IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Sed contra istud arguitur. Hic Doctor intendit probare quomodo omnis mater active concurrit ad generationem prolis. Et prima ratio stat in hoc, quod ex quo vegetativa patris, et vegetativa matris, sunt ejusdem speciei specialissimae, sequitur quod si una est activa, et reliqua est activa ; et probat per oppositum quod si una esset activa, et alia non, tunc essent potentiae omnino alterius rationis.
Sed occurrit hic mihi difficultas. Primo, quia intellectus agens et intellectus possibilis, cum sint ejusdem animae simplicissimae, sunt ejusdem speciei, et tamen intellectus agens est vere activus ; intellectus autem possibilis passivus.
Si dicatur, quod etiam possibilis est activus intellectionis, ut patet a Scoto quaest. 15. quodl. saltem accipio istam, quod respectu speciei intelligibilis nullo modo est activus, sed tantum receptivus, et intellectus ageus est vere activus, quia species intelligibilis immediate causatur ab intellectu agente et phantasmate, ut patet a Scoto in 1. dist. 3. quaest. 6. et 8. vel saltem causatur in non habente phantasmata, sicut in Angelis ab intellectu Angeli et ab objecto ut patet in 2. distinct. 3. quaest. 10. et 11.
Similiter habetur a Doctore in 2. dist. 2. q. 10. ubi quaerit : An Angelus possit movere se, et similiter in dist. 3. q. ultima, et dist. 25. et in 1. dist. 3. q. 7. quomodo idem sub eadem ratione potest agere in seipsum, et quomodo idem potest esse activum et passivum ; si ergo activum et passivum essent alterius rationis, sequeretur quod idem esset alterius rationis a seipso, et sic videretur sibi contradicere.
Dico ad primum, quod etiam sustinendo, quod intellectus possibilis nullo modo sit activus, et si sit idem realiter cum intellectu agente, sunt tamen alterius rationis ; et si non realis, tamen formalis, cum unum non sit de formalitate alterius, nec e contra; et licet non differant specie, cum non sint species, sicut nec anima et corpus differunt, differunt tamen sicut duae rationes formales et formaliter distinctae.
Ad secundum dico quod Doctor loquitur de activo et passivo, ita quod illud dicatur activum, quod secundum suam rationem formalem possit agere, et passivum, quod secundum suam rationem formalem vere possit pati. Modo in proposito, accidit intellectui quod agat in seipsum, quia simpliciter eadem entitas, quae consideratur, ut est in actu virtuali est activa, et ut in potentia formali est passiva tamen eadem entitas numero, quae dicitur activa, secundum unum respectum ; dicitur etiam passiva secundum alium. Doctor autem loquitur de illa entitate, quae secundum propriam rationem formalem nullo modo est activa, et sic sequitur quod illae potentiae ab invicem distinctae, quae sic se habent quod una sit omnino activa, et alia passiva, sint alterius speciei.
(b) Praeterea, pater naturaliter. Hic arguit Doctor a posteriori et per effectum, et supponit in ista ratione, quod quaelibet causa naturalis naturaliter diligit effectum suum, quia amor naturalis est tantum naturalis inclinatio ad effectum. Et non accipitur hic amor pro actu elicito voluntatis, nisi dicatur actus elicitus a voluntate conformiter naturali inclinationi, et talis etiam dicitur amor naturalis, ut patet a Doctore in pluribus locis ; cum ergo mater plus naturaliter diligat filium suum, sequitur quod filius erit effectus suus, quia non est verisimile quod tantum inclinetur ad ipsum, nisi aliquid egisset circa ipsum. Nec valet quod dicunt aliqui, quod ideo dicitur naturaliter diligere, quia administrat materiam, de qua generatur filius, quia per hoc non sequitur inclinatio naturalis.
Tertio, principaliter arguit ab effectu, quia filius quandoque magis assimilatur matri quam patri; ergo ipsa erit causa effectiva filii. Patet consequentia, quia causa intendit sibi assimilare effectum, et hoc vel similitudine univoca, qualis est in proposito, vel aequivoca, quae distinctio patet a Doctore in 1. dist. 3, quaest. 8. vide quae ibi exposui.