In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Divi Thomae et aliorum matrem in generatione tantum se habere passive, patrem vero habere rationem activi. Probatur ex Philosopho et Augustino. Hanc impugnat Doctor. Primo, mas et faemina sunt ejusdem speciei, ergo habent potentias ejusdem rationis. Secundo, mater plus diligit filium ex Philosopho. Tertio, quandoque filius magis assimilatur matri. Quarto, alias esset quasi vas in quo generatur proles, vel sicut terra in generatione minerae. Quinto, ex Damasceno.
Opinio est, quod solus pater habet rationem activi, et mater rationem passivi, ita quod ipsa tantum ministrat materiam prolis, et in solo semine patris est vis activa formativa prolis. Haec videtur opinio Philosophi 15. de animal. comparantis virtutem in semine patris, artifici ; et materiam ministratam a matre, ligno, de quo artifex facit scamnum.
Pro hoc etiam ad propositum videtur esse Augustinus 10. super Genesim c. 5. ubi dicit Christum non descendisse ex parentibus secundum rationem seminalem, sed si B. Virgo fuisset activa respectu formationis corporis filii sui, videtur corpus illud formatum fuisse secundum rationem seminalem.
Sed contra istud (a) arguitur primo de aliis matribus, quia formas ejusdem speciei consequuntur potentiae naturales ejusdem speciei ; mas et foemina sunt ejusdem speciei 10. Metaphysicor. ergo formas eorum consequitur potentia ejusdem rationis ; igitur si formam unius consequitur naturaliter vegetativa activa, similiter et alterius. Confirmatur ratio, quia anima vegetativa hujus et illius differrent sicut activa et passiva, et ita essent potentiae omnino alterius rationis.
Praeterea, pater (b) naturaliter plus diligit filium suum, sicut unusquisque naturaliter diligit suum opus, quam e converso, ex 8. Ethicor. et 9. et pro hoc assignatur ratio, quod benefaciens plus afficitur beneficiato, quam e converso ; sed mater plus diligit filium suum quam pater, sicut patet per eum 9. et 8. Ethic. ergo videtur quod aliquo modo filius ejus sit opus ejus.
Praeterea, filius quandoque assimilatur magis matri quam patri ; ergo in matre est aliqua virtus activa. Consequentia probatur, quia agens intendit assimilare sibi effectum, ita quod effectus nulli assimilatur, nisi propter aliquam actionem ejus.
Dicitur quod semen patris principaliter intendit assimilare prolem patri, sed propter inobedientiam materiae deficit ab eo quod intendit, et facit quod potest, et ita cum transmutatio non fiat in quodlibet, sed in oppositum, assimilatur opposito, et ita matri.
Contra, igitur calidum impeditum et propter impedimentum non potens perfecte sibi assimilare effectum, assimilabit eum fridigo, quod est impossibile, quia ipsum impeditum tantum non assimilabit eum sibi, et si assimilatur frigido, hoc est ab alio agente, non tantum a calido impedito. Sic in proposito ex impedimento resistente virtuti activae patris, tantum haberetur ista negatio quod proles non assimilatur patri;tamen non assimilatur alii, nisi ex alia causa activa, et si detur ista in proposito ex parte matris, habetur propositum.
Praeterea, matrem tantum esse quasi vas, in quo sicut in loco conveniente generatur proles, et de aliquo ejus, ut de materia, non videtur plus dare matri quam terrae in generatione minerae, si de aliquo ejus generatur minera, et sic ipsa terra continens illud aliquid, sicut locus conveniens generationi talis corporis, erit mater ejus ; imo non videtur dare plus quam homini respectu generationis vermis ex eo, qui generatur ex aliquo humore putrefacta, et hoc in loco conveniente generationi suae, et ita nihil deficeret, quin esset mater illius vermis, nisi quod vermis non est ejusdem speciei, sed hoc forte non tollit si equus dicatur pater mulae, et asina mater.
Praeterea, istud in proposito de hac matre improbatur per illud Damasceni 48. Virtutem tribuens susceptivam, simul autem et generativam ; sed si ipsa tantum esset principium passivum, non videretur quare copularet virtuti susceptivae virtutem generativam.