Desiderium. Hic praenuntiat exauditionem ex parte pauperum; et ponit tria. Primo exauditionem, ibi, desiderium. Secundo in quo exaudivit, ibi, judicare.
Tertio quo fructu, ibi, ut non apponat. Circa primum ostendit quod exaudiuntur pauperes efficaciter, quia deus dat eis quod desiderant: Prov. 10: desiderium suum justis dabitur. Aliquando vero exaudiuntur in particularibus desideriis, ut exaudiuntur sancti in his quae plus desiderant. Item exaudivit, velociter praeparationem: isa. Penul.: antequam clament, ego exaudiam: Ps. 90: clamavit ad me, exaudiam eum. Exaudivit autem in hoc, quod judicat pupillo, quia pupillus est: isa. Ult.: judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae, scilicet humilibus.
Humilis dicitur qui non innititur suae virtuti; joel. 2: judicium pauperum etc.. Job 36: judicium pauperibus tribuit. Et quo fructu? ut non apponat homo, scilicet territus: hoc non est bonum, quia superbia est. Ps. 130: si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam. Sicut ablactatus etc.. Item 11: linguam nostram magnificabimus.