CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De resolutione propositionis non syllogizatae ad formam syllogisticam per terminorum considerationem.
Deinde autem postquam talis oratio reducta est in propositiones, sic ulterius procedendo in reductione ad formam syllogisticam, dividendum est in terminos debite se habentes ad figurae constitutionem. Medium autem quod contingit extrema et quod est medium terminorum, tale ponendum est, quod dicitur vel subjective vel praedicative vel utroque modo in utrisque propositionibus : necesse est enim medium in utrisque propositionibus esse in omnibus tribus figuris. Si ergo in resolutione et reductione inveniatur quod medium in duabus propositionibus, et subjiciatur in una, et praedicetur in altera : aut quod ipsum quidem praedicetur affirmative in una, aliud autem ab ipso medio abnegetur in altera propositione : prima erit figura, et oratio reducta est ad formam primae figurae. Si autem praedicetur , et in una propositione negetur ipsum medium ab extremo aliquo majori vel minori, media erit figura, quae (sicut habitum est) affirmative non concludit : et ideo affirmatur in una et negatur in altera : et tunc oratio reducta erit in formam secundae figurae. Si vero tale sit medium, quod in utraque propositione alia extrema de illo (ut subjecto) praedicentur, sicut fit in affirmativo syllogismo : aut sic se habeat, quod unum quidem extremorum de ipso praedicetur ut de subjecto, aliud vero extremum de ipso negetur ut de subjecto : tunc secundum talem terminorum dispositionem erit tertia figura sive postrema : sic enim, ut praedeterminatum est, se habuit medium in postrema figura.
Similiter autem (quoad inspectionem medii et extremorum) se habet etiam quando non sunt universales propositiones, sicut in particularibus syllogismis trium figurarum : eadem enim est determinatio medii quantum ad positionem inter terminos vel ante terminos vel post terminos in universalibus et particularibus. Ex his autem patet quoniam in quacumque oratione disputata, si aliquis non dixit idem frequenter (hoc est, bis) illa non fit nec est secundum actum syllogismus : eo quod in tali oratione medium ut medians et uniens extrema non est sumptum : et ideo oratio non est actu stans sub forma syllogismi.
Quoniam autem habemus ex praemissis in generatione syllogismorum qua propositio clauditur (hoc est, concluditur) in quacumque figura sigillatim in una vel in pluribus : habemus enim in qua figura concluditur universalis affirmativa, quoniam tantum concluditur in prima : et in qua universalis negativa, quia concluditur in prima figura et secunda: et habemus in qua concluditur particularis, quia particularis affirmativa concluditur in prima et in tertia : particularis autem ne-
gativa concluditur in omnibus figuris. Manifestum est, quoniam non est perspiciendum in aliqua oratione disputata et concludente ad omnes indifferenter figuras : sed in unaquaque propositione quae ex tali vel tali oratione concluditur, respiciendum est ad propriam figuram, quae illam concludit propositionem. Quaecumque vero propositiones concluduntur simul in pluribus figuris vel omnibus figuris, in his ad quam figuram reduci debeant cognoscimus ipsa medii positione : quia secundum naturam qua respicit extrema, vel ponitur inter vel ante vel post terminos.
Observandum etiam est quod frequenter accidit falli circa syllogismos, sicut jam dictum est, propter necessarium consequentiae quod simile est in talibus orationibus, et in syllogismo. Aliquoties autem propter similitudinem positionis terminorum in universalibus et singularibus accidit error in reductione syllogismorum : et hoc oportet non latere nos : quia si hoc lateat, non potest reduci oratio in formam syllogisticam. Verbi gratia si a major extremitas de b medio dicitur sive praedicatur, et b medium praedicatur sive dicitur de e minori extremitate tantum secundum vocalem subjectionem et praedicationem, et non sit ibi dici de omni quod perficit decursus syllogistici consequentiam : videbitur enim sic se habentibus terminis (ita quod medium in prima subjicitur et in secunda praedicatur) esse syllogismus in talibus terminis : cum tamen hoc non sit verum, quia una propositionum non se habet ut totum, et reliqua ut pars illius.
