REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Posita explicatione gratiae summae, positive et negative, ponitur sententia rommunior, non esse dabilem gratiam, quae non possit excedi: suadetur tribus claris rationibus.
Dico ad primam quaestionem, quod summa gratia, vel suprema potest dupliciter exponi, affirmative et negative. Si affirmative, tunc denotatur excessus respectu omnium aliorum, et sic Aristoteles dicit 9. Topicorum, cap. 15. quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit, quia oppositum in adjecto est, quod excedat omnia alia, et tamen quod habeat superius, vel aequale. Isto modo dico quod non potest esse in anima Christi neque summa charitas, neque summa fruitio, quia impossibile est esse duo summa, et non est ulla gratia creata, quin Deus posset creare aequalem. Secundo modo exponitur superlativum negative, quod alia non excedant ipsum.
Et tunc est iste primus articulus, an sit possibile summam gratiam esse in effectu, quae non possit excedi ab alia? Et probatur quod non, quia si possit dari terminus certus, qui non possit excedi a gratia, aut hoc esset ex ratione formae, vel ex parte agentis, vel ex parte susceptivi. Non potest dari status respectu formae, quia ista forma spiritualis est quaedam participatio divinae gratiae, vel charitatis ; igitur cum semper gratia creata, vel charitas distet a charitate divina in infinitum, non potest dari certus terminus, ultra quem non convenit procedere ex parte hujus formae. Licet enim non conveniat procedere in forma ruboris in infinitum, quin deveniatur ad aliam speciem, ut ad nigrefaclionem, tamen licet procedatur in infinitum in charitate creata, nunquam devenietur ad aliam speciem, ut ad charitatem increatam. Nec potest dari terminus ex parte agentis, cum ipsum sit infinitae virtutis intensive. Neque ex parte susceptivi, quia charitas ampliat suppositum et capacitatem suppositi, secundum illud Psalm. 118. Latum mandatum tuum nimis, etc. Unde charitas major disponit suppositum ad susceptionem majoris gratiae.
Secunda ratio ad idem, quod non sit terminus gratiae creatae in effectu, quia quaecumque gratia producta differt ab idea sua in infinitum, quia idea gratiae realiter non est aliud ab essentia divina. Ex hoc sequitur quod infinita sunt media inter quamcumque gratiam creatam et suam ideam, vel saltem possunt esse, et sic non est dare tantum gratiae creatae quin possit dari majus. Aliter sequitur eadem conclusio ex eodem antecedente, quia tantum potest produci, quantum potest imitari ideam suam, si esset productum ; sed data suprema gratia, quae posset creari, adhuc, si perfectius produceretur, perfectius imitaretur ideam suam, quia adhuc non attingeret ideam.
Tertia ratio ad idem, natura intellectualis non potest ita perfecte produci, quin adhuc posset produci superior illa, virtute divina ; igitur nec potest aliquis gradus gratiae ita perfectius creari, quin posset perfectior eo creari, quia semper natura perfectior est capax gratiae secundum gradum ulteriorem. Antecedens patet, quia producta perfecta natura intellectuali, quae posset creari, adhuc ipsa esset finita secundum gradus perfectionis intensive ; igitur si sibi adderetur unus gradus perfectionis, non propter hoc esset infinita intensive, quia finitum additum finito non causat infinitum ; sed non repugnat producto produci, quamdiu est finitum, quia finitum intensive quantumcumque sit perfectum, potest habere rationem producibilis a Deo.