REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum possibile fuit animae Christi frui fruitione summa creata ?
Doctores citati quaestione prima et secunda.
Quod non. Voluntas habet rationem activi in via; igitur et in patria respectu frui, quia potentia habitu utitur, et non e contra. Sed natura inferior non potest esse activa respectu summae fruitionis, quia alia natura nobilior cum eisdem causis concurrentibus, intensiorem causaret; igitur Angelus potest perfectius frui.
Item, natura Angeli est assumptibilis de potentia absoluta Dei ; cum igitur ista tria concurrant ad fruitionem, prima causa, gratia collata, et voluntas fruentis, et voluntas Angeli sit nobilior, fruitio potest esse nobilior, quia variata una per se causa, aliis remanentibus eisdem, fruitio erit perfectior, si ista una causa sit perfectior.
Oppositum : Possibile est animam Christi habere summam gratiam creatam, ut probatum est quaestione praecedente ; igitur et summam fruitionem, quia Deus non ordinat aliquid ad finem, nisi posset illud finem attingere, quamquam aliquando frustraretur fine ; summa gratia collata ordinatur ad summam fruitionem creatam.