Postquam ostendit, quod principalis intentio huius scientiae est considerare de substantia, hic incipit de substantia determinare; et dividitur haec pars in duas.
In prima ostendit modum et ordinem tractandi de substantia. In secunda prosequitur tractatum substantiae, ibi, et primo dicemus quaedam de eo.
Modum autem et ordinem tractandi de substantia ostendit dividendo substantias in suas partes; et docendo de qua partium eius primo et principalius est determinandum, et quae partium ipsius praetermittendae sunt, et quae prius vel posterius considerandae.
Unde dividitur prima pars in partes tres, secundum divisiones et subdivisiones, quas ponit de substantia. Secunda incipit ibi, tale vero modo quodam.
Tertia vero incipit ibi, confitentur autem etc..
Dicit ergo primo, quod substantia ad minus dicitur quatuor modis, si non dicatur multiplicius, idest pluribus modis.
Sunt enim plures modi, quibus aliqui substantiam nominant; ut patet de dicentibus terminos corporis esse substantias, qui modus hic praetermittitur. Quorum quidem modorum primus est secundum quod quod quid erat esse, idest quidditas, vel essentia, sive natura rei dicitur eius substantia.
Secundus modus est prout universale dicitur substantia esse, secundum opinionem ponentium ideas species, quae sunt universalia de singularibus praedicata, et sunt horum particularium substantiae.
Tertius modus est secundum quod primum genus videtur esse substantia uniuscuiusque. Et per hunc modum unum et ens ponebant substantias esse omnium rerum, tanquam prima omnium genera.
Quartus modus est secundum quod subiectum, idest substantia particularis dicitur esse substantia. Dicitur autem subiectum de quo alia dicuntur, vel sicut superiora de inferioribus, ut genera et species et differentiae; vel sicut accidens praedicatur de subiecto, ut accidentia communia et propria; sicut de socrate praedicatur homo, animal, rationabile, risibile et album; ipsum autem subiectum non praedicatur de alio. Quod est intelligendum per se. Per accidens enim nihil prohibet socratem de hoc albo praedicari, vel de animali, vel de homine; quia id, cui inest album, aut animal, aut homo, socrates est. De seipso autem praedicatur per se, cum dicitur, socrates est socrates.
Patet autem, quod subiectum hic dicitur, quod in praedicamentis nominatur substantia prima, ex hoc, quod eadem definitio datur de subiecto hic, et ibi de substantia prima.
Unde concludit quod determinandum est de hoc, idest de subiecto vel de substantia prima, quia tale subiectum maxime videtur substantia esse. Unde in praedicamentis dicitur quod talis substantia est quae proprie et principaliter et maxime dicitur. Huiusmodi enim secundum se omnibus aliis substant, scilicet speciebus et generibus et accidentibus. Substantiae vero secundae, idest genera et species, substant solis accidentibus. Et hoc etiam non habent nisi ratione primarum. Homo enim est albus inquantum hic homo est albus.
Unde patet quod fere eadem est divisio substantiae hic posita, cum illa quae ponitur in praedicamentis. Nam per subiectum intelligitur hic substantia prima.
Quod autem dixit genus et universale, quod videtur ad genus et species pertinere, continetur sub substantiis secundis. Hoc autem quod quid erat esse hic ponitur, sed ibi praetermittitur, quia non cadit in praedicamentorum ordine nisi sicut principium.
Neque enim est genus neque species neque individuum, sed horum omnium formale principium.
Deinde cum dicit tale vero subdividit quartum modum praemissae divisionis; hoc scilicet quod dixerat subiectum: et circa hoc tria facit.
Primo namque ponit divisionem.
Secundo comparat partes divisionis adinvicem, ibi, quare si species etc..
Tertio ostendit quomodo de istis partibus divisionis sit agendum, ibi, attamen eam quae nunc ex ambobus etc..
Dicit ergo primo, quod subiectum, quod est prima substantia particularis, in tria dividitur; scilicet in materiam, et formam, et compositum ex eis. Quae quidem divisio non est generis in species, sed alicuius analogice praedicati, quod de eis, quae sub eo continentur, per prius et posterius praedicatur. Tam enim compositum quam materia et forma particularis substantia dicitur, sed non eodem ordine; et ideo posterius inquiret quid horum per prius sit substantia.
