Quod vero nonagesimo primo ponitur, modus productionis alicuius ex aliquo triplex est: de sua natura, aut de aliena, aut de nulla, improprie dicitur: quia productio alicuius de nulla natura, non est productio alicuius de aliquo; nisi aliquid accipiatur valde communiter, secundum quod etiam nihil dicitur aliquid, et non ens dicitur ens, ut philosophus dicit.