Cyrillus. Praedicto, quod paupertas propter deum causa sit cuiuslibet boni, et quod esurire et flere non vacabit mercede sanctorum, transfert sermonem ad apposita, et innuit ipsa damnationis et supplicii fore materiam; unde dicitur verumtamen vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram. Cyrillus. Haec enim dictio vae semper in Scripturis dicitur his qui non possunt evadere a futuro supplicio. Ambrosius. Licet autem in pecuniariis copiis multa sint lenocinia delictorum, pleraque tamen sunt incentiva virtutum; quamquam virtus subsidia non requirat, et commendatior sit collatio pauperis, quam divitis liberalitas; tamen non eos qui habent divitias, sed eos qui uti his nesciant, sententiae caelestis auctoritate condemnat. Nam ut ille pauper laudabilior est qui prompto largitur affectu, ita criminosior dives est qui de eo referre gratiam deo debuit quod accepit, nec censum ad communem usum datum sine usu abscondere. Non census igitur, sed affectus in crimine est. Et quamquam nulla poena gravior sit quam successorum profutura compendiis anxio timore servare, tamen quoniam avaritiae desideria congerendi quadam voluptate pascuntur, qui consolationem vitae praesentis habuerunt, remunerationem perpetuam perdiderunt. Possumus tamen hic divitem intelligere populum Iudaeorum, vel haereticos, vel certe Pharisaeos, qui ubertate verborum, et quodam ambitiosae facundiae patrimonio delectati, simplicitatem verae fidei supergressi, thesauros inutiles condiderunt.
Sequitur vae vobis qui saturati estis, quia esurietis. Beda. Dives ille purpuratus saturabatur, epulans quotidie splendide; sed dirum vae sustinebat esuriens, quando de Lazari, quem despexerat, digito guttam aquae quaerebat. Basilius. Quod autem necessaria sit abstinentiae ratio, palam est ex eo quod apostolus eam inter fructus spiritus enumeravit. Subiectio enim corporis per nihil aliud sic obtinetur, sicut per abstinentiam; qua sicut quodam freno decet compescere iuventutis fervorem. Est igitur abstinentia interemptio criminis, amotio passionum, vitae spiritualis initium, obtundens in se illecebrarum aculeum.
Ne autem coincidentia fiat cum inimicis dei, decet accipi quodlibet cum exigit tempus, ad ostendendum quod mundis omnia munda; procedendo quidem ad necessaria vitae, abstinendo autem omnino ab his quae faciunt ad voluptatem.
Attamen nec eamdem horam sibi cunctos sancire possibile, nec modum, nec mensuram.
Sit autem communis intentio non expectare repletionem; replere namque ventrem, ipsum quoque corpus inutile facit erga proprias operationes, somnolentum, et ad nocumenta dispositum.
Beda. Aliter. Si beati sunt illi qui iustitiae semper esuriunt opera, infelices e contra aestimandi sunt qui sibi in desideriis placentes, nullam veri boni famem patiuntur.
Sequitur vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. Basilius. Cum dominus ridentes nunc arguat, palam est quod numquam erit fideli tempus risus; et praecipue in tanta multitudine eorum qui in peccato moriuntur, pro quibus oportet lugere. Superfluus autem risus est immoderantiae signum, et effrenis animae motus; sed usque ad vultus iucunditatem exprimere passionem animae non dedecet. Chrysostomus. Dic autem mihi cur concuteris et defluis qui debes assistere terribili iudicio, et ponere rationem de omnibus hic operatis? beda. Quia vero ipsa peccati nutrix adulatio, sicut oleum flammis, sic in culpa ardentibus solita est ministrare fomentum, subdit vae cum benedixerint vobis omnes homines. Chrysostomus. Non autem contrarium est quod hic dicitur ei quod alibi dominus dicit: luceat lux vestra coram hominibus, ut scilicet manifestemus bene agere ad gloriam dei, non ad propriam. Perniciosum enim quid est inanis gloria: et inde sumit ortum iniquitas atque desperatio, et mater malorum avaritia. Quod si viam quaeris divertendi ab hoc, dirigas aspectum semper ad deum, et esto contentus ea quae apud eum est gloria: nam si in qualibet facultate doctiores eligere oportet in arbitros, quomodo virtutis experimentum pluribus credis, non autem illi qui prae omnibus eam novit, et dare et coronare potest? a quo si gloriam cupis, vita laudem humanam: de nullo enim alio magis consuevimus admirari quam de respuente gloriam. Quod si nos, multo magis dominus omnium.
Deinde illud consideres, quod hominum gloria celeriter deficit, quia per cursum temporis oblivioni traditur.
Sequitur secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. Beda.
Pseudoprophetae significantur, eo quod ad captandum vulgi favorem futura praeloqui conentur. Itaque dominus in monte beatitudines solummodo proborum, in campo vero etiam vae describit reproborum: quia rudes adhuc auditores necesse est terroribus ad bona compelli, perfectos autem satis est praemiis invitari.
Ambrosius. Et attende quod matthaeus, praemiis ad virtutem et fidem populos provocavit; hic autem etiam a criminibus atque peccatis futurorum suppliciorum denuntiatione deterruit.