IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Post declaratum quid nominis et rei in Baptismo, ponit duplicem opinionem: una ait ablutionem et verba esse fundamentum. relationis Baptismi, et secundum hanc falsa erit definitio Magistri, ob primum argumentum ; altera ponit solam ablutionem,
sed circumstantionatam verbis, ut fundamentum, et secundam hanc, teneri potest definitio Magistri. Prima magis placet; parva vis est utra teneatur.
Secundo principaliter (c) est videndum, an haec sit ejus definitio, quam ponit Magister. Ubi notandum est, quod duobus modis potest de fundamento relationis poni, quam importat Baptismus. Uno modo, quod illa fundetur in toto isto, scilicet ablutione simul et verbis, tanquam in uno fundamento ; et hoc est bene possibile, non obstante unitate ejus, cum sit relatio rationis. Alio modo, quod ejus fundamentum sit sola ablutio, sola, inquam, id est, nihil aliud fundet, neque ut totum fundamentum, neque ut pars fundamenti ; sed non sola, id est, ipsa sine. quibuscumque aliis; imo oportet eam habere multa alia concomitantia, ad hoc ut fundet, scilicet et quod sit a tali ministro sic intendente; nec istud est inconveniens, quod respectus tales praecedant in fundamento relationem rationis, tanquam praesuppositi illi relationi rationis. Et sic in ista ablutione praecedit habitudo ad verba concomitantia, et ad personam suscipientem aliqualiter consentientem, et sic in omnibus relationibus talibus praecedentibus in fundamento sic relato per ipsas, posset poni relationem significationis illius, quam importat Baptismus, fundari.
Si primum istorum ponerfciur, tunc cum in definitione accidentis in concreto, ponatur totum suum subjectum, et non pars praecise, sicut nec ipsum in concreto praedicatur de parte sui subjecti, sed de toto, non esset Baptismus, sive Sacramentum Baptismi, ablutio, sed ablutio et verba simul. Sicut e converso, ablutio non esset Baptismus, quia ablutio sola non est subjectum vel fundamentum hujus relationis, sed ambo simul, scilicet ablutio et verba; ergo nec alterum eorum denominatur per se ab alio.
Si autem secundum poneretur, tunc sicut de ablutione denominative praedicaretur definitio Baptismi (licet illa ablutio intelligatur circumstantionata multis relationibus talibus, ad hoc ut sibi conveniat illa relatio), sic et e converso in definitione hujus relationis in concreto acceptae, posset poni ablutio solummodo in recto, et omnia alia in obliquo, cum quibusdam determinationibus significantibus illa determinare, sive circumstantiare ipsam ablutionem.
Istorum duorum primum videretur verius, quia verba non videntur esse simpliciter necessaria, nisi essent signum, vel pars signi si tamen diceretur, quod essent quaedam determinatio ipsius ablutionis, quae est signum, et sufficit illud ponere signum, magis quam duo, quando in uno potest inveniri ratio sufficiens significandi, ablutio autem exterior satis potest poni significare ablutionem interiorem, hoc ponendo, posset poni talis ratio Baptismi, quod Baptismus est ablutio homiliis aliqualiter consentientis, facta ab alio in aqua, simul verba certa cum intentione debita proferente, significans efficaciter ex institutione divina ablutionem animoe a peccato.
Quod si teneatur alia via, scilicet, quod verba sunt pars fundamenti, tunc posset poni alia ratio Baptismi, quod Baptismus est Sacramentum ablutionis animoe a peccato, consistens in ablutione hominis aliqualiter consentientis, facta in aqua ab alio abluente, et in verbis certis simul ab eodem abluente cum debita intentione prolatis.
. Qualiter autem particulae positae in utraque ratione sunt necessariae ad rationem Baptismi, bene patebit specialius de singulis, in quaestionibus sequentibus.
Nec est differentia inter istas rationes, quin eadem secundum utramque sint necessaria ad Baptismum: sed una ponit in definitione ejus solam ablutionem in recto, alia ponit et ablutionem et verba ex aequo ad ejus rationem pertinere, quae differentia consurgit ex diverso opinandi modo de fundamento hujus relationis, an sit sola ablutio circumstantionata, an simul ablutio et verba.
Patet ergo solutio quaestionis, quia Magister videtur loqui secundum illam opinionem, quod ablutio circumstantionata sit Baptismus ; et sic ponendo, tangit ea quae principaliter pertinent ad rationem Baptismi, licet multa concomitantia debeant intelligi, quae exprimit ratio illa : Ablutio hominis, etc. Ad argumentum (d) dicitur, quod i.de re artificiali bene praedicatur materia, cum sit tota substantia artificiati: unde arca non tantum est lignea, sed lignum: Sacramentum autem, quia res rationis, assimilatur artificiali. Sed hoc nihil est, quia pars materiae non praedicatur de artificiato (non enim domus est lapides, sed ad esse domus requiritur aliud cum lapidibus), quia, ut dictum est prius, nihil ponitur in concreto, in definitione accidentis concreti, nisi illud de quo accidens praedicatur in concreto: nullum autem praedicatur de parte sui subjecti.
Oportet ergo dicere sustinendo definitionem Magistri, quod ablutio non est pars fundamenti relationis, quam includit Baptismus, sed est totum fundamentum, licet remotum, inter quod et relationem signi mediant quaedam relationes rationis, ut dictum est.
Si objiciatur, quod neque sic neque sic, potest describi, quia formaliter importat relationem rationis; illa autem non est aliquid reale, neque illa realia: ergo, etc. Respondeo, sicut relatio rationis in concreto dicitur de re * extra, quemadmodum haec est vera : haec vox homo est nomen, vel signum naturae humanae, ita e converso, in definitione talis concreti potest poni res extra, ut additum, tanquam fundamentum relationis, ideo non valet. Sic de primo.