CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) His visis respondendum est ad primam quaestionem ubi sunt quinque viae tenentes partem negativam, ut quod Theologia sive scientia Theologica, non sit scientia practica. Prima est Henrici in summa. Ista opinio stat in duobus dictis : Primum quod respectu ultimi finis non oportet ponere in intellectu notitiam practicam directivam praxis circa ultimum finem ; patet, quia ponitur notitia praclica circa quod contingit voluntatem posse errare, et ideo talis voluntas ne erret in eliciendo actum, in diget directivo sive scientia directiva; sed non contingit voluntatem aliquam errare circa ultimum finem, ergo. Cognitio ergo ultimi finis est speculativa, et tantum requiritur ut ostensiva finis, non autem directiva voluntatis circa finem, et ideo scientia Theologica, quia principaliter respicit ultimum finem, dicitur speculativa. Secundum dictum est, quod notitia quae dirigit voluntatem circa ea quae sunt ad finem dicitur vere practica, quia contingit voluntatem errare in eliciendo actum circa ordinata ad finem, ideo ne erret indiget scientia directiva. Et quamvis scientia Theologica, quae est directiva in praxim circa ordinata in ultimum finem, quantum ad hoc possit dici praclica, absolute tamen loquendo, scientia Theologica dicitur vere speculativa propter causam superius dictam. Et quod dicatur speculativa probat auctoritate et rationibus, quae patent in littera.
Doctor autem contra hanc positionem . multis mediis arguit, et intendit probare quod scientia quae est ostensiva ultimi finis dicatur vere practica.
(b) Prima ratio est ibi : Contra hoc sic arguitur, etc. Et prima ratio est satis clara in littera. Et quod dicit quod secundum eos, contingit errare circa finem in particulari, patet. Nam et multi Philosophi circa illum erraverunt, ut patet primo Ethic. ubi recitantur diversae opiniones de felicitate ultima, quam aliqui posuerunt in honoribus, aliqui in voluptatibus, etc. Patet etiam, quia secundum Avicennam, Metaphys. ultima Intelligentia ultimate quietatur in alia quam in prima. Ne ergo erret voluntas circa finem in particulari, oportet ponere in intellectu notitiam veri finis, dirigentem voluntatem ad illum, et (alis notitia est vere practica. Et similiter in modo diligendi forte posset contingere error, quia si volunlas diligeret ultimum finem ut tantum bonum commodi, erraret. Si etiam diligeret illum tantum amore mercenario, similiter erraret. Si etiam minus diligeret quam tenetur, erraret.
(c) Secunda ratio est ibi : Praeterea habitus directivus. Haec ratio est satis clara, et quod dicit de substantia actus, etc. Patet, quia dilectio secundum substantiam consideratur ut est tantum dilectio, et dilectio secundum intensionem consideratur ut sic vel sic intensiva, quae dilectio secundum substantiam vel secundum intensionem est circumstantionabilis ex circumstantia objecti, et omnibus aliis circumstantiis ut supra exemplificavi. Dicit ergo Doctor quod etsi voluntas esset determinata ad substantiam actus tendentis in finem in particulari, puta quod ipsa dilectio ut est circa finem in particulari, non posset dici mala quantum ad substantiam dilectionis, cum transeat super objectum debitum, propter tamen alias circumstantias ponitur scientia directiva, ut supra exemplificavi, et patet littera.
(d) Tertia ratio est ibi : Praeterea tertio sic, cujus dilectio principaliter intenditur, etc. Ista ratio formetur sic : Illud est subjectum in aliqua scientia, cujus cognitio principaliter intenditur intra genus cognitionis ; sed in Theologia cognitio finis principaliter intenditur intra genus cognitionis, ergo finis est subjectum in Theologia. Tunc ultra, sed a fine sumuntur principia practica, et principia practica concludunt practicas conclusiones ; ergo Theologia erit scientia practica. Probatur minor primi syllogismi : In quacumque scientia, dilectio finis principaliter intenditur extra genus cognitionis, in illa principaliter intenditur cognitio ejusdem finis, patet, sed in Theologia (secundum eos) principaliter intenditur dilectio finis extra genus cognitionis, ita quod talis dilectio non pertinet ad potentiam cognitivam,
sed tantum volitivam, nam dilectio naturalis intellectus cum sit sola inclinatio naturalis non sufficeret ad praxim, cum illa non sit in potestate nostra. Et nola, quod quando dicit Doctor quod finis est primum objectum Theologiae, debet intelligi de fine inquantum est objectum, et sic Deus sub ratione Deitatis est finis totius Theologiae, a quo sumuntur principia practica Theologiae non inquantum finis, sed inquantum objectum.
