LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
In hoc per stringuntur quae dicta sunt.
Summatim ergo perstringendo quae dicta sunt, dicemus quod omnis intelligentia intelligit res sempiternas, quae non destruuntur neque cadunt sub tempore. Et hujus quidem causa est, quia si intelligentia nullo modo movetur, ut In auto habitis probatum est, et supponatur quod ipsa causa rerum est sui ordinis, sequitur quod ipsa est causa immobilis rerum quae sub ipsa ordinantur. Causa autem immobilis secundum quod hujusmodi est, non causat nisi immobilia et immobiliter. Im- mobilia autem sempiterna sunt. Intelligentia ergo est causa rebus sempiternis quae non permutantur, nec destruuntur, nec cadunt sub generatione et corruptione secundum quod sunt in intellectu intelligentiae. Et intelligentia quidem non est talis dispositionis, nisi propter hoc, quia intelligit rem intellectam per lumen quod est esse suum proprium, et non esse rei secundum quod est hujusmodi. Esse autem suum proprium est sempiternum et supra tempus, quod non corrumpitur neque generatur.
Et cum hoc ita se habeat, dicimus quod res destmctibiles non sunt ex lumine intelligentiae, sed potius ex corporeitate et materialitate, quibus forma intelligentiae immiscetur, hoc est, ex causa corporea et temporali, qua forma intelligentiae secundum esse materiale passionibus et actionibus objicitur, et generationi et corruptioni, et non est ex causa intelligibili et aeterna, secundum quam forma corporalis et temporalis in intelligentia est intemporaliter et incorporabiliter.