Contere. Hic annuntiat suam exauditionem. Et primo quantum ad peccatores. Secundo quantum ad pauperes, ibi, desiderium pauperum etc.. Circa primum duo facit. Primo annuntiat cessationem potestatis malorum, qua mala inferebant. Secundo cessationem ipsorum malorum. Quantum ad primum dicit, contere brachium peccatoris, qui contra deum peccat: isa. 14: contrivit dominus brachium, sive baculum, impiorum, virgam caedentium populos etc.? et maligni, qui peccat contra proximum: Ps. 36: brachia peccatorum conterentur etc.. Job 38: auferetur ab impiis lux sua, et brachium eorum confringatur. Sed quandoque contingit quod aliquis tyrannus facit malitiam, et licet ipse consumatur, in malitia durat. Sed non ita: quia quaeretur peccatum illius, et non invenietur: idest opus peccati illius actu transit, sed non reatus: et poena peccatoris manet. Vel quaeretur peccatum illius et non invenietur, in mundo. 1 Mach. 2: hodie extollitur, et cras non invenietur.
Aliquando deus permittit aliquos peccare propter bonum quod inde elicit: sicut ex ira tyranni passio vel patientia martyrum: et ideo hic invenitur locus malorum; sed tunc non invenietur habere peccatum aliquam utilitatem. Sed quomodo fiet hoc? quia regnum dei auferri non potest, ideo ab eo impii conterentur, dominus regnabit in aeternum, quod comprehendit omnia saecula, et in saeculum saeculi, idest aeternaliter. Vel in saeculum, quod succedit saeculo: Dan. 4: potestas ejus potestas aeterna quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur, et vos impii peribitis de terra ista viventium: Ps. 1: tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Psal. 36: vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum et non est inventus locus ejus.