12. De Stigmatibus s. Francisci.
13. De Stigmatibus s. Francisci.
29. In Translatione s. Hedwigis.
51. In Decollatione s. Iohannis B.
53. De s. Iohanne ante Portam Latinam.
54. De sancto Iohanne ante Portam Latinam.
55. De Reversione s. Iohannis.
56. De s. Iohanne Chrysostomo.
57. De s. Iohanne Clusoniensi.
58. De s. Iohanne Eleemosynario.
75. De s. Katharina de Suecia.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Ludovicus, filius
Regis sempiterni
A dextris sublimius
Throni stat paterni.
2. Confessor hic magnificus,
In Domini timore
Fundatus, ut vir caelicus
Excrevit in amore.
3. Dispersit dans pauperibus
Iustitia firmatus,
Quibus relictis omnibus
Fuit assimilatus.
4. Laudavit pure Dominum,
Quem ex alto respexit
Verus pater humilium
Et superis invexit.
5. Ab universis populis
Deo laus gaudiosa,
Pia, fervens et humilis
Detur ac iubilosa.
Ad Magnificat.
A. Ludovicus,
vasculum luminis,
Imitatus
solem iustitiae,
Mundialis
sceptrum regiminis
Confutavit
Minorum acie,
Se deponens
laetatur numinis
Consors factus
regno laetitiae.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Regem, qui regit omnia
Vox cordi concors laudet,
In cuius sanctus gloria
Ludovicus congaudet.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Beatus vir dum cathedram
Regalem aspernatur,
Divinae legis exedram
Ferventer amplexatur.
2. O reges, intellegite,
Timete creatorem,
Exemplo sancti discite
Amare redemptorem.
3. Suscepit sanctum Dominus
Exaltans gloriose,
Quem hic a tribulantibus
Defendit virtuose.
Responsoria.
1. Ludovicus ut animum
Christo coepit dicare,
Carnis mox supercilium
Disposuit frenare,
Se, mundum et daemonium
Conatur superare,
V. Rationis imperium
Sequens ancillae filium
Non sinit rebellare.
2. Supplantans nequam saeculum
Iacob peregrinatur,
Veri Salomon ferculum
Scrutans illuminatur,
Amore fervens speculum
Aeternum contemplatur,
V. Mundi vitans periculum
Laboris sumit sarculum,
Ut Rachele fruatur.
3. Regnum mundi
vir sanctus deserens
Nil habere
mundanum voluit,
Vanitatis
cultum despiciens
Terra caelum
mercari maluit;
V. Clarum nobis
exemplum tribuens
Non amandi,
quae ipse renuit.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Invocavit altissimum
Clamans, dum tribulatur,
Quem dilatavit plurimum
Christus, dum malleatur.
2. Toto corde Dominum
Amans acquisivit
Beatorum agminum
Regnum, quod sitivit.
3. Laudem Deus perficit
Ex lactentis ore,
Quo grex Christi proficit
Sub tanto pastore.
Responsoria.
1. Consecratur
sanctus uberius
Ordinibus
sumptis humiliter,
Melchisedech
existens alius,
Rex, sacerdos
factus insigniter,
Hoc effecit
Mariae filius
Ipsum trahens
ad se benigniter;
V. Intercedat
pro nobis carius,
Quos deturpant
peccata vilius
Et opprimunt
bella crudeliter.
2. Francisci verus filius
Optat humiliari,
Verens omne sublimius
Recusat praesulari,
V. Cogit Christi vicarius
Disponens Dei ovibus
Pastorem talem dari.
3. Ioseph adcrescens filius
Hic esse comprobatur,
Dum noscens Deum clarius
Distribuit fidelibus,
Quod sibi commendatur;
V. Mulieris adulterae,
Quae regibus dat bibere,
Amplexus detestatur.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Felix habitat gaudenter
In caeli palatio,
Quia vixit innocenter
Omni presso vitio.
2. Sanctum tuum praevenisti
Benedicens dulciter
Et ad regna promovisti,
Iesu rex, sublimiter.
3. Corde mundus et opere
Ascendit caeli montem,
Ad quem pervenit propere,
Ut bibat vitae fontem.
Responsoria.
1. Exaltatus
ad pontificium
Se deiecit
ut verus humilis,
Debilibus
praebens obsequium,
Pascens eos
benignis epulis;
V. Magnum mente
sumit solatium
Solans piis
leprosos osculis.
2. Lucerna lucens
super candelabrum
Dignitatis
mire resplenduit,
Aequum manu
tenens ventilabrum
Pro meritis
condigna tribuit,
V. Intus ardens,
splendens ad proximum
Recte locum
magistri tenuit.
3. Christi servus pauperibus
Servit flexis poplicibus
Cibos eis adponit,
Aquam dans plantis, manibus
cum osculis humilibus
In pulvere os ponit;
V. Iesu passi vulneribus
Mentis impressis sensibus
Despectis altis omnibus
In imis se deponit.
In Laudibus,
Antiphonae.
1. Domus sapientiae
Firmiter fundata,
Ludovico gratiae
Dono commendata,
Perfectae iustitiae
Donis est ornata.
2. Iesu dulcis dulciter
Gustans bonitatem
Iubilat feliciter
Et aeternitatem
latrans integraliter
Noscit veritatem.
3. Vigilavit diligenter
Horam sponsi nesciens,
Laboravit vehementer
Ad te, Deus, sitiens,
Quem traxit ad se potenter
Virtus indeficiens.
4. Benedicte Domine,
Te benedicentem
Replevisti lumine,
Quo tuo fruentem
Perfecisti numine.
5. Ludovicus Dominum
Laudavit in organo
Sanctae melodiae,
Vitae cernens terminum,
Crucis haerens tympano
Studuit sophiae.
Ad Benedictus.
A. Ludovicus
a patre luminum
Lucis donum
mundo tribuitur,
Vitae custos
bonorum omnium
Ecclesiae
digne praeficitur;
Nos errantes
per mundi devium
Secum locet,
ubi nunc fruitur.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Caelo splendor apparuit
Ecclesiae bellantis,
Dum Ludovicus claruit
Stellae more micantis,
Cuius prece perficitur,
Nos et heredes faciat
lesus urbis laetantis.