Exemplificat autem hic membra in artificialibus, in quibus aes est ut materia, figura ut forma speciei, idest dans speciem, statua compositum ex his.
Quae quidem exemplificatio non est accipienda secundum veritatem, sed secundum similitudinem proportionis. Figura enim et aliae formae artificiales non sunt substantiae, sed accidentia quaedam. Sed quia hoc modo se habet figura ad aes in artificialibus, sicut forma substantialis ad materiam in naturalibus, pro tanto utitur hoc exemplo, ut demonstret ignotum per manifestum.
Deinde cum dicit quare si species comparat partes divisionis praemissae adinvicem: et circa hoc tria facit.
Primo ostendit quod forma sit magis substantia quam compositum. Secundo ostendit, quod materia sit maxime substantia, quod erat opinio quorumdam, ibi, et adhuc materia substantia sit. Tertio ostendit quod tam forma quam compositum est magis substantia quam materia, ibi, sed impossibile etc..
Dicit ergo primo, quod species, idest forma, prior est materia. Materia enim est ens in potentia, et species est actus eius. Actus autem naturaliter prior est potentia.
Et simpliciter loquendo prior tempore, quia non movetur potentia ad actum nisi per ens actu; licet in uno et eodem quod quandoque est in potentia, quandoque in actu, potentia tempore praecedat actum. Unde patet, quod forma est prior quam materia, et etiam est magis ens quam ipsa, quia propter quod unumquodque et illud magis. Materia autem non fit ens actu nisi per formam. Unde oportet quod forma sit magis ens quam materia.
Et ex hoc ulterius sequitur, quod eadem ratione forma sit prior composito ex utrisque, inquantum est in composito aliquid de materia. Et ita participat aliquid de eo quod est posterius secundum naturam, scilicet de materia. Et iterum patet, quod materia et forma sunt principia compositi. Principia autem alicuius sunt eo priora. Et ita, si forma est prior materia, erit prior composito.
Et quia posset alicui videri, quod ex quo philosophus ponit omnes modos, quibus dicitur substantia, quod hoc sufficeret ad sciendum quid est substantia; ideo subiungit dicens, quod nunc dictum est quid sit substantia solum typo, idest dictum est solum in universali, quod substantia est illud, quod non dicitur de subiecto, sed de quo dicuntur alia; sed oportet non solum ita cognoscere substantiam et alias res, scilicet per definitionem universalem et logicam: hoc enim non est sufficiens ad cognoscendum naturam rei, quia hoc ipsum quod assignatur pro definitione tali, est manifestum. Non enim huiusmodi definitione tanguntur principia rei, ex quibus cognitio rei dependet; sed tangitur aliqua communis conditio rei per quam talis notificatio datur.
Deinde cum dicit et adhuc ostendit quod materia maxime sit substantia: et circa hoc duo facit.
Primo ponit rationem antiquorum per quam ponebant materiam maxime et solum esse substantiam. Secundo notificat quid sit materia, ibi, dico autem materiam quae secundum se.
Dicit ergo primo, quod non solum forma est substantia, et compositum, sed et materia sit substantia secundum rationem praedictam. Si enim ipsa materia non sit substantia, fugit a nobis quae sit alia substantia praeter materiam. Quia si removeantur a rebus sensibilibus in quibus manifeste est substantia, alia quae planum est non esse substantiam, nihil remanet, ut videtur, nisi materia.
In istis enim corporibus sensibilibus, quae omnes confitentur esse substantias, quaedam sunt sicut corporum passiones, ut calidum, frigidum et huiusmodi; de quibus manifestum est, quod non sunt substantiae. Sunt etiam in eis quaedam factiones, idest generationes et corruptiones et motus; de quibus etiam planum est quod non sunt substantiae. Sunt etiam in eis potentiae, quae sunt principia praedictarum factionum et motuum; scilicet potentiae, quae sunt in rebus ad agendum et patiendum: has etiam patet non esse substantias, sed magis ponuntur sub genere qualitatis.
