DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria inane.
Mane, de quo dicitur, Isa. lviii, 8 :
Tunc, id est, tempore gratiae, erumpet, id est, subito et improvise nascetur de tenebrosa synagoga, quasi inane, quod videtur procedere de tenebrosa nocte, lumen tuum, o Ecclesia, id est, beata Virgo, cujus vita inclyta cunctas illustrat Ecclesias. Et sanitas tua, id est, Christus, de quo dicit Psalmista, Psai. XXVI 1 : Dominus illuminatio mea, et salus meas, etc. Citius orietur: quia medicina omnium in festinatione nebulae , id est, in acceleratione incarnationis Dominicae. Istud enim mane genuit nobis diem, id est, Christum, qui est dies aeternus.
Et nota, quod in mane multa leguntur accidisse ad litteram, quae spiritualiter complentur in nobis beneficio hujus mane, vel hujus diluculi. Per mane etiam infusio gratiae designatur.
In mane ferae et aves nocturnae delitescunt. Unde : Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur . Et loquitur ad litteram de catulis leonum lugentibus ut rapiant, per quos daemones designantur. Simile, Job, xxxvii, 8 : Ingredietur bestia latibulum, etin antro suo morabitur. Nocturnae volucres, pravae cogitationes. Latrones diffugiunt, id est, daemones. Exod. XIV,24 et 25 : Jam advenerat vigilia matutina, etc. Et paulo post: Dixerunt ergo aegyptii : Fugia-
mus Israelem, etc. Aves mundae cantare incipiunt, scilicet turtur contritionis, philomela dilectionis, alauda laetitiae, et hujusmodi. Job, xxxviii, 7 : Cum me laudarent simul, id est, concorditer, astra matutina, etc. Tunc enim decantant viri religiosi laudes matris et Filii. Unde : Mane oratio praeveniet te . Item, Mane adstabo Ubi, etc. . Istud dicendum est Mariae: Adstabo, id est, coram te stabo, paratus ad servitium tuum. Adstare tria notat. (Qu titulo : Adstitit regina). Viri justi pravos motus interficiunt, ne ab ipsis interficiantur. Unde di-. cit quidam ex ipsis : In matutino interficiebam omnes peccatores terrae , id est, pravos motus sensualitatis, de quibus dicitur : Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram . Vel, peccatores terrae, daemones sunt, quorum procuratione peccata fiunt in terra. Ut disperderem de civitate Domini , id est, anima fideli, omnes operantes iniquitatem, id est, pravos motus, qui pariunt iniquitatem. Ad litteram enim in mane magis tentat diabolus. Unde, Josue, viii, 14 : Rex Hai festinavit mane et egressus est, etc. Propter hoc Cistercienses vigilant in mane, nec vadunt ad lectos post matutinas, sed orant, ut sic interficiant pravos motus.
Mane etiam exeundum contra hostes .
Unde, I Regum, XI, 10 et 11, legitur, quod viri Jabes Galaad, audito quod Saul veniret eis in auxilium, sumpta audacia, dixerant hostibus suis : Mane exibimus ad vos. Tunc enim ingressus est castra in vigilia matutina Saul, et devicti sunt hostes et dispersi, ita ut non relinquerentur ex eis duo pariter. Judith, XIV, 2 : Cum exierit sol, accipiat unusquisque arma sua, et exite cum impetu, etc. Submerguntur aegyptii in mari, contritionis, Rubro, propter tristem me- moriam sanguinis, id est, peccatorum, et hoc factum est in vigilia matutina, etc. Expelluntur tenebrae peccatorum. Job, XVII, 12 : Rursum post tenebras spero lucem, id est, gratiae claritatem. Alleviantur infirmitates, id est, tentationes. Job, VIII, 5 : Si diluculo consurrexeris , etc. In hoc etiam mane incepit mundus languidus melius se habere, in quo a planta pedis usque ad verticem non erat sanitas, propter peccatum primorum parentum.