IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) Secundo principaliter est videndum, etc.Definitio Baptismi tradita a Magistro, est, quod sit intinctio, id est, ablutio corporis exterior facta sub forma verbotum praescripta, etc. Aliam assignat Hugo lib. 2. Sacramentis part. 6. cap. 12. Baptismus est aqua diluendis criminibus sanctificata per verbum Dei, etc. Haec definitio reipsa coincidit cum priori, quia ultima verba denotant ablutionem, et ut sic applicata, idonea est abluendis criminibus. Aliam ipe Doctor assignat infra, quae est magis explicita, et denotans quidquid per se exigitur ad constituendum intrinsece Baptismum, et respective ad intrinseca concurrentia, quae talis est: Baptismus est ablutio hominis aliqualiter consentientis, facta ab alio in aqua, simul verba certa cum debita intentione proferente, significans efficaciter, ex institutione divina, ablutionem animae a peccato, etc. Aliam adjungit: Baptismus est Sacramentum ablutionis animae a peccato, consistens in ablutione hominis aliqualiter consentientis, facta in aqua ab alio abluente, et in verbis certis simul ab eodem abluente, cum debita intentione, prolatis. Haec differt a priori quod illa sit Sacramenti, ut est signum, et in genere relativi, et datur per extrema, nempe fundamentum, quod est ablutio (juxta opinionem, quam primo loco explicat Doctor, ut probabilem) cum conditionibus fundandi, et per terminum, qui est ablutio animae a peccato. Conditiones autem fundandi sunt, ut sit aliqualiter consentientis, quod intelligitur de adulto, quamvis etiam possit extendi ad eos, qui in seipsis nequeunt habere consensum, ut infantes, habent tamen in alio, nempe in Ecclesia, quae pro ipsis spondet, ex Augustino variis in locis. Item, requiritur ut sit ab alio habente debitam intentionem et proferente simul verba formae, ut infra declarabitur. Secunda autem definitio in duobus differt, nempe quod detur per genus proximum, quod est
Sacramentum, et designet totale fundamentum non esse solam ablutionem, sed simul accedere verba, ex quibus consurgit integrum fundamentum. Prior autem statuit integrum fundamentum relationis sacramentalis seu significationis in sola ablutione, cui accedunt verba per modum conditionis specificantis et determinantis ad fundandam significationem sacramentalem.
Haec varietas oritur ex diversitate modi sentiendi circa illud, quod Sacramentum importat in recto, tanquam fundamentum significationis practicae. Alii dicunt solam ablutionem seu materiam, esse essentialiter Sacramentum, non autem formam, sed esse requisitam tantum, quamvis nihil efficiat aut significet practice. Alii dicunt utrumque spectare ad essentiam Sacramenti in recto et simul instituta esse ad causandam gratiam, per modum unius totalis signi sacramentalis. Prima definitio est secundum priorem sententiam: secunda vero secundum posteriorem. Primam tenet Magister, secundam D. Bonaventura dist. 3. art. 2. quaest. 1. ubi verba significare principalius gratiam docet. Utraque est probabilis ex Doctore, sed secunda magis probabills, quia alioquin non viderentur exigi verba, nisi spectarent ad signum sacramentale. Haec ratio declaratur, quia ablutio exterior habet de se sufficientem proportionem similitudinis ad ablutionem interiorem, ut eam significet quantum ad naturam ipsius actus, sicut circumcisio in carne ad significandum circumcisionem cordis, quam sine verbis adjunctis, accedente sola institutione divina, significavit.
Non minor est proportio ablutionis ad internam: ergo verba adjuncta non specificant, neque determinant ablutionem ad aliquam majorem proportionem et specificam institutionis, quia solum denotant ipsam actionem in fieri: Ego te baptizo, etc. Quae ablutio seipsa perinde sensibiliter manifestatur ex natura et apparentia ipsius actus, qui tactu et visu comprehendi potest. Invocatio autem Sanctissimae Trinitatis non continet determinationem, quae accedat ablutioni per modum specificantis, sed denotat auctoritatem et potestatem ejus, in quo fit interna ablutio, ac proinde magis institutionem divinam et efficaciam ablutionis externae ex ipsa redundantem, non aliquam specificationem ablutionis in se; ergo sequitur hanc formam non esse conditionem specificantem solum, sed partem essentialem et fundamentum significationis practicae.
Patet consequentia, quia intentio ministri et consensus baptizandi, sufficienter determinarent illum actum ablutionis, ad significationem sacramentalem, seclusa forma, si essentialiter consisteret Sacramentum in sola ablutione, quia intentio ministri est conditio ultimo specificans tam formam quam materiam Sacramenti, ad hunc sensum practicum, sine qua nihil omnino fieret, quibuscumque alias positis; ergo haec sufficienter determinaret ablutionem, si in ea sola consisteret fundamentum significationis.
