In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum haec sit proecisa forma Baptismi: Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.
Alens. 4. p. q. 13. m. 3. per quatuor art. D. Bonav. hic art. 2. per totum. Richard. art. 2. q. 3. D. Thom. q. 2. et 3. p. q. 66. art. 5. ubi Suarez disp. 21.
Ad secundum (a) principale, sic proceditur, et arguitur, quod haec non sit forma Baptismi: Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Primo, quia cujuscumque habentis materiam et formam, forma ejus est in materia: sed haec verba non sunt in aqua, nec in ablutione, ut in subjecto, patet.
Secundo, quia Christus Matthoei ultimo, exprimens formam Baptismi, non expressit istam ; sed ab ipso habetur forma Sacramentorum, quae instituit: ergo, etc.
Tertio, si ista est forma, aut ut vera, aut ut falsa. Non ut falsa, quia nihil falsitatis est in Sacramentis veritatis. Non ut vera, quia veritas ejus sequitur ordine naturae collationem Sacramenti Baptismi ; veritas enim orationis sequitur esse ejus, quod significatur per ipsam. Ista autem oratio significat collationem Sacramenti Baptismi: forma autem, eo quod est forma, non est posterior eo cujus est forma naturaliter, sed prior, 7. Metaph. text. 7.
Item, de partibus istius formae arguitur, primo sic : Graeci vere baptizant, et baptizati ab eis, quando veniunt ad nos, non rebaptizantur ; non autem servant nostram formam, sed hanc : Baptizetur servus Christi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.
Item, secundum Priscianum, verbum primae personae dat intelligere Nominativum; ergo sufficeret dicere, Baptizo te, absque hoc Pronomine, quod est ego. Et confirmatur per illud, Extravag. de Baptismo, et ejus effectibus : Si quis, ubi dicit glossa, quod pronomen non est de substantia formae, quia plenum sensum generat haec vox baptizo, sine pronomine.
Item arguitur, de consecr. distinct. 4. Retulerunt, ubi dicitur : Si quis dicit te baptizo, etc baptizatus est, ex quo baptizare intendit, sed ibi non ponitur Pronomen.
Item, Ambrosius de Consecratione distinct. 4. A quodam : Si in nomine Trinitatis, vel in nomine Christi baptizati sunt, non debent rebaptizari, quia sic Apostoli baptizabant, ut habetur Act. 2. 10. et 19.
Item 5. de Trin. cap. 7. Idem est Patrem esse, et genitum; aeque ergo esse valeret dicere, in nomine genitoris et geniti, sicut Patris et Filii.
Item Ambrosius de Spiratione Spiritus sancti, cap. 4. et ponitur in littera : Si fide mysterium Trinitatis tenetur, et una tantum persona nominetur, plenum est Sacramentum.
Item 2. Perihermenias c. 1. nomina et verba transposita idem significant ; ergo aequivaleret, si ista verba essent transposita: ergo ista forma non est praecisa.
Contra, de Baptismo, et ejus esse, Extrav. Si quis : Si quis puerum ter in aqua merserit, in nomine Patris et
Filii et Spiritus sancti, amen ; et non dixerit : Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen, non est puer baptizatus.