In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Modus dicendi D. Bonaventurae materiam ministratam a Maria habuisse vim activam, hanc tamen non habuisse actionem, quia fuit praeventa, exempli ficat de virga Aaron, rejicitur, quia de facto Maria non esset mater, sicut nec ignis calefactivus, impeditus, approximatus actu calefaceret ; et si ignem calefaceret, esset fieri patrem, pater non esset ; exemplum adducit ad oppositum.
Si autem (c) teneatur alia opinio quod mater quaecumque cum patre est causa activa respectu formationis corporis prolis, tamen minus principalis (d) et secundaria, et cum patre integrans unam causam totalem, tunc videtur difficilius salvare quomodo Maria fuit mater, quam ponendo aliam opinionem. Patet enim, quod ipsa ministravit materiam totam corpori Christi ; sed non ita patet, quomodo potuit cooperari Spiritui sancto ad formationem istius corporis.
Ad hoc dicitur sic (e), quod ipsa ministravit materiam, in qua erat vis activa, sed illa vis non habuit actionem aliquam, quia actionem ejus praevenit Spiritus sanctus subito formans corpus illud de materia sibi ministrata. Erat igitur Virgo mater, tenendo opinionem de actione matris pro eo quod praebuit materiam, in qua quantum est ex parte sui erat, unde ageret, nisi aliud agens fortius praevenisset illud in agendo. Exemplificatur : Virgae Aaron data est faecunditas, per quam posset active producere successive flores et fructus ; sed non produxit, quia illam foecunditatem praevenit virtus divina subito producens illa.
Contra, (f) si ignis esset perfectissime activus, et haberet passum, ut lignum approximatum, tamen praeveniretur ab aliquo agente fortiori calefaciente lignum ; nullo modo ignis esset causa agens respectu illius caloris et si ignem gignere calorem esset ignem esse patrem caloris, nullo modo ignis ille esset pater illius caloris ; igitur similiter in proposito, propter solam virtutem activam, si erat praeventa, ut non ageret, non diceretur mater, si mater est causa agens.
Confirmatur hoc in exemplo illorum : Si enim arbor diceretur pater vel mater illius fructus, quem producit illa tamen virga, licet fecunda fuisset ita potens producere fructum, et non produxit, quia praeventa, non fuisset pater vel mater illius fructus.
Hoc etiam probatur in proposito :
Nullus enim homo fuit pater illius filii, etsi aliquis habuit virtutem activam secundum quam potuit egisse ad formationem hujus corporis, ut pater, et non egit Spiritu sancto praeveniente.