Favent etiam Patres, qui dicunt per invocationem Spiritus dari vim sanctificandi aquis, quam invocationem intelligunt per formam Sacramenti invocando Trinitatem, ut intelligere videtur Nicenum Concilium lib. 3. de sancto Baptismo ; et favet Florentinum in decreto Unionis, nam, cum ostendisset in forma alterutra, vel Latinorum, vel Graecorum rite et valide celebrari Sacramentum, subdit hanc rationem : Quoniam cum principalis causa, ex qua Baptismus virtutem habeat, sit Sancta Trinitas, intrumentalis autem sit minister, qui tradit exterius Sacramentum, si exprimitur actus, qui per ipsum exercetur ministrum, cum Sanctae Trinitatis invocatione, perficitur Sacramentum, etc.
Caeterum qui sequitur sententiam priorem, responderet intelligi causam principalem gratiae, eo modo quo Tridentinum sess. 6. cap. 7. dicit esse Deum, qui operatur interius gratiam physice, neque aliud intendere Florentinum. Patres vero ut plurimum, quando dicunt aquam sanctificari per spiritum, intelligunt invisibiliter, ut Irenaeus lib. 3. cap. 19. Cyrillus Hierosolymitanus Catechesi 3. Basilius lib. de Spiritu sancto cap. 15. Nazianzenus oratione 40. Nyssenus oratione in sanctum Baptisma, Cyrillus Alexandrinus lib. 2. in Joannem, cap. 42. Theophylactus ad cap. 13. Joannis. Tertullianus lib. de Baptismo, cap. 4.
Confirmatio etiam peti potest ex iisdem Patribus hujus sententiae, quia loquentes de hoc Sacramento tribuunt vim sanctificandi aquis et ablutioni, ac si in iis consisteret in recto Sacramentum, ut videre licet in jam citatis, quibus addi potest Augustinus tract. 80. in Joannem: unde ista tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et abluat, nisi faciente verbo, etc. ubi efficaciam abluendi cor tribuit aquae in recto, quamvis non sine verbo. Et epistola 23. ad Bonifacium : Aqua exhibens forinsecus Sacramentum gratiae, et spiritus operans intrinsecus beneficium gratiae.
Ad rationem etiam superius praemissam responderi potest, quia Baptismus est initiatio hominis Christiani, atque adeo Sacramentum fidei, ut Tridentinum supra appellat, et saepius Augustinus, requiri invocationem Sanctissimae Trinitatis, cujus fidem in Sacramento baptizatus profitetur. Et ut explicetur causa principalis salutis, ut dicit Florentinum, sicut et ministri actus, qui est causa instrumentalis, hoc non tollit quin tota sacramentalis significatio fundetur in ipsa ablutione, quamvis ex divina institutione requiratur forma verborum, sicut et plura alia, quae non fundant relationem sacramentalem.
Haec sententia est communior antiquiorem cum Magistro, qui sustinent definitionem ab eo traditam. D. Thomas 3. part. quaest. 66. art. 1. D. Bonaventura in 4. dist. 3. quaest. 1. Paludanus art. I. Richardus eadem. Major toto art. 1. quaest... eamque tenet Doctor ut probabilem ; aliam vero ut magis probabilem, quem sequitur Bassolis quaest. 1. art. 1. Tartaretus super textum. Gabriel quaest. 1. Nisa tract. 6. part. 3. quaest. 1. et alii; frequentior etiam modernorum, qui universaliter tenent materiam et formam esse de essentia cujuslibet Sacramenti 3. part. quaest. 60. art. 8. Suarez disp. 2. sect. 1. sub calcem, Vasquez disp. 129. eap. 3.
His quoad utramque sententiam dictis, restat inquirendum pro quo supponat definitio. Quidam dicunt supponere pro ablutione, quia in artificialibus materia est tota ratio compositi, ut praedicatur de toto recto. Alii dicunt supponere pro composito ex materia et forma verbali.
Sententia Doctoris est, supponere pro significatione sacramentali in concreto, . atque definitionem esse per additamentum ; definitur enim Baptismus ut est signum efficax gratiae, abluens animam, etc. Sic Patres, sic Concilia, sic Scriptura, agit de Baptismo, et spectat ad considerationem Theologicam. Unde non sola ablutio physica, ut dicit prima sententia, neque verba praedicantur de Baptismo, de ablutione et verbis, loquendo materialiter. Aliae vero illae determinationes, ut,
ablutionem animae significans, etc. non sunt determinationes ipsarum in esse naturali et fundamentali tanquam naturales specificationes in esse rei, sed in esse formali, quae continent et significant effectum gratiae; ergo sic supponunt in hac definitione formaliter, id est, pro significatione sacramentali in concreto, sicut peculiare est relationi, ut definiatur et intelligatur per extrema. Unde definitio Magistri ad hunc sensum, quem implicite includit, reducenda est, alias esset falsa aliter intellecta. Vide quae dicta sunt in commento quaest. 2. dist. 1. art. 2.
