusiones deductas ex talibus principiis, et sic praecepta primae tabulae sunt de lege naturae propriissime sumpta, vide ibi.
Secundum est, quod notitia practica circa omnia praecepta secundae tabulae non est de necessitate recta, quia talis notitia sic recta non sumitur ab objecto necessario sic causante, sed a voluntate divina, contingenter dante talem rectitudinem. Ideo enim observantia praeceptorum secundae tabulae dicitur recta, quia sic determinatum a voluntate divina, et si contrarium determinasset, talis notitia non diceretur recta.
Tertium est quod notitia, puta praeceptorum secundae tabulae, dicitur recta contingenter et determinativa praxis, et hoc loquendo de intellectu in communi et voluntate in communi, quia hoc non est verum de quocumque intellectu et de quacumque voluntate. Nam talis notitia ut est in intellectu humano, dicitur recta et conformaliva praxis eliciendae a voluntate in eodem supposito ; ut vero talis notitia est in intellectu divino, non dicitur directiva voluntatis divinae in praxim eliciendam ab ipsa, patet, quia tota rectitudo praeceptorum secundae tabulae est a determinatione divinae voluntatis, praecedente cognitionem talium praeceptorum, et sic patet littera Doctoris.