LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Qualiter priorum unum sit in alto?
Prima autem inter caetera a causa prima, et causata intelligentia, sunt esse, vivere, et intelligere, sive esse, et vita, et intelligentia. Quorum quodlibet in alio est : propter quod inquirendum est qualiter unum sit in alio : nisi enim unum ad alterum se habeat ut congregatum vel mixtum, oportet quod unum in alio existens insit ei per modum esse ejus cui inest id quod inest, sicut diffinientia sunt in diffinito secundum modum et esse diffiniti, et diffinitum in diffinientibus secundum modum et esse diffinientium. Diffinienda enim in diffinito sunt ut ad esse diffiniti terminata : diffinitum autem in diffinientibus ut in his quae sunt sui esse inchoationes et formalia principia. Propter quod sequitur, quod diffinitum sit in diffinientibus ut in formali potentia confusa et indeterminata, difflnientia vero in diffinito ut ad actum completa et determinata. Si autem congregata essent, nullum eorum esset in ratione alterius, nec unum esset in potentia formali ad alterum vel actus. Similiter si mixta essent, virtutes eorum remitterentur ab in- vicem. Mixta enim in virtutibus alterantur. Ea vero quae ad unum conveniunt secundum diffinitionem, in virtutibus non alterantur ab invicem : vivum enim in virtutibus vitae non remittitur si conjungatur cum sensibili, sed potius proficit et magis vires ejus manifestantur.
Similiter vivum et sensibile conjuncta cum rationali, in nullo remittuntur, sed viros et operationes vitae et sensus et nobiliores sunt et magis manifestae : et sic se ad invicem habent esse, vita, et intelligentia : unum ergo in altero acceptum, nec congregatum, nec mixtum est : nec tamen omni modo unum. Secundum esse enim est unum, et secundum quidditatem. Intelligentia autem non est una. Si enim priora in posteriori accipiamus, sicut esse et vivere in intelligentia, haec quidem in intelligentia unum osse sunt intelligentiae. Intellectu tamen differunt. Intellectus enim esse est intellectus creati primi : et intellectus vitae, est intellectus formati primi : et sic esse et vita in intelligentia sunt duae intelligentiae, licet unum esse intelligentiae : et e contra : si posteriora accipiamus in primo, sicut intelligentiam et vitam in esse, intelligentia non erit in esse secundum esse intelligentiae, sed secundum esse creati primi in quo intelligentia est secundum esse primae inchoationis.
Similiter vita non est in esse secundum esse vitae, sed secundum inchoationem qua secundum quod est formatum primum inchoatur in eo quod creatum primum est. Nihilominus tamen intellectus intelligentiae in esse, et intellectus vitae in esse alter et alter est : et esse sic secundum intellectum variatum, duo esse sunt secundum intellectum : principium enim inchoationis licet secundum se unum sit, relatum tamen et ad unum et ad alterum, diversitatem accipit secundum intellectum.
Eodem modo est si extrema referantur ad medium, hoc est, intelligentia et esse ad vitam. Intelligentia enim in vita non est secundum esse primi creati, sed po-
tius secundum esse primi formati : licet altera et altera sit intelligentia esse in vita, et intelligentiae in vita. Est enim intelligentia intelligentiae, posterioris intelligentia in vita : et intelligentia esse in vita, est intelligentia prioris. Et sic secundum modum intelligendi esse et intelligentia in vita sunt duae vitae : una quidem sicut vitam inchoans, altera autem sicut vitam perficiens et terminans Et talem modum quo unum existit in altero, facile est invenire in omnibus quae sunt prima et principia essentialia ad aliud. In quibus semper id quod inest, non inest nisi secundum esse ejus cui inest : licet acceptum in eo cui inest, alium et alium accipiat intellectum, et quod aliam et aliam habeat potentiam. Intelligere enim acceptum in vivere alterius potentiae est quam vita simplex : et similiter intelligere et vivere acceptum, in esse, alterius et alterius potentiae sunt quam esse simplex : propter quod intellectus ejus cui inest aliud, variatur secundum esse earum quae insunt.
Et ex hoc facile est videre, qualiter quodlibet causatum sit in sua causa formali : et e converso, qualiter causa in causato. Causatum enim in causa est per modum et esse causae, sicut domus in arte per modum artis est. Causa autem in causato est per modum et esse causati, sicut ars in domo. Similiter cum sensibilia sint ab intelligibilibus, sensibilia in intelligentiis sunt per modum et esse intelligentiae, et hoc est intellectualiter. Intelligentia autem, hoc est, lumina intelligentiarum in sensibilibus sunt per modum et esse sensibilis, hoc est, sensibiliter et exemplariter prout sensibilia exemplaria sunt intellectualium.
Ex quo manifestum est quod dictum est, quod scilicet in talibus semper posterius fit mediante priori, sicut vita mediante esse, et intelligentia mediante esse et vita, et sic de aliis. Planum etiam est ex hoc quod quando haec in eodem sunt, semper prius determinatur et perficitur in posteriori, sicut esse in vita, et vita in intelligentia, In talibus enim semper id quod posterius est, plures colligit bonitates primi et perfectiores potentias : et per haec proximius et similius efficitur primo, ut Dionysius dicit, eo quod in primo omnium sunt nobilitates omnes et bonitates simplices et unitae. Id autem quod prius est, pauciorum est bonitatum : et propter haec a primo distantius, licet sit secundum intellectum. Et est mirabile videre opus primi, quod propter suam perfectionem nihil priorum rebus relinquitur, quin deduxerit ipsum in postremum, ut perfectum sit : et nihil posteriorum fecit quod in primis non inchoaverit, ut sic sit principium et finis.