(e) Quarta ratio est ibi: Praeterea ad idem genus secundum praxim vel speculationem pertinent principia et conclusiones, quia a fine sumuntur omnia ordinata ad finem. Si ergo cognitio mediorum sit practica, etiam cognitio finis erit practica, cum cognitio mediorum resolvatur in cognitionem finis. Si ergo conclusiones sumptae a fine sunt practicae, ergo et principia sumpta a tali fine erunt practica ; ergo et cognitio finis. Expono aliqualiter litteram : Cum dicit, ad idem genus secundum praxim vel speculationem pert nenl principia et conclusiones, id est quod omnia principia practica et conclusiones practicae, simpliciter pertinent ad scientiam practicam, ita quod est impossibile conclusionem practicam resolvi in principia speculativa, quia si principia sunt practica et conclusiones virtualiter contentae in illis erunt practicae, et e contra. Similiter si principia sunt speculativa et conclusiones in illis virtualiter contentae erunt speculativae, et e converso. Sequitur :
Ergo cum cognitio finis sit directiva in actibus circa ea quae sunt ad finem, non quod cognitio finis in se sit immediate directiva circa medium ad finem, sed quia per cognitionem finis concludimus cognitionem eorum quae ad finem illum ordinantur, et cognitio mediorum est directiva actuum voluntatis circa illa media ad finem, ideo dicimus quod cognitio finis est directiva in actibus circa ea quae sunt ad finem ; vel brevius, cognitio mediorum ad finem immediate et formaliter est directiva actus voluntatis circa talia media. Sed cognitio ipsius finis est tantum directiva remote et virtualiter, quia cognitio mediorum virtualiter includitur in fine, vel in cognitione finis; et hoc est quod sequitur, et cognitio eorum quae sunt ad finem, sit quasi inclusa, scilicet virtualiter in cognitione finis quasi principii, non quod finis in se dicat principium practicum, cum sit terminus incomplexus, sed est talis entitas a qua primo accipitur principium practicum. Sic etiam dicimus, quod principium speculativum sumitur a primo subjecto scientiae, sicut hoc principium: Omne animal rationale est risibile, sumitur a quidditate hominis.
Et addit: Si cognitio eorum quae sunt ad finem sit cognitio conclusionum practicarum, quia tunc talis cognitio virtualiter continetur in cognitione finis ; et si cognitio talium esset tantum cognitio conclusionum speculativarum, talis cognitio non includeretur in cognitione finis. Sequitur, ergo cognitio finis erit cognitio practica, quia de principio practico, sic intelligendo, quod finis dicitur principium practicum, quia ab eo sumitur prima ratio principii practici ; si ergo cognitio principii practici sumpti a fine sit practica, sequitur quod cognitio ipsius finis erit practica, aliter cognitio practica virtualiter includeretur in cognilione speculativi; sicut etiam si cognitio principii speculativi sit speculativa, sequitur quod cognitio subjecti a quo sumitur cognitio principii sit speculativa, non enim datur medium, quia aut est practica aut speculativa: non practica, quia tunc cognitio principii speculativi virtualiter contineretur in cognitione practica, quod est falsum. Sic patet responsio ad rationem ejus
primam. Nunc Doctor solvit rationes factas pro opinione Henrici, quibus probat quod scientia Theologiae sit simpliciter speculativa. Et prima ratio sua est ista : Nulla cognitio est practica quae ordinatur ad operationem in qua non contingit error et recte agere ; patet, quia notitia practica ideo ponitur, ne voluntas in operando erret, et ideo si voluntas circa aliquid non posset errare, licet respectu illius requiratur cognitio ut ostensiva talis objecti, quia voluntas non fertur nisi in praecognitum, non tamen requiritur ut directiva ; sed nec voluntas nostra nec beatorum potest errare circa ullimum finem, ergo cognitio ultimi finis etsi requiratur ut ostensiva, non tamen ut directiva.
Respondet Doctor et dat duas responsiones. Prima, quod voluntas creata potest errare circa ultimum finem saltem in particulari, ut supra patuit, potest etiam errare circa circumstantias actus, ut supra patuit; non enim voluntas creata est determinata ad actum rectum respectu cujuscumque objecti ; non enim ut elicit actum necessario illum elicit ut rectum, hoc enim soli voluntati divinae competit, ut patet a Doctore in isto primo dist. 1. quaest. 1. et dist. 39. et 44. et in secundo dist. 23. et alibi.