Et post omnia ista inveniuntur in corporibus sensibilibus dimensiones, scilicet longitudo, latitudo et profunditas, quae sunt quantitates quaedam, et non substantiae. Quantitas enim manifestum est quod non est substantia; sed illud cui praedictae dimensiones insunt, ut primum subiectum earum, est substantia. Sed remotis istis dimensionibus nihil videtur remanere nisi subiectum earum, quod est determinatum et distinctum per huiusmodi dimensiones.
Haec autem est materia. Quantitas enim dimensiva videtur inesse materiae immediate, cum materia non dividatur ad recipiendum diversas formas in diversis suis partibus, nisi per huiusmodi quantitatem.
Et ideo per huiusmodi considerationem videtur necessarium esse non solum quod materia sit substantia, sed quod ipsa sola sit substantia.
Decepit autem antiquos philosophos hanc rationem inducentes, ignorantia formae substantialis. Non enim adhuc tantum profecerant, ut intellectus eorum se elevaret ad aliquid quod est supra sensibilia; et ideo illas formas tantum consideraverunt, quae sunt sensibilia propria vel communia. Huiusmodi autem manifestum est esse accidentia, ut album et nigrum, magnum et parvum, et huiusmodi. Forma autem substantialis non est sensibilis nisi per accidens; et ideo ad eius cognitionem non pervenerunt, ut scirent ipsam a materia distinguere. Sed totum subiectum, quod nos ponimus ex materia et forma componi, ipsi dicebant esse primam materiam, ut aerem, aut aquam, aut aliquid huiusmodi. Formas autem dicebant esse, quae nos dicimus accidentia, ut quantitates et qualitates, quorum subiectum proprium non est materia prima, sed substantia composita quae est substantia in actu: omne enim accidens ex hoc est, quod substantiae inest, ut habitum est.
Deinde cum dicit dico autem.
Quia ratio praedicta ostendens solam materiam esse substantiam, videtur processisse ex ignorantia materiae, ut dictum est; ideo consequenter dicit, quid sit materia est secundum rei veritatem, prout declaratum in primo physicorum. Materia enim in se non potest sufficienter cognosci, nisi per motum; et eius investigatio praecipue videtur ad naturalem pertinere. Unde et philosophus accipit hic de materia, quae in physicis sunt investigata, dicens: dico autem materiam esse quae secundum se, idest secundum sui essentiam considerata, nullatenus est neque quid, idest neque substantia, neque qualitas, neque aliquid aliorum generum, quibus ens dividitur, vel determinatur.
Et hoc praecipue apparet motu.
Oportet enim subiectum mutationis et motus alterum esse, per se loquendo, ab utroque terminorum motus, ut probatum est primo physicorum. Unde, cum materia sit primum subiectum substans non solum motibus, qui sunt secundum qualitatem et quantitatem et alia accidentia, sed etiam mutationibus quae sunt secundum substantiam, oportet, quod materia sit alia secundum sui essentiam ab omnibus formis substantialibus et earum privationibus, quae sunt termini generationis et corruptionis; et non solum quod sit aliud a quantitate et qualitate et aliis accidentibus.
Attamen diversitatem materiae ab omnibus formis non probat philosophus per viam motus, quae quidem probatio est per viam naturalis philosophiae, sed per viam praedicationis, quae est propria logicae, quam in quarto huius dicit affinem esse huic scientiae. Dicit ergo, quod oportet aliquid esse, de quo omnia praedicta praedicentur; ita tamen quod sit diversum esse illi subiecto de quo praedicantur, et unicuique eorum quae de ipso praedicantur, idest diversa quidditas et essentia.
Sciendum autem est, quod id, quod hic dicitur, non potest intelligi de univoca praedicatione secundum quod genera praedicantur de speciebus, in quarum definitionibus ponuntur; quia non est aliud per essentiam animal et homo; sed oportet hoc intelligi de denominativa praedicatione, sicut cum album praedicatur de homine; alia enim quidditas est albi et hominis.
Unde subiungit, quod alia genera praedicantur hoc modo de substantia, scilicet denominative, substantia vero praedicatur de materia denominative.
Non est ergo intelligendum, quod substantia actu existens (de qua hic loquimur) de materia praedicetur praedicatione univoca, sive quae est per essentiam.
Iam enim supra dixerat, quod materia non est quid, neque aliquid aliorum.