Ex tali ergo simplici positione terminorum nihil sequitur necessarium per orationem, neque etiam sic fit syllogismus : quia non est ibi diei de omni vel dici de nullo, ex quibus fit consequentia unius ex altero. Hoc autem patet in exemplis, si termini transcendentes determinentur ad singularia, quae signum distributivum recipere non possunt : sit enim in quo est a major extremitas sem- per esse (hoc est, incorruptibile esse sicut universale est incorruptibile) in quo autem b medium sit intelligibilis Aristomenes, hoc est, hoc discretum quod nomine Aristomenis intelligitur : in quo vero c minor extremitas sit Aristomenes simpliciter sub nomine Aristomenis significatum : tali enim positione terminorum facta, verum est in majori propositione a majorem extremitatem inesse b medio: semper enim est intelligibilis Aristomenes (hoc est, Aristomenes semper est id quod per Aristomenem intelligitur) quia semper est id quod est : et hoc est intellectum per Aristomenem. Sed et b medium tali facta positione est c, quia verum est quod Aristomenes est intelligibilis Aristomenes, hoc est, Aristomenes est id quod per Aristomenem intelligitur, hoc est, id quod est significatum per nomen, a autem majus extremum non inest c minori extremo in conclusione virtute alicujus consequentiae syllogisticae : et hoc ideo, quia Aristomenes quocumque modo sumatur, est corruptibilis, hoc est, sensibilis et singularis : quia sola singularia sensibilia et generabilia corruptibilia sunt : et ideo signum distributivum secundum dici de omni vel dici de nullo suscipere non potest. Sic autem se habentibus terminis, quod universaliter medium distribui non potest, dictum est in generatione syllogismorum, quod non fiebat syllogismus : quia ex particularibus vel indefinitis vel singularibus in nulla figura fit syllogismus. Sed si debeat esse syllogismus, oportet propositionem a B majorem sumere universaliter per signum universale distributivum, quod in termino discreto singulari fieri non potest : propter quod hoc falsum est, hoc est, incongrue propositum, quod proponebat omnem inteligibilem Aristomenem semper esse : quia dicit illud distribui per signum universale quod distribui non potest, cum Aristomenes sit corruptibilis, hoc est, sensibilis et singularis.
Attendendum est hic quod quidam et
satis bene in eodem sensu hoc aliquantulum aliter exponunt, quantum ad hoc quod dicunt, quod intelligibilis Aristomenes, ut dicunt, est intellectivus sive sapiens Aristomenes, et multa intelligens : et caetera non mutantur ab expositione praedicta : et haec est expositio Alfarabii et vera. Quidam autem somniando hic multa finxerunt, de quibus non curamus : certum est enim quod si nomen singulare sit et uni soli conveniat, et partem non habeat, quod distribui pro partibus non potest : et si addatur adjectivum subjecti, non ex illo recipit communitatem, sed potius adjectivum ex singulari sibi substante recipit singularitatis discretionem : et ideo cum adjectivo ratione adjectivi distribui non potest : et ideo non est curandum de somniis illorum.
Aliud autem exemplum aequalis cum inducto exemplo potentiae ad idem ostendendum est sic. Sit enim rursum in alio exemplo c quidem Micales simpliciter, ipso nomine discreto significatus : in quo autem est b medium sit Micales musicus : sicut in alio exemplo fuit Aristomenes intelligibilis : in quo a major extremitas sit corrumpi cras sive in futuro. In tali ergo terminorum positione verum b medium de c minori extremitate singulariter praedicari in minori propositione : quia Micales est musicus Micales. Adhuc autem etiam a major extremitas praedicatur de b in majori propositione : quia Micales musicus corrumpetur cras, hoc est, in futuro : et ideo est singularis et sensibilis : a autem de e in conclusione virtute consequentiae praedicari falsum est : quia quamvis in subjiciendo et praedicando medium videatur esse dispositio primae figurae, tamen non sunt termini susceptibiles signi distributivi per quod sit dici de omni, per quod syllogismi primae figurae perficiuntur. Hoc autem secundum exemplum quantum ad id quod intendimus ostendere per ipsum, idem est cum priore, quod paulo ante inductum est : nam verum est et con- gruum, si dicatur universaliter, Micales musicus corrumpetur cras ; eo quod nomen discretum, nec per se neque cum adjectivo susceptibile est distributionis. Haec ergo fallacia sive error in terminis talibus fit in eo quod pene videtur ibi esse dispositio figurae in positione terminorum : quia non deficit nisi in dici de omni vel de nullo : quod principium est syllogismi secundum quod constituitur in forma modi perfecti in seipso syllogismi: concedimus enim talem dispositionem terminorum aliquando esse syllogisticam: quia videtur nobis quoad figurae formam nihil differre hoc huic inesse sine distributione, et hoc huic omni inesse cum distributione : et ideo fallimur in eo quod judicamus ibi esse formam syllogismi , ubi est forma syllogismi in eo quod pene.