Secundo respondet, quod posito quod sit determinata respectu ultimi finis, id est quod in volendo illum necessario recte velit, et nullo modo possit errare, adhuc cognitio ultimi finis erit vere practica, et hoc probant duae ultimae rationes, quae patent.
Secundo arguit Henricus auctoritate Augustini in sermone de Jacob et Esau: Omnia, inquit, opera nostra sunt ut mundetur oculus interior, quo videatur Deus; ergo videtur ex ista auctoritate, quod visio Dei sit ultimum ad quod opera nostra ordinantur, et sic talis visio non erit practica, sed mere speculativa.
Respondet Doctor dando duas responsiones. Prima ad hominem, quia ex ista auctoritate, videtur concludi contra eos quod visio Dei sit ultimus finis Theologiae, quod tamen ipsi non concederent, quia volunt quod ultimus finis Theologiae sit dilectio Dei clare visi. Secundo respondet exponendo auctoritatem, quod Augustinus loquitur de operationibus, quae sunt jejunia, vigiliae, etc. quia actus quicumque exterior natus est conformari alicui inferiori a quo habet suam bonitatem. Iste enim actus exterior, scilicet vigilare, non est bonus moraliter nisi sit imperatus ab actu elicito voluntatis primo bono moraliter. Prius enim voluntas elicit sive determinat jejunare, et hic actus est primo bonus moraliter, ut supra patuit, et post imperat actum exteriorem qui tantum est bonus materialiter, et bonus pro quanto est conformis actui elicito, ut patet a Doctore praesenti q. et infra dist. 17. et in secundo dist. 7. 40. 42. et in Quodlib. quaest.l7.Et ultra actus elicitus vigiliae vel jejunii ordinalur ad alium actum interiorem, puta ad perfectiorem Dei cognitionem,sicut Sancti faciunt, et tandem illa cognitio ordinatur ad amorem Dei.Sancti enim ideo quaerunt magis ac magis cognoscere Deum ut ipsum magis ament, et sic tandem actus interiores quibus voluntas imperat actus exteriores ordinantur ut perveniatur ad visionem Dei, et illa visio ultimo ordinatur ad amorem ipsius Dei, et sic auctoritas est magis ad propositum quam ad oppositum.
Tertio arguit Henricus, quia ubi non potest esse error, ibi non requiritur scientia ut directiva; sed Sancti et beati non possunt errare circa ultimum finem, ergo Theologia beatorum non erit practica; ergo nec nostra, quia nec nos possumus errare circa ultimum finem.
Respondet Doctor, quod sicut agens per se intendit formam inducere, et per accidens intendit remotionem contrarii, patet de igne quando corrumpit lignum, non enim intendit per se corrumpere lignum, sed per se intendit inducere formam ignis in materia ligni; et quia forma ignis inducenda est incompossibilis formae ligni, ideo per accidens intendit corruptionem formae ligni. Si enim illae formae essent compossibiles in eadem materia, nunquam nec per se nec per accidens intenderet corruptionem formae ligni. Sic in proposito, habitus Theologiae per se dirigit, id est per se intendit dirigere voluntatem in operationibus suis ne in operando erret, sed per accidens excludit errorem tanquam aliquid incompossibile sibi. Si ergo habitus sit perfectus, omnem errorem excludit, imo si non excluderet esset imperfectus. Beati igitur licet non possint errare, non sequitur quod non habeant habitum per se directivum, quia eo, per impossibile, circumscripto, errare possent; si enim non habent distinctam notitiam ultimi finis, possent etiam circa illum in particulari errare, sed posito tali habitu perfecto vel perfecta visione illius finis, non possunt errare.
Quarto et ultimo arguitur ab Henrico Quodlib. 5. quaest. 4. et Quodlib. 8. quaest. 1. quia Deus non habet scientiam practicam, maxime autem habet istam, scilicet Theologicam, vel solus, supple habet, quia solus habet eam perfectissime cum habeat eam ex seipso. Si ergo in Deo non est practica, ergo nec in aliquo alio.
Respondet Doctor remittendo se ad dicenda in praesenti quaestione ubi fiet specialis mentio, an Theologia in intellectu divino sit practica. Et posito quod ibi non sit practica, quia forte voluntas divina nullo modo est regulabilis, propter sui maximam perfectionem, non tamen sequitur quod in intellectu creato,
non sit practica, quia voluntas creata etiam perfectissima, est ex se regulabilis et determinabilis, ut patet a Docto. e in pluribus locis.