Sed intelligendum est de denominativa praedicatione, per quem modum accidentia de substantia praedicantur. Sicut enim haec est vera: homo est albus, non autem haec: homo est albedo, vel: humanitas est albedo, ita haec est vera: hoc materiatum est homo, non autem haec: materia est homo, vel: materia est humanitas. Ipsa ergo concretiva, sive denominativa praedicatio ostendit, quod sicut substantia est aliud per essentiam ab accidentibus, ita per essentiam aliud est materia a formis substantialibus.
Quare sequetur quod illud quod est ultimum subiectum per se loquendo, neque est quid, idest substantia, neque quantitas, neque aliquid aliud quod sit in aliquo genere entium.
Neque ipsae negationes possunt per se praedicari de materia. Sicut enim formae sunt praeter essentiam materiae, et ita quodammodo se habent ad ipsam per accidens, ita et negationes formarum quae sunt ipsae privationes, secundum accidens insunt materiae. Si enim per se inessent materiae, nunquam formae in materia possent recipi salvata materia. Hoc autem dicit philosophus ad removendum opinionem Platonis, qui non distinguebat inter privationem et materiam, ut in primo physicorum habetur. Concludit etiam finaliter quod considerantibus secundum praedictas rationes accidit solam materiam esse substantiam, ut prius inducta ratio concludebat.
Deinde cum dicit sed impossibile ostendit contrarium huius conclusionis; dicens, quod impossibile est solam materiam esse substantiam, vel ipsam etiam esse maxime substantiam. Duo enim sunt, quae maxime propria videntur esse substantiae: quorum unum est, quod sit separabilis.
Accidens enim non separatur a substantia, sed substantia potest separari ab accidente.
Aliud est, quod substantia est hoc aliquid demonstratum. Alia enim genera non significant hoc aliquid.
Haec autem duo, scilicet esse reparabile et esse hoc aliquid, non conveniunt materiae. Materia enim non potest per se existere sine forma per quam est ens actu, cum de se sit in potentia tantum; ipsa etiam non est hoc aliquid nisi per formam per quam fit actu. Unde esse hoc aliquid maxime competit composito.
Et ideo patet quod species, idest forma, et compositum ex ambobus, scilicet ex materia et forma, magis videtur esse substantia quam materia; quia compositum et est separabile, et est hoc aliquid.
Forma autem, etsi non sit separabilis, et hoc aliquid, tamen per ipsam compositum fit ens actu, ut sic possit esse separabile, et hoc aliquid.
Deinde cum dicit attamen eam ostendit quomodo sit procedendum circa partes huius divisionis substantiae, quam prosecutus est, prout scilicet dividitur in materiam et in formam et compositum: et dicit, quod licet tam species quam compositum sit magis substantia quam materia, tamen ad praesens dimittenda est substantia quae ex ambobus composita, scilicet ex materia et forma. Et hoc propter duas rationes.
Una ratio est, quia ipsa est posterior secundum naturam utraque, scilicet quam materia et quam forma; sicut compositum est posterius simplicibus, ex quibus componitur. Et ideo cognitio materiae et formae praecedit cognitionem substantiae compositae.
Alia ratio est, quia huiusmodi substantia est aperta, idest manifesta, cum sensui subiaceat. Et ideo circa eius cognitionem non oportet immorari. Materia autem, licet non sit posterior sed quodammodo prior, tamen aliqualiter est manifesta.
Dicit autem aliqualiter quia secundum essentiam suam non habet unde cognoscatur, cum cognitionis principium sit forma.
Cognoscitur autem per quamdam similitudinem proportionis. Nam sicut huiusmodi substantiae sensibiles se habent ad formas artificiales, ut lignum ad formam scamni, ita prima materia se habet ad formas sensibiles.
Propter quod dicitur primo physicorum, quod materia prima est scibilis secundum analogiam. Et ideo restat de tertia perscrutandum, scilicet de forma, quia ista est maxime dubitabilis.
Deinde cum dicit confitentur autem ostendit modum et ordinem, et quomodo procedendum sit circa partes tertiae divisionis substantiae, prout substantia scilicet dividitur in substantias sensibiles et insensibiles.
Et circa hoc tria facit.
Primo ostendit, quod de substantiis sensibilibus prius est agendum, quia huiusmodi substantiae sensibiles sunt confessae apud omnes: omnes enim confitentur quasdam sensibiles esse substantias. Substantias autem non sensibiles, non omnes confitentur. Unde prius quaerendum est de substantiis sensibilibus sicut de notioribus.
Secundo ibi, quoniam ostendit quid de substantiis sensibilibus sit determinandum: et dicit, quod cum prius divisum sit, quot modis dicatur substantia, inter istos modos unus modus est prout quod quid erat esse, idest quidditas et essentia rei, dicitur substantia. Unde speculandum est de ista primo, ostendendo scilicet quidditates substantiarum sensibilium.
Tertio ibi, praeopere enim assignat rationem praemissi ordinis; et dicit, quod ideo prius dicendum est de essentiis substantiarum sensibilium, quia hoc est praeopere, idest ante opus sicut praeparatorium et necessarium ad opus, ut ex his substantiis sensibilibus, quae sunt magis manifestae quo ad nos, transeamus ad illud, quod est notius simpliciter et secundum naturam, idest ad substantias intelligibiles, de quibus principaliter intendimus.
Ita enim fit disciplina in omnibus rebus, sive omnibus hominibus, per ea quae sunt minus nota secundum naturam, procedendo ad ea quae sunt magis nota secundum naturam.
Cum enim omnis disciplina fiat per ea quae sunt magis nota addiscenti, quem oportet aliqua praecognoscere ad hoc ut addiscat, oportet disciplinam nostram procedere per ea quae sunt magis nota quo ad nos, quae sunt saepe minus nota secundum naturam, ad ea quae sunt notiora secundum naturam, nobis autem minus nota.
Nobis enim quorum cognitio a sensu incipit, sunt notiora quae sensui propinquiora. Secundum autem naturam sunt notiora, quae ex sui natura sunt magis cognoscibilia. Et haec sunt quae sunt magis entia, et magis actualia. Quae quidem sunt remota a sensu. Formae autem sensibiles sunt formae in materia.
Et ideo in disciplinis oportet procedere ex minus notis secundum naturam ad magis nota, et hoc opus est, idest necessarium est hoc facere sicut in actibus hoc est in actibus vel potentiis activis, in quibus ex bonis uniuscuiusque, idest ex his quae sunt bona isti et illi, fiunt ea quae totaliter sunt, idest universaliter bona, et per consequens unicuique bona. Militaris enim pervenit ad victoriam totius exercitus, quae est quoddam bonum commune ex singularibus victoriis huius et illius. Et similiter aedificativa ex compositione horum lapidum et illorum, pervenit ad constitutionem totius domus. Et similiter oportet in speculativis, ex his quae sunt notiora ipsi, scilicet addiscenti, pervenire oportet ad ea quae sunt naturae nota, quae etiam fiunt ultimo ipsi addiscenti nota.
Hoc autem non est propter hoc, quod illa quae sunt magis nota huic vel illi, sint simpliciter magis nota, quia illa quae sunt singulis nota, idest quo ad hunc et illum, et prima in cognitione eorum, sunt multoties debiliter nota secundum naturam. Et hoc ideo, quia parum vel nihil habent de entitate. Secundum enim quod aliquid est ens, secundum hoc est cognoscibile. Sicut patet, quod accidentia et motus et privationes parum aut nihil habent de entitate; et tamen ista sunt magis nota quo ad nos quam substantiae rerum, quia sunt viciniora sensui, cum per se cadant sub sensu quasi sensibilia propria vel communia. Formae autem substantiales per accidens.
Dicit autem multoties quia quandoque eadem sunt magis nota et quo ad naturam et secundum nos, sicut in mathematicis, quae abstrahunt a materia sensibili.
Et ideo ibi semper proceditur a notioribus secundum naturam, quia eadem sunt notiora quo ad nos. Et licet illa, quae magis sunt nota quo ad nos, sint debiliter nota secundum naturam, tamen ex huiusmodi male notis secundum naturam, quae tamen sunt magis cognoscibilia ipsi discenti, tentandum est cognoscere illa quae sunt omnino, idest universaliter et perfecte cognoscibilia, procedentes ad ea cognoscenda per haec ipsa, quae sunt debiliter nota secundum se, sicut iam dictum est.