LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Qualiter construitur genus per locum a conjugatis.
Per locum autem a conjugatis construitur genus : quoniam videtur musicum in eo quod musicum sciens esse quid, ut genus praedicatum de ipso in quid : aliter enim non esset musicus, nisi esset sciens quid : sequitur a conjugatis, quod musica est species, et scientia genus : et si ambulans in eo quod ambulans, movetur vel est motum quid, videtur a conjugatis ambulatio motus esse, et species motus esse ambulatio : quia si sumptum de sumpto, et principale de principali ut genus praedicatur. Considerandum ergo in quocumque genere quis voluerit aliquod genus construere secundum praedictum modum a conjugatis tractum : sic enim genus construi poterit. Si autem ostenderit quod sciens fidit secundum quod scit a conjugatis, sequitur quod scientia fides quaedam erit. Eodem autem modo erit in aliis.