Utrum potentia generandi sit in filio.
Ad primum sic proceditur. Sicut supra dictum est, in corp. Art. 2, qu. Praeced., potentia generandi includit in se rationem paternitatis. Sed paternitas non est in filio. Ergo nec potentia generandi.
Praeterea, cum potentia dicat rationem principii, potentia generandi dicit principium generationis.
Sed filio nullo modo competit esse principium generationis: esset enim principium suiipsius. Ergo in filio nullo modo est potentia generandi.
Contra, sicut supra dictum est, in hac dist.
Qu. 1, art. 2, potentia generandi est ipsa divina essentia. Sed essentia patris tota est in filio. Ergo videtur quod etiam potentia generandi sit in filio.
Praeterea, nulla scientia vel voluntas est patris, quae non sit filii. Ergo nec etiam aliqua potentia, cum potentia illis duobus condividatur.
Sed potentia generandi est in patre. Ergo et in filio.
Respondeo dicendum, quod potentia generandi dicitur tripliciter, secundum quod generandi potest esse gerundium verbi impersonalis, vel verbi personalis activi, vel verbi personalis passivi.
Si sit gerundium verbi impersonalis, tunc potentia generandi est potentia qua ab aliquo generatur; et ita est in filio potentia generandi, idest qua a patre generatur. Si sit gerundium verbi personalis activi, tunc potentia generandi dicitur potentia ut generet; et sic non est in filio. Si sit gerundium verbi personalis passivi, tunc potentia generandi dicitur potentia ut generetur; et ita est in filio, quia eadem potentia quae in patre est ut generet, est in filio ut generetur. Et ista distinctio fundatur super id quod dictum est, in corp., art. 2, quaest. Praeced., quod potentia generandi est essentia divina, a qua, prout in patre est paternitas, est generatio activa; et prout in filio est filiatio, erit generatio passiva.
Ad primum ergo dicendum, quod potentia generandi ex parte qua conjungitur actui includit in se paternitatem; et secundum hoc non convenit filio: sed ex parte illa qua radicatur in essentia, non includit; et ita convenit filio, secundum quod generandi est gerundium verbi impersonalis, ut sit sensus: potentia generandi est in filio, idest, essentia divina per quam a patre fit generatio.
Ad secundum dicendum, quod potentia generandi non est nisi in patre, secundum quod habet rationem principii in se inclusam per modum paternitatis.
Sed alio modo potest esse in filio, sicut dictum est.
Et ex his etiam quae dicta sunt patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod voluntas et scientia non habent rationem principii respectu generationis filii, qui procedit per modum naturae, sed tantum respectu creaturarum, quae producuntur a deo sicut artificiata; sed potentia etiam habet rationem principii ad generationem divinam, et ideo magis potest trahi ad personale, ut sit proprium alicujus personae, quam scientia et voluntas.