Sotus reprehendit hanc definitionem assignatam a Doctore, quasi suffarciat aliqua non necessaria, sed haec verba sunt: melius praecidisset argumento quod superfluum est. Definitio enim non comprehendit aliud quam fundamentum et terminum, et rationes fundandi essentialiter requisitas, sine quibus significatio sacramentalis non subsisteret, aut Sacramentum. Definitioni autem relationis in concreto addere conditiones, et rationes fundandi, non est contra artem definiendi, quae specifica et propria exponit et convertitur cum definito ; ergo ut convertatur, et sit propria, debent necessario addi tam ex parte subjecti, quam praedicati specificatio ad hoc requisita, nisi dicas bonam esse definitionem Platonis, qua definiisse dicitur hominem quod fuerit animal implume bipes ; unde licet definitio debeat esse ratio brevis, debet tamen esse speciei expressio et convertibilis cum ipsa.
Ut amplius ergo id ipsum declaretur, sumendo definitionem traditam a Magistro, juxta significationem tantum explicitam, non soli Baptismo sacramentali competit, ut si quis baptizaret canem, vel animal, ut malefici quandoque faciunt cum praescripta verborum forma, non esset ablutio baptismalis, quamvis esset exterior corporis,
cum praescripta forma, recte ergo Doctor dicit ablutio hominis, si invitus baptizaretur, non esset baptismalis, recte ergo addit aliqualiter consentientis; si a seipso, non esset baptismalis similiter, recte ergo addit ab alio facta; si esset in alio liquore, non esset baptismalis, recte ergo additur in aqua; si joco et sine intentione fieret, non esset baptismalis, recte ergo addit cum debita intentione. Verba illa certa verba proferente, admittit Sotus esse de ratione Sacramenti, ejusque definitione. Item, si non significaret efficaciter ex institutione divina, etc. ablutionem animae a peccato, etc. non esset baptismalis, neque differret a Baptismo Joannis, qui fuit ex institutione divina, Lucae 3. Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto, et venit in omnem regionem Jordanis praedicans Baptismum poenitentiae, etc. et Joannis 1. Qui misit me baptizare, ille mihi dixit, etc. Cyrillus lib. 2. in Joannem, cap. 2. et 3. ait haec dixisse Joannem, ne sua sponte praecurrere videretur, qui non suae voluntatis, sed divinae dispensationis minister fuit, etc. Augustinus lib. 4. de Baptismo, cap. 22. idem docet. Fuit etiam Baptismus Joannis sub determinata forma verborum, ut supra vidimus sed non fuit in remissionem peccatorum, in quo differt a Baptismo Christi.
Quaelibet ergo particula in illa definitione posita, adjunctis aliis, vel omnes simul ita determinant naturam specificam Sacramenti, ut simul sumptae : Omnibus non insint, vel simpliciter quae sunt, vel iis quae sub eodem genere sunt definitorum, etc. quod est primum genus superflui in definitione traditum a Philosopho 6. Topicorum, cap. 2. Qualibet etiam sublata, non manet definitio propria Sacramenti, quod est secundum genus superflui ibidem ; nulla particula exprimitur, quin omnibus insit, quae sunt sub specie, quod est tertium genus: nihil est bis positum, aut frequenter dictum, quod est quartum genus ; non additur aliqua pars ad totum, quod est quintum genus. Definitio denique est ex prioribus et notioribus et immediatis, ex quibus sequitur artem definiendi observasse Doctorem quoad definitionem.
(d) Ad argumentum dicitur, etc. Hic rejicit solutionem Richardi, qui dicit materiam aut subjectum, praedicari de artificialibus in recto: hoc verum esse, si sumatur tota materia, aut subjectum, non autem pars. Supponit autem sententiam Richardi, asserentis formam verborum esse de materia Sacramenti, seu essentia et fundamento relationis sacramentalis ; domus non dicitur esse lapis. Advertendum insuper illud non esse peculiare enti artificiali, quia de omni concreto accidentali praedicatur subjectum suum totale, quod importatur per praedicatum ex modo significandi in concreto, saltem secundario, bene enim dicitur, currens est Petrus.
Et haec est ratio quare subjectum entis artificialis praedicetur de ipso in concreto, quae praedicatio esset falsa, si sumeretur forma artificialis in abstracto ; non sufficit enim, ut forma insit, nisi ex modo significandi denotet suum inesse, atque illud cui insit, importet. Ratio ergo quorumdam, ut Soti, jam praemissa, et falsa est, et committit non causam ut causam, quia nec tota quidditas et ratio entis artificialis, ut artificiale est, est sua materia, neque si esset, inde sumeretur fundamentum praedicandi, sed ex eo quod in concreto per alterutrum, sive formam, sive materiam importatur reliquum ; tota enim ratio hominis est humanitas, sed non recte de ipso praedicatur sic in abstracto, sed tantum in concreto.