CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Quoad primam quaestionem ponit primam sententiam Henrici, quae tenet Theologiam absolute esse speculativam, quia actus voluntatis quo se unit fini Theologiae, et non indiget ulla directione, sed tantum ostensione objecti, quia non potest errare circa finem, licet actus circa media directione indigeant, quia in eis errari potest. Hanc refutat Doctor ducendo rationem ejus ad oppositum quadrupliciter, et clare solvit ejus argumenta.
His visis (a), respondendum est ad primam quaestionem, ubi sunt quinque viae tenentes partem negativam quaestionis. Una dicit, sic declarando : Duplex est actus voluntatis, unus perficiens voluntatem, alius qui perficitur a voluntate. Primus actus est respectu finis, et est operatio perfecta quam intra se voluntas elicit, et qua fini ultimo se unit. Secundus actus est respectu eorum quae sunt ad finem, unde est actio bona, qua voluntas extra se in aliud tendit, sicut est quaelibet actio directiva in finem. In primo actu non indiget voluntas directivo, sed sola objecti ostensio sufficit. Talis autem actus ad scientiam simpliciter speculativam pertinet, in ipso enim est speculatio solummodo, ut voluntati objectum suae operationis perfecte ostendat, ut in ipsum statim perfecta operatione tendat. In alio autem actu voluntas indiget directivo, et hic ad scientiam practicam pertinet, quia in ipso est speculatio ut actionem dirigat, quod est proprium practicae. Actus autem qui perficitur a voluntate non est finis hujus scientiae nisi finis sub fine, sed alius qui perficit voluntatem. Et ex hoc habet ista scientia quod perfectissime sit speculativa, quia actus principaliter intentus in ista scientia est actus voluntatis circa. finem in quo non indiget directivo, sed tantum ostensione objecti; ergo non est practiva, sed speculativa, cum in actu suo principali non indigeat directione.
Pro hac via est auctoritas Augustini in serm. de Jacob et Esau ; Omnia (inquit) opera nostra sunt ut mundetur oculus, quo videatur Deus. Item potest argui sic : non requiritur directivum ubi non potest esse error ; scientia practica est directiva, igitur scientia beatorum non est practica, quia beati errare non possunt; ergo nec nostra est practica, quia est eadem cum illa beatorum. Item potest argui sic ; secundum intellectum istius alibi, quia Deus non habet scientiam practicam, maxime autem habet istam, vel solus; ergo, etc.
Contra hoc sic arguitur (b), primo rationem positionis eorum duco ad oppositum quadrupliciter.
Primo sic : etsi voluntas non potest errare circa finem in univer sali ostensum, potest tamen secundum eos errare circa finem in particulari ostensum: ergo ad hoc, ut recte agat circa finem particulariter ostensum requiritur directiva ostensio. Ostensio autem finis in Theologia est finis non in universali, sed in particulari,quia ad Metaphysicum pertinet illa ostensio in universali. Unde si beati errare non possunt circa objectum Theologicum absolute, in aliquo actu tamen possunt ; ergo necessario habent cognitionem directivam respectu alicujus actus circa objectum Theologicum.
Praeterea (c), habitus directivus non ponitur propter substantiam actus, sed propter circumstantiam, sicut temperantia non ponitur propter substantiam actus comedendi vel alterius hujusmodi, sed propter circumstantias: ergo licet voluntas esset determinata ad substantiam actus tendentis in finem in particulari, requireretur tamen directio quantum ad circumstantiam illius actus, ad quam non extenditur directio quae est circa substantiam actus. Ex istis duabus rationibus arguitur, quia ubicumque contingit in praxi errare et recte agere, ibi est notitia practica necessaria ad dirigendum. In ista autem praxi quae est dilectio finis, ut pertinet ad Theologiam, contingit errare dupliciter, ut ostendunt rationes istae; tum ratione objecti ostensi in particulari: tum ratione circumstantiarum actus, ergo, etc.
Praeterea (d), tertio sic : Cujus dilectio principaliter intenditur extra genus cognitionis, ejus cognitio principaliter intenditur intra genus cognitionis: dilectio vero finis per eos principaliter intenditur extra genus cognitionis, ergo cognitio finis principaliter intenditur in genere cognitionis. Sed in qualibet scientia intenditur principaliter cognitio sui subjecti primi: ergo finis est principale subjectum istius scientiae. A fine autem sumuntur principia practica, principia practica concludunt conclusiones practicas: igitur ista scientia quae primo intendit dilectionem finis extra genus cognitionis, est practica.
Praeterea (e), ad idem genus secundum praxim vel speculationem pertinent principia et conclusiones, conclusiones enim practicae resolvuntur in principia practica, non speculativa: ergo cum cognitio finis sit directiva in actibus circa ea quae sunt ad finem, et cognitio eorum quae sunt ad finem, sit quasi inclusa in cognitione finis quasi principii, si cognitio eorum quae sunt ad finem sit cognitio conclusionum practicarum: ergo cognitio finis erit cognitio practica, quia de principio practico. Sic patet responsio ad rationem ejus primam, quia falsum accipit quasi voluntas esset determinata ex se, quod improbant duae rationes primae. Similiter si voluntas esset determinata, adhuc tamen cognitio esset practica, sicut probant ultimae duae rationes.
Ad auctoritatem eorum, dico quod videtur concludere quod visio Dei est finis hujus scientiae, quod ipsi non concedunt. Respondeo igitur, quod auctoritas loquitur de illis operationibus exterioribus, quae sunt jejunia, vigiliae et orationes, quia actus quicumque exterior natus est conformari alicui actui interiori a quo habet suam bonitatem, et etiam ad aliquem interio rem ordinari etfinaliter ad velle.
Ad tertium respondeo, quod sicut agens per se intendit inducere formam, nec intendit remotionem contrarii nisi per accidens, ita habitus per se dirigit, per accidens autem excludit errorem. Et si habitus est perfectus, non compatitur secum errorem, imo si compatitur est imperfectus. Beati igitur, licet non possint errare, non sequitur quod non habeant habitum etiam directivum, quia eo per impossibile circumscripto errare possent, sed eo posito propter perfectionem ejus, excluditur omnis error. Ad quartum dicetur infra post solutionem hujus quaestionis primae, solvendo quartam objectionem contra eam.