Quod vero nonagesimo tertio ponitur, in relationibus quae sunt secundum intellectum non est inconveniens abire in infinitum, omnino verum est secundum potentiam; sed secundum actum non contingit esse relationes infinitas in intellectu nostro: possum enim intelligere relationem ad subiectum, et relationem ipsius relationis, et sic in infinitum.