Chrysostomus.
Dixerat dominus diligendos esse inimicos. Ne autem putares hyperbolice esse dictum, aestimans solum ad terrorem eis dici, adicit rationem, dicens et si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? plures quidem causae sunt quae dilectiones constituunt; dilectio vero spiritualis universas praecellit; nihil enim terrenum eam parit; non utilitas, non beneficium, non natura, non tempus, sed de caelo descendit. Quid autem miraris si non indiget beneficio ut consistat, quando nec ex casu malorum pervertitur? pater quidem passus iniurias, rumpit foedus amoris; coniux post iurgia virum relinquit; filius si longaevum videat patrem, gravatur: at Paulus ibat ad lapidantes, benefacturus eis; Moyses lapidatur a Iudaeis, et orat pro eis. Veneremur itaque spirituales amicitias, quia sunt insolubiles. Unde arguens volentes pigrescere, subdit, nam et peccatores diligentes se diligunt; quasi dicat: quia volo vos his amplius aliquid possidere, non moneo solum amicos diligere, sed etiam inimicos. Benefacientibus etiam benefacere commune est omnibus. Ostendit autem se parum plus petere quam sit moris peccatorum, qui benefaciunt amicis; unde sequitur et si benefacitis his qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. Beda. Non solum autem dilectionem vel beneficium peccatorum, quasi infructuosa redarguit, sed etiam mutuum; unde sequitur et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fenerantur, idest mutuantur, ut recipiant aequalia. Ambrosius. In tres autem partes philosophia sibi videtur divisisse iustitiam: unam in deum, quae pietas vocatur; alteram in parentes vel reliquum genus humanum; tertiam in mortuos, ut his exequiarum iura solvantur. At dominus, legis oraculum ac prophetiae fastigium supergressus, in eos quoque qui laeserunt, pietatis correxit officium, cum subdit verumtamen diligite inimicos vestros.
Chrysostomus in Genesim.
In quo plus tibi quam illi conferes: ille enim diligitur a conservo, tu vero efficieris similis deo. Est autem maximae virtutis quando nocere volentes beneficiis complectimur; unde subditur et benefacite. Sicut enim fornacem succensam aqua proiecta extinguit, sic iram ratio cum lenitate: quod enim est aqua igni, hoc est irae humilitas et mansuetudo. Et sicut non extinguitur ignis per ignem, sic nec ira per iram mitigatur.
Gregorius Nyssenus. Debet autem homo vitare damnosam sollicitudinem, ne quaerat ab inope divitiarum augmenta, aeris et auri metallorum sterilium exigens fructum; unde subdit et mutuum date, nihil inde sperantes. Malignam fenorum excogitationem si quis appellet furtum et homicidium, non peccabit: nam quid refert suffosso pariete quemquam erepta possidere, ac fenorum necessitate possidere illicita? basilius. Talis autem avaritiae species, Graece tocos idest partus, Latine fenus, quasi fetus propter mali fecunditatem, ut arbitror, appellatur. Aut fortasse partus dicitur propter partus dolores, quos animis eorum qui mutuo ad usuram acceperunt, inducere solet. Animalia temporis progressu nascuntur, adolescunt et pariunt; at fenus statim cum oritur parere incipit. Animalia quae citius pariunt, citius parere cessant: sed avarorum pecunia simul cum omni tempore adaugetur. Animalia ubi pariendi vim ad sobolem suam transtulerunt, ipsa parere cessant; at feneratorum pecuniae et novas pariunt, et veteres renovant. Nullus itaque mortiferam hanc bestiam attendet. Sed magna, inquis, o pauper, necessitas, et utilitas est ut mutuum sumam. Et quaenam haec est utilitas? rursum veniet tibi paupertas, et eadem cum accessione necessitas. Meditare iam unde restituas. Unde tibi pecuniae intantum multiplicabuntur ut et sufficiant ad usus necessitatem, et ad restitutionem? verum ais: quomodo igitur me enutriam nisi fenus accipiam? mille sunt victus parandi solertiae. Manus habes, labora, servi, tandem mendica: omnia tibi tolerabiliora sunt quam pecuniam ad usuram sumere. Ceterum dives ait: quale illud est mutuum cui nulla retributionis spes adiuncta est? considera vim dicti, et legislatoris admiraberis humanitatem.
Cum pauperi dare voles propter dominum, idem et donum est et mutuum: donum quidem, quia non speras receptionem; mutuum vero, propter domini magnificentiam, qui paucis per pauperem acceptis, magna pro ipsis reddet; unde sequitur et erit merces vestra multa. Non vis universorum dominum obnoxium tibi ipsi habere ad persolvendum? aut si quis in urbe dives promittat se tibi pro alio exsoluturum, fideiussionem ipsius accipies, deum autem pro pauperibus persolutorem non admittes? chrysostomus.
Attende mutui naturam mirabilem: alius recipit, et alius obligat se pro debitis, centuplum in praesenti reddens, in futuro vero vitam aeternam. Ambrosius. Quanta misericordiae merces qui filiis divinae misericordiae asciscitur? sequitur enim et eritis filii altissimi. Sequere igitur misericordiam, ut merearis gratiam. Late patet benignitas dei: super ingratos pluit, malis fecunda non negat terra proventus.
Sequitur quia ipse benignus est super ingratos et malos. Beda. Vel temporalia bona largiendo, vel caelestia dona singulari gratia inspirando. Cyrillus. Magnum est ergo praeconium pietatis: reddit enim haec virtus nos deo conformes, et quasi quaedam signa sublimis naturae nostris imprimit animabus; unde sequitur estote ergo misericordes sicut et pater vester misericors est. Athanasius. Ut scilicet aspicientes beneficia eius, bona quae facimus, non hominum, sed eius intuitu faciamus; quatenus a deo, non ab hominibus praemia consequamur.