REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum summa gratia sit collata animae Christi ?
Alens. 3. p . q. 12. a. 3. D. Thom. 3. p. q. 6. a. 11. et hic q. I. art. 2. O. Bonav. a. I. q. 2. Richard. a. I. q. 2. Gabr. quaest, I. Suar. 3. p . tom. I d. 22. sect 2. Vasq. d. 46. et 47. Scot. inOxon. hic.
Quod non, Augustinus 13. de Trinit.cap. 5. Beatus est, qui habet quidquidvult, et nihil mali vult, quod non est intelligendum, quidquid vult actu solum, quia sic posset viator esse beatus, sed quia habet quidquid potest velle, et hoc recte velle. Sed Angelus potest velle majorem gratiam quam anima Christi, quia secundum se est receptivus majoris gratiae, cum sit natura nobilior , igitur Angelus non esset beatus, nisi haberet majorem quam anima Christi.
Item, non oportet dare animae Christi majorem gratiam, quam sibi sufficit ad hoc quod sit ita beata, sicut est apta nata ; sed minor quam sit suprema gratia, sufficit, quia anima Christi non est natura summa ; igitur non est apta nata habere summam gratiam. Illud probatur secundo, quia si grave beatificaretur deorsum, adhuc minus grave quietaretur naturaliter, etsi non esset in centro, si esset in tali gradu approximationis ad centrum, qualis competeret suae naturae; igitur sic natura beatificabilis satis quietatur, si habeat gradum proportionatum suae naturae.
Item, non est dare naturam summam creatam beatificabilem ; igitur nec est dare supremam gratiam creatam. Consequentia patet, quia magis consistit ordo universi in perfectione specierum quam individuorum, et in hoc quod species sunt ordinatae ; sed naturae intellectuales secundum speciem non requirunt statum in speciebus ; igitur nec multo fortius gratia in individuis suis secundum gradus intensionis. Antecedens patet, quia quaecumque creatura intellectualis distat in infinitum a creatore ; igitur perfectior creari potest.
Oppositum, Joann. 1. Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Et Magister in littera dicit quod habet plenitudinem gratiae.