TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios
operari. Dicamus igitur quod quia nos sentimus, quia videmus quando videmus et sentimus, oportet quod virtus qua hoc sentimus,sit aliqua virtus animae sensibilis. Quaeramus igitur utrum visus sit illa virtus qua videmus nos videre, aut altera a visu? Similiter autem quaeritur de virtute qua sentimus nos audire et olfacere, et sic de aliis utrum fiat hoc per sensum proprium cujus est operatio illa, aut per aliquam aliam virtutem? Si autem detur quod sensus quo sentimus nos videre quando videmus, sit alter a visu, tunc oportet quod ille sensus sit visus, eo quod illo videmus nos videre : et oportet quod ille etiam sit coloris qui subjicitur visui : quia non videmus nos videre, nisi per hoc quod videmus nos in visu speciem coloris habere : et qui videt speciem coloris in visu, videt colorem : et ex hoc sequitur, quod duo sensus ejusdem sint subjecti sive objecti, scilicet visus, et ille quo videmus nos videre, quod est impossibile : quia non multiplicatur proprium patiens ex ejusdem speciei agente. Si autem daretur quod est idem visus quo videmus colorem, et quo videmus nos videre colorem, tunc visus erit suiipsius sicut objecti : et cum objectum sit agens, sensus patiens, sequeretur eumdem sensum esse agens et patiens, quod iterum est impossibile. Si autem propter hoc iterum diceretur, quod esset sensus alter, tunc quaeramus de illo altero, utrum videat se videre, an non? Et si non, tunc cognitio sui sensibilis est incerta comprehensio : quoniam quando videt, non comprehendit se videre : tunc eadem ratione alio sensu videt se videre sicut et in principio : et tunc iterum de illo quaeretur, et procedet hoc in. infinitum : aut oportet dicere, quod ille alius sit suiipsius judex : cum autem eodem sensu videat se videre, et videat visibile : et hoc in principio dicendum fieri, eo quod natura nunquam abundat superfluis, sed explet opera sua per necessaria : ergo relinquitur quod eodem sensu videamus visibilia, et videamus nos videre.
Hoc tamen adhuc dubitationem habet: constat enim ex praemissis, quod nihil est videre secundum actum nisi visu sentire colorem secundum actum : quoniam nos supra probavimus quod species objecti quando est in sensu, perficit ipsum secunda perfectione quae est agere : oportet igitur, ut videtur, ex hoc sequi, quod videns se videre, nihil aliud sit ni-
si videns colorem, aut visum habere colorem : et ita primum videns quo videmus nos videre, habebit colorem sicut et pupilla : primum autem videns dicimus quod influit oculo visum : illo enim videmus nos videre, sicut diximus supra. Si autem hoc detur, tunc sequitur quod quando videmus nos videre, quod videre sit color vel coloratum, quod est valde inopinabile.
Dicamus igitur solventes hanc quaestionem, quod manifestum est quod non omnino est unum et uno modo dictum sentire per visum. Et hujus signum quidem est, quia etiam quando videmus res exteriores, non videmus uno modo : nec uno modo judicamus per visum discernendo tenebras et lumen : et similiter possumus dicere quod visus sit diversorum sicut colorati est aut objecti, et est operationis aliter quam objecti : et tunc non sequitur quod videre sit aliquid coloratum vel color. Amplius autem solventes inductam dubitationem aliqualiter possumus aliquo modo concedere conclusionem, quod scilicet videre videntis secundum actum sit tanquam coloratum, licet non sic simpliciter sit coloratum. Id enim quo sentimus, est susceptivum sensibilis formae, et informatur ea, sed suscipit eam sine materia, ut supra diximus. Cujus signum est, quia etiam abeuntibus sensibilibus rebus a potentia sentientium, adhuc insunt sensus, id est, formae sensibiles et phantasiae, quibus sensibiliter operantur animalia quando imaginantur et rememorentur, sicut supra diximus : actus enim sive perfectio rei quae sentitur, et sensus secundum actum factus est unus : quia una forma perfectio est utriusque : sed alterum est esse ejus in sensibili, et alterum in sensu : quia esse spirituale et intentionale habet in sensu, materiale autem et naturale habet in re sensata. Hoc autem dico de sensu et sensibili secundum actum acceptis, ut quan- do accipitur sonus secundum actum, et auditus secundum actum : tunc enim in unius formae actu sunt sonans et auditus : quae forma est sonus alterum esse habens in sonante, et alterum in auditu. Contingit enim aliquando quod id quod habet auditum, non audit secundum actum : et contingit quod id quod habet sonum in potentia, non sonat secundum actum : et tunc non sunt in unius formae actu audiens et sonans. Cum autem id quod possibile est audire, operetur et actu aliter audiat : et cum id quod potest sonare actu, aliter sonat: tunc secundum actum audiens, et secundum actum sonans sunt simul in una forma secundum actum : sed prout est in audiente vocatur auditio, et prout est in sonante vocatur sonatio, propter diversum esse quod habet in auditu et sonante, sicut diximus : et similiter est de visu et caeteris sensibus. Sicut igitur auditio est soni quaedam perfectio secundum auditum, Ita visio est coloris aliquo modo : propter quod videns se videre, judex est ejus quod est circa coloris actum in visu. Est igitur determinatio quaestionis hujus totius, quod videmus nos videre, et sentimus nos audire, et secundum quemlibet sensum operari sensu ommuni, qui aliquo modo est idem cum particulari, et aliquo modo diversus. Sunt omnes sensus unum in forma virtutis sensitivae, quae fons est virtutem sensuum particularium : et ipsi particulares sensus sunt sicut rivi ex communi fonte derivati : et hoc sensu communi est judicium circa particulares actiones quae sunt sensuum particularium : et hoc modo reflectitur virtus sensitiva super se, quando judicat de seipsa : sensus enim communis qui formalis est, reflectitur super particularem judicando sensibiliter de actione et operatione ejus. Et hoc modo nihil prohibet quando idem sit activum et passivum : agere enim quoddam est judicare et componendo et dividendo, et hoc est communis sensus, qui est formalis : recipere autem et habere formas sensibiles
est pati, et hoc est sensuum particularium. Nos tamen ad hanc quaestionem inferius in sequenti capitulo rcdibimus subtilius de eadem